Optatam Totius

 

DECRETUM DE INSTITUTIONE SACERDOTALI OPTATAM TOTIUS

Prooemium

OPTATAM TOTIUS Ecclesiae renovationem probe noscens Sancta Synodus a sacerdotum ministerio, Christi spiritu animato, magna ex parte pendere,[1] gravissimum institutionis sacerdotalis momentum proclamat, eiusque primaria quaedam principia declarat, quibus confirmentur leges iam saeculorum usu probatae in easque nova inducantur, quae huius Sancti Concilii Constitutionibus et Decretis necnon mutatis temporum rationibus respondeant. Quae sacerdotalis conformatio ob ipsam catholici sacerdotii unitatem, omnibus sacerdotibus utriusque cleri et cuiusvis ritus necessaria est; ideoque haec praescripta, quae clerum dioecesanum directe respiciunt, congrua congruis referendo, omnibus accommodanda sunt.

I. De sacerdotalis institutionis ratione in singulis nationibus ineunda

1. Cum in tanta gentium regionumque diversitate nonnisi generales leges ferri possint, in singulis nationibus vel ritibus peculiaris «Sacerdotalis Institutionis Ratio» ineatur, ab Episcoporum Conferentiis statuenda,[2] certis temporibus recognoscenda atque ab Apostolica Sede approbanda, qua leges universales ad peculiaria locorum temporumque adiuncta accommodentur, ut sacerdotalis institutio semper congruat pastoralibus necessitatibus illarum regionum in quibus ministerium exercendum sit.

II. De vocationibus sacerdotalibus instantius fovendis

2. Fovendarum vocationum officium[3] ad totam christianam communitatem pertinet, quae imprimis vita plene christiana id provehere debet; maxime in id conferunt tum familiae, quae, spiritu fidei, caritatis et pietatis animatae, veluti primum seminarium fiunt, tum paroeciae quarum uberem vitam ipsi adolescentes participant. Magistri atque omnes qui puerorum iuvenumque institutionem quovis modo curant, praecipue Consociationes Catholicae, adolescentes sibi concreditos ita excolere studeant ut vocationem divinam percipere et libenter sequi valeant. Omnes sacerdotes zelum apostolicum in fovendis vocationibus quam maxime ostendant et propria ipsorum vita humili, operosa, laeto animo peracta, necnon mutua sacerdotali caritate et fraterna operae consortione, adolescentium animos ad sacerdotium trahant.

Episcoporum autem est in vocationibus provehendis gregem suum excitare arctamque omnium virium laborumque curare coniunctionem; eos vero quos ipsi ad sortem Domini vocatos iudicaverint, ut patres, nullis parcentes sacrificiis adiuvare.

Haec actuosa ad vocationes fovendas universi populi Dei conspiratio Divinae Providentiae actioni respondet, quae hominibus ad Christi Sacerdotium hierarchicum participandum divinitus electis congruas dotes tribuit eosque sua gratia adiuvat, dum legitimis Ecclesiae ministris committit ut idoneitate agnita, candidatos qui tantum munus recta intentione et plena libertate petierint, comprobatos vocent et Sancti Spiritus sigillo Dei cultui et Ecclesiae servitio consecrent.[4]

Sancta Synodus tradita quidem communis cooperationis subsidia imprimis commendat uti sunt instans oratio, christiana paenitentia necnon in dies altior christifidelium institutio, sive praedicatione et catechesi sive etiam variis communicationis socialis instrumentis impertienda, qua quidem necessitas, natura et praestantia vocationis sacerdotalis declarentur. Insuper mandat ut Opera vocationum, secundum pontificia ad rem documenta, in singularum dioecesium, regionum vel nationum ambitu iam constituta vel ineunda, universam fovendarum vocationum pastoralem actionem, nullis opportunis auxiliis posthabitis quae hodiernae doctrinae psychologicae et sociologicae utiliter protulerint, methodice et cohaerenter disponant atque pari discretione ac zelo promoveant.[5]

Opus vero fovendarum vocationum fines singularum dioecesium, nationum, familiarum religiosarum atque rituum dilatato corde transcendat oportet atque ad universalis Ecclesiae necessitates respiciens illis praecipue regionibus auxilium afferat, in quibus ad Domini vineam instantius operarii advocantur.

