Qui simus?

 

De editoribus

sp-flag Español br-flag Português fr-flag Français it-flag Italiano  us-lgflag English

Pulchritudine linguae latinae afflante, quidam studentes Evangelii Praeconum quaerunt novum inceptum in Brasilia: Situs interretialis scriptum in latine.

Per saecula latina lingua idioma mundi fuit. Romanum Imperium, quod ad tantae gloriae apicem pervenerat, ac tot populos, gentes nationesque sapienti iuris temperatione aequitateque ita sibi coagmentaverat, ut “patrocinium orbis terrae, verius quam imperium potuisset nominari” (cfr. Cic. De off. II, 8), diffundit linguam latinam super partes Europae et Africae et Asiae.

Imperium Romanum

Iam, ut terrenae res omnes, ad occasum declinaverat; quandoquidem intus Imperium debilitatum ac corruptum, foris autem barbarorum incursionibus, a septemptrionibus diffractum, immani ruina sua in occidentalibus regionibus obrutum erat, latina lingua manet in usu Ecclesiae Catholicae, sed etiam, sicut lingua Iuris et magisterii.

In Medio Aevo omnes universitates usum linguae romanorum facti sunt ad ministrandam scienciam theologicam, sed etiam, cognitionem iuris, artis, medicinaeque.

Cum adventu modernitatis phenomenique nationalismi, latina occasum novit, sed nunquam hac pulchra lingua totaliter mortua fuit. Semper cultores sapientiae eam cognoverunt et eam locuti sunt.

Hodie lingua latina manet quoque in interrete. Multi loci eletronici portant nuntti latini ad manendum profunditatem, pulchritudinem et precisionis huius lingua Virgilii et Horatii et Ciceronis.

Quaedam discipuli Instituti Theologici a Sancto Thoma Aquinate (ITTA), et membra Evangelii Praeconum, etiam tribuere cognitionem et articula in latine per hunc locum humilem volunt. Speramus lectori benevolentes qui has paginas electronicas legunt aumentum cognitionis et amoris ad latinitatem efficiant.

Sicut dicitur a Patribus Conciliaris Vaticani II, “antequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggrediantur, ea humanistica et scientifica institutione ornentur, qua iuvenes in sua cuiusque natione superiora studia inire valeant; ac praeterea eam linguae latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adhibere possint” (Concilium Vaticanum II. Decretum de Institutione Sacerdotali Optatam Totius, 13).

  4 Responses to “Qui simus?”

  1. Macte estote virtute! Laudo conamina vestra quibus vultis sermonis latini disseminare cultum. Utinam orerentur inter vos qui Ecclesiae Catholicae linguam elegantissimo quoque dicendi genere loqui et scribere valuerint.

    • Gratias ago. Cum auxilio omnium et praeterea Dei possumus agere quidquid ad maiorem Dei gloriam. Bene scripsisti! Si vis adiuvare in hoc incepto, esto ad libitum. Mitte articula tua in latine auxiliumque praesta nobis.
      Marcus Ignatius

  2. S.P.D. Latine Hudson! Gratulationes ingentes vobis porgo pro hoc vestro labore!
    Inter meos discipulos in Latino curso pervulgabo istius loci interretialis notitiam!
    Inter consocios vestros apud Athenaeum Pontificium “Regina Apostolorum” Romae studui et Collegium Internationale “Maria Mater Ecclesiae” apud viam Aureliam remoratus sum!
    Cura, ut bene valeas!
    Mag. Hudson Canutus!

  3. Maximum cum gaudium lego situm tuum, nihilominus si vere desideramus diffundere linguam latinam necesse est amplius indicare et divulgare fontes quae sunt nunc omnibus accessibiles in documentis Archivi Sedis Apostolicae et in situ immenso Documenta Catholica Omnia. Plurima sunt quoque documenta didactica olim scripta a religiosis de lingua latina quae necesse est in rete salvare [id est ea ad Archives vel Google] ut siant dominio publico et in oblivione tristi non permaneant. Latinum Ecclesiae est verum latinum aeternum, internationalem et popularem, quamquam frequenter pessime inquinatum ciceronianismi. Imitemus simplicitatem Augustini et Hieronymi. gratias, valete

Obrigado por seu comentário!