3. In Seminariis Minoribus ad germina vocationis excolenda erectis alumni peculiari religiosa conformatione, imprimis apta moderatione spirituali, ad Christum Redemptorem generoso animo et puro corde sequendum componantur. Sub paterno superiorum moderamine, parentibus opportune cooperantibus, vitam ducant quae adolescentium aetati, spiritui et evolutioni conveniat et sanae psychologiae normis plene aptetur, congrua rerum humanarum experientia et consuetudine cum propria familia non praetermissis.[6] Ea praeterea quae in sequentibus de Seminariis Maioribus statuuntur, quatenus fini et rationi Seminarii Minoris conveniunt, ipsi quoque accommodentur. Studia ab alumnis peragenda sic ordinentur oportet ut ipsi ea sine incommodo alibi prosequi possint, si alium vitae statum amplectantur.

Pari cura foveantur etiam germina vocationis adolescentium et iuvenum in peculiaribus Institutis quae pro locorum adiunctis Seminariorum Minorum quoque fini inserviunt, necnon eorum qui sive in aliis scholis sive ceteris educationis mediis instituuntur; ac sedulo promoveantur Instituta aliaque incoepta pro iis qui maiore aetate divinam sequuntur vocationem.

III. De Seminariorum Maiorum ordinatione

4. Seminaria Maiora ad sacerdotalem conformationem necessaria sunt. In eis integra alumnorum institutio eo tendere debet ut ad exemplar Domini Nostri Iesu Christi, Magistri, Sacerdotis et Pastoris, veri animarum pastores ipsi formentur;[7] praeparentur ergo ad ministerium verbi: ut verbum Dei revelatum semper melius intelligant, meditantes possideant, lingua et moribus exprimant; ad ministerium cultus et sanctificationis: ut orantes et sacras liturgicas celebrationes peragentes opus salutis per Sacrificium eucharisticum et Sacramenta exerceant; ad ministerium Pastoris: ut sciant repraesentare hominibus Christum, qui «non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc. 10, 45; cf. Io. 13, 12-17) et ut, omnium facti servi, plures lucrifaciant (cf. I Cor. 9, 19).

Quare omnes institutionis rationes, spiritualis, intellectualis, disciplinaris, consociata actione ad hunc finem pastoralem ordinentur, eique assequendo sedulam concordemque operam navent omnes moderatores et magistri, Episcopi auctoritati fideliter obsequentes.

5. Cum alumnorum institutio et a sapientibus legibus et maxime quidem ab idoneis educatoribus pendeat, Seminariorum moderatores et magistri ex optimis viris seligantur[8] atque solida doctrina, congrua experientia pastorali et peculiari institutione spirituali et paedagogica diligenter praeparentur. Instituta igitur ad hunc finem assequendum vel saltem cursus apta ratione disponendi necnon Moderatorum Seminariorum conventus statutis temporibus celebrandi promoveantur oportet.

Moderatores vero et magistri persentiant quantopere a suipsorum cogitandi agendique ratione pendeat alumnorum formationis exitus; sub Rectoris ductu arctissimam spiritus et actionis consortionem ineant atque inter semetipsos et cum alumnis eam familiam constituant quae Domini orationi «Ut sint unum» (Io. 17, 11) respondeat et in alumnis propriae vocationis gaudium nutriat. Episcopus autem assidua praedilectionis cura animet eos qui in Seminario laborant ac ipsis alumnis se demonstret verum in Christo Patrem. Omnes denique sacerdotes cor dioecesis Seminarium considerent eique propriam adiutricem operam libenter praestent.[9]

6. Vigilanti cura, pro singulorum aetate eorumque progressu, inquiratur de candidatorum recta intentione ac libera voluntate, de idoneitate spirituali, morali et intellectuali, de congrua physica et psychica valetudine, consideratis quoque dispositionibus a familia forsan transmissis. Expendatur quoque candidatorum capacitas sacerdotalia onera ferendi et officia pastoralia exercendi.[10] In universa autem alumnorum selectione et probatione debita semper adhibeatur animi firmitas etiamsi lugenda sit sacerdotum penuria,[11] cum Deus Ecclesiam suam ministris carere non sinat, si digni promoveantur, non idonei tempestive ad alia munera obeunda paterne dirigantur atque iuventur ut vocationis suae christianae conscii, alacriter apostolatum laicalem ineant.

7. Ubi singulae dioeceses proprio Seminario rite instruendo impares sint, erigantur ac foveantur Seminaria pluribus dioecesibus vel universae regioni vel nationi communia, ut solidae alumnorum institutioni, quae in hac re suprema lex est habenda, efficaciore ratione consulatur. Haec vero Seminaria, si regionalia sint vel nationalia, regantur iuxta statuta ab Episcopis quorum interest[12] condita et ab Apostolica Sede probata.

In Seminariis autem ubi multi sunt alumni, retenta regiminis et scientificae institutionis unitate, alumni apta ratione distribuantur in coetus minores ut singulorum conformationi personali melius provideatur.

IV. De institutione spirituali impensius excolenda

8. Institutio spiritualis cum doctrinali et pastorali arcte connectatur et, directore spiritus praecipue adiuvante,[13] ita impertiatur, ut alumni cum Patre per Filium Eius Iesum Christum in Spiritu Sancto familiari et assidua societate vivere discant. Per sacram ordinationem Christo Sacerdoti configurandi, etiam intima totius vitae consortione, ut amici, Ei adhaerere assuescant.[14] Eius Mysterium Paschale ita vivant ut in illud initiare sciant plebem sibi committendam. Christum quaerere edoceantur in verbi Dei fideli meditatione, in actuosa cum sacrosanctis Ecclesiae Mysteriis communicatione, imprimis in Eucharistia et in officio divino;[15] in Episcopo, qui eos mittit et in hominibus ad quos mittuntur praesertim pauperibus, parvulis, infirmis, peccatoribus et incredulis. Beatissimam Virginem Mariam, quae a Christo Iesu in cruce moriente discipulo data est uti mater, filiali fiducia diligant et colant.

Enixe foveantur pietatis exercitia venerando Ecclesiae usu commendata; curandum vero est ne formatio spiritualis in iis solis consistat nec solum affectum religiosum excolat. Discant potius alumni secundum formam Evangelii vivere, in fide, spe et caritate firmari, ut in earum exercitio spiritum orationis sibi acquirant,[16] vocationis suae robur et munimen consequantur, ceterarum virtutum vigorem obtineant et zelo omnes homines Christo lucrifaciendi crescant.

9. Mysterio Ecclesiae ab hac Sancta Synodo praecipue illustrato alumni ita imbuantur ut Christi Vicario humili et filiali caritate devincti atque, sacerdotio aucti, proprio Episcopo tamquam fidi cooperatores adhaerentes et sociam cum fratribus operam praestantes, testimonium exhibeant illius unitatis qua homines ad Christum attrahuntur.[17] Dilatato corde participare discant in totius Ecclesiae vita secundum illud S. Augustini: «Quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum Sanctum».[18] Clarissime intelligant alumni, se non dominatui nec honoribus destinari, sed totos servitio Dei et pastorali ministerio mancipari. Peculiari sollicitudine in sacerdotali oboedientia, in pauperis  vitae  ratione et in sui abnegandi spiritu ita excolantur,[19] ut etiam ea quae licita sunt, sed non expediunt, prompte abdicare et Christo crucifixo se conformare assuescant.

De oneribus ab ipsis suscipiendis alumni reddantur certiores, nulla vitae sacerdotalis difficultate reticita; ne tamen in futura operositate periculi rationem fere unice conspiciant, sed potius ad vitam spiritualem ex ipsa eorum pastorali actione quam maxime roborandam conformentur.

10. Alumni qui secundum proprii ritus sanctas firmasque leges venerandam coelibatus sacerdotalis traditionem sequuntur, diligenti cura educentur ad hunc statum, in quo societati coniugali propter regnum coelorum renuntiantes (cf. Mat. 19, 12), Domino adhaerent amore indiviso[20] novo Foederi intime congruente, futuri saeculi resurrectionis testimonium exhibent (cf. Lc. 20, 36)[21] et aptissimum consequuntur auxilium ad eam perfectam caritatem continuo exercendam, qua in ministerio sacerdotali omnia omnibus fieri valeant.[22] Alte persentiant quam grato animo ille status suscipi debeat non quidem solum ut lege ecclesiastica praeceptus, sed ut pretiosum donum Dei humiliter impetrandum, cui gratia Spiritus Sancti excitante et adiuvante, libere et generose respondere properent. Officia et dignitatem christiani matrimonii, quod amorem inter Christum et Ecclesiam repraesentat (cf. Eph. 5, 22-33), alumni debite cognoscant; perspiciant autem virginitatis Christo consecratae praecellentiam,[23] ita ut optione mature deliberata ac magnanimi, integra corporis et animi deditione Domino se devoveant.

De periculis quae eorum castitati maxime in praesentis temporis societate occurrunt, moneantur;[24] aptis praesidiis divinis humanisque adiuti, matrimonii renuntiationem ita integrare addiscant ut ipsorum vita et operositas ex coelibatu non modo ullum patiatur detrimentum, sed potius ipsi altius animi corporisque dominium pleniorisque maturitatis profectum acquirant atque Evangelii beatitudinem perfectius percipiant.

11. Christianae educationis normae sancte serventur, et recentioribus sanae psychologiae et paedagogiae inventis rite compleantur. Institutione igitur sapienter ordinata in alumnis excolenda est etiam debita maturitas humana, praecipue comprobata in quadam animi stabilitate, in facultate ferendi ponderatas decisiones atque in recta de eventibus et hominibus iudicandi ratione. Alumni propriam indolem recte componere assuescant; ad animi fortitudinem formentur et in universum illas virtutes aestimare discant quae inter homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant,[25] cuiusmodi sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, promissis servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate coniuncta.

Vitae Seminarii disciplina aestimanda est non solum validum vitae communis caritatisque praesidium, sed totius institutionis necessaria pars ad sui dominium acquirendum, ad solidam personae maturitatem promovendam ceterasque animi dispositiones efformandas quae ordinatam et fructuosam Ecclesiae operositatem maxime iuvant. Ita tamen exerceatur ut fiat alumnorum interna aptitudo qua auctoritas superiorum ex intima persuasione seu propter conscientiam (cf. Rom. 13, 5) et propter supernaturales rationes suscipiatur. Disciplinae vero normae iuxta alumnorum aetatem ita applicentur ut ipsi, dum gradatim sibimetipsis moderari addiscant, libertate sapienter uti, sponte naviterque agere[26] et cum confratribus et laicis sociam praestare operam assuescant.

Tota Seminarii ratio, pietatis et silentii studio atque mutui adiutorii sollicitudine perfusa, ita ordinetur oportet ut iam quaedam initiatio sit futurae vitae a sacerdote ducendae.

12. Ut spiritualis institutio solidiore ratione innitatur et alumni vocationem optione mature deliberata amplectantur, Episcoporum erit congruum instaurare temporis intervallum pro impensiore tirocinio spirituali. Eorundem quoque erit opportunitatem perpendere quandam studiorum interruptionem statuendi vel aptum tirocinium pastorale disponendi ut sacerdotii candidatorum probationi satius consulatur. Pro singularum regionum condicionibus Episcoporum pariter erit decernere de protrahenda aetate a iure communi in praesenti pro sacris ordinibus expostulata necnon deliberare de opportunitate statuendi ut alumni, expleto cursu theologico, per congruum tempus diaconalem exerceant ordinem, antequam ad sacerdotium promoveantur.

V. De studiis ecclesiasticis recognoscendis

13. Antequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggrediantur, ea humanistica et scientifica institutione ornentur, qua iuvenes in sua cuiusque natione superiora studia inire valeant; ac praeterea eam linguae latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adhibere possint.[27] Studium linguae liturgicae unicuique ritui propriae necessarium habeatur, cognitio vero congrua linguarum Sacrae Scripturae et Traditionis valde foveatur.

14. In ecclesiasticis studiis recognoscendis eo imprimis spectandum est ut disciplinae philosophicae et theologicae aptius componantur et concordi ratione conspirent ad alumnorum mentibus magis magisque aperiendum Mysterium Christi quod totam generis humani historiam afficit, in Ecclesiam iugiter influit et ministerio sacerdotali praecipue operatur.[28]

Ut haec visio ab institutionis limine cum alumnis communicetur, studia ecclesiastica inchoentur cursu introductorio per congruum tempus protrahendo. In hac studiorum initiatione Mysterium salutis ita proponatur ut alumni studiorum ecclesiasticorum sensum, ordinem eorumque finem pastoralem conspiciant simulque ad propriam vitam universam fide fundandam et penetrandam iuventur atque in vocatione deditione personali et laeto animo amplectenda firmentur.

15. Philosophicae disciplinae ita tradantur ut alumni imprimis ad solidam et cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem acquirendam manuducantur, innixi patrimonio philosophico perenniter valido,[29] ratione quoque habita philosophicarum investigationum progredientis aetatis, praesertim earum quae in propria natione maiorem influxum exercent, necnon recentioris scientiarum progressus, ita ut alumni hodiernae aetatis indole recte percepta ad colloquium cum hominibus sui temporis opportune praeparentur.[30]

Historia philosophiae ita tradatur ut alumni, dum variorum systematum principia ultima attingunt, ea quae ibi vera probantur teneant, errorum radices detegere eosque refellere valeant.

In ipsa docendi ratione excitetur in alumnis amor veritatis rigorose quaerendae, observandae, demonstrandae simul cum honesta agnitione limitum cognitionis humanae. Sedulo attendatur ad necessitudinem inter philosophiam et vera problemata vitae necnon quaestiones quae alumnorum mentes movent; ipsi quoque adiuventur ad perspiciendos nexus qui intercedunt inter argumenta philosophica et mysteria salutis quae in theologia superiore lumine fidei considerantur.

16. Disciplinae theologicae, in lumine fidei, sub Ecclesiae Magisterii ductu[31] ita tradantur ut alumni doctrinam catholicam ex divina Revelatione accurate hauriant, profunde penetrent, propriae vitae spiritualis reddant alimentum[32] eamque in ministerio sacerdotali annuntiare, exponere atque tueri valeant.

Sacrae Scripturae studio, quae universae theologiae veluti anima esse debet,[33] peculiari diligentia alumni instituantur; congrua introductione praemissa, in exegeseos methodum accurate initientur, maxima divinae Revelationis themata perspiciant et in Sacris Libris quotidie legendis et meditandis incitamentum et nutrimentum recipiant.[34]

Theologia dogmatica ita disponatur ut ipsa themata biblica primum proponantur; quid Patres Ecclesiae Orientis et Occidentis ad singulas Revelationis veritates fideliter transmittendas et enucleandas contulerint necnon ulterior dogmatis historia -considerata quoque ipsius relatione ad generalem Ecclesiae historiam- alumnis aperiatur;[35] deinde ad mysteria salutis integre quantum fieri potest illustranda, ea ope speculationis, S. Thoma magistro, intimius penetrare eorumque nexum perspicere alumni addiscant;[36] eademque semper in actionibus liturgicis[37] et universa Ecclesiae vita praesentia et operantia agnoscere doceantur; atque humanorum problematum solutiones sub Revelationis luce quaerere, eius aeternas veritates mutabili rerum humanarum condicioni applicare easque modo coaevis hominibus accommodato communicare discant.[38]

Item ceterae theologicae disciplinae ex vividiore cum Mysterio Christi et historia salutis contactu instaurentur. Specialis cura impendatur Theologiae morali perficiendae, cuius scientifica expositio, doctrina S. Scripturae magis nutrita, celsitudinem vocationis fidelium in Christo illustret eorumque obligationem in caritate pro mundi vita fructum ferendi. Similiter in iure canonico exponendo et in historia ecclesiastica tradenda respiciatur ad Mysterium Ecclesiae, secundum Constitutionem dogmaticam «De Ecclesia» ab hac S. Synodo promulgatam. Sacra Liturgia quae primus, isque necessarius fons spiritus vere christiani habenda est, doceatur ad mentem articulorum 15 et 16 Constitutionis de Sacra Liturgia.[39]

Variarum regionum condicionibus opportune consideratis, manuducantur alumni ad plenius cognoscendas Ecclesias et Communitates ecclesiales a Sede Apostolica Romana seiunctas, ut unitatis redintegrationi inter universos Christianos secundum huius S. Synodi praescripta promovendae conferre valeant.[40]

Introducantur etiam ad alias religiones cognoscendas in singulis regionibus magis vulgatas, quo melius id quod boni et veri, Deo disponente, habent, agnoscant, errores refellere discant et plenum veritatis lumen non habentibus communicare valeant.

17. Cum vero doctrinalis institutio non ad meram notionum communicationem, sed ad veram intimamque alumnorum formationem tendere debeat, methodi didacticae recognoscantur tum ad praelectiones, colloquia et exercitationes quod attinet, tum quoad alumnorum studium sive privatum sive in parvis coetibus excitandum. Totius institutionis unitas ac soliditas sedulo curetur, vitata nimia disciplinarum et lectionum multiplicatione atque iis quaestionibus omissis, quae vix ullum momentum retinent vel quae ad altiora academica studia remittenda sunt.

18. Episcoporum erit curare ut iuvenes indole, virtute et ingenio apti ad peculiaria Instituta, Facultates vel Universitates mittantur ut in scientiis sacris necnon in aliis quae opportunae videantur, sacerdotes praeparentur altiore ratione scientifica instructi, qui variis apostolatus necessitatibus satisfacere valeant; eorum vero institutio spiritualis et pastoralis, maxime si sacerdotio nondum sint aucti, nullo modo negligatur.

VI. De institutione stricte pastorali promovenda

19. Pastoralis illa sollicitudo quae integram prorsus alumnorum institutionem informare debet,[41] postulat etiam ut ipsi diligenter instruantur in iis quae peculiari ratione ad sacrum ministerium spectant, praesertim in catechesi et praedicatione, in cultu liturgico et sacramentorum administratione, in operibus caritatis, in officio occurrendi errantibus et incredulis, et in ceteris pastoralibus muneribus. Accurate instituantur in animarum moderandarum arte, qua universos Ecclesiae filios imprimis ad vitam christianam plene consciam et apostolicam atque ad sui status officia implenda conformare valeant; pari sollicitudine adiuvare discant religiosos et religiosas ut in propriae vocationis gratia perseverent et secundum variorum Institutorum spiritum proficiant.[42]

In universum in alumnis congruae aptitudines excolantur, quae maxime ad dialogum cum hominibus conferunt, uti sunt capacitas alios audiendi et ad varia necessitudinis humanae adiuncta animum aperiendi in spiritu caritatis.[43]

20. Subsidiis quoque uti edoceantur quae disciplinae sive paedagogicae, sive psychologicae, sive sociologicae[44] afferre valent, iuxta rectas methodos et Auctoritatis Ecclesiasticae normas. Item ad apostolicam laicorum actionem excitandam ac fovendam accurate instruantur,[45] necnon ad varias efficacioresque apostolatus formas promovendas; atque eo spiritu vere catholico imbuantur, quo propriae dioecesis, nationis vel ritus fines transcendere et totius Ecclesiae necessitates iuvare assuescant, animo parati ad Evangelium ubique praedicandum.[46]

21. Cum vero opus sit ut alumni apostolatus exercendi artem non tantum theoretice, sed etiam practice addiscant atque propria responsabilitate et consociata opera agere valeant, iidem iam per studiorum curriculum, feriarum quoque tempore, praxi pastorali initientur per opportunas exercitationes; quae vero pro alumnorum aetate ac locorum condicione, prudenti Episcoporum iudicio, methodice et sub virorum in re pastorali peritorum ductu fieri debent, praepollente supernaturalium auxiliorum vi semper memorata.[47]

VII. De institutione post studiorum curriculum perficienda

22. Cum sacerdotalis institutio, ob recentioris potissimum societatis rerum adiuncta, etiam studiorum in Seminariis curriculo absoluto prosequenda atque perficienda sit,[48] Conferentiarum Episcoporum erit in singulis nationibus aptiora media adhibere, cuiusmodi sunt pastoralia Instituta cum paroeciis opportune selectis cooperantia, conventus statis temporibus cogendi et accommodatae exercitationes quarum ope iunior clerus sub aspectu spirituali, intellectuali et pastorali in sacerdotalem vitam atque apostolicam operositatem gradatim introducatur easque in dies magis renovare ac fovere valeat.

Conclusio

Huius Sanctae Synodi Patres, opus a Concilio Tridentino inchoatum prosequentes, dum Seminariorum moderatoribus et magistris fidenter concredunt munus futuros Christi sacerdotes efformandi in spiritu renovationis ab hac Sacrosancta Synodo promotae, eos qui ad sacerdotale ministerium se praeparant, vehementer hortantur ut ipsi spem Ecclesiae animarumque salutem sibi committi persentiant atque huius Decreti normas libenti animo suscipientes, fructus qui semper maneant, uberrimos afferant.

Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.Romae, apud S. Petrum die XXVIII mensis octobris anno MCMLXV.

Ego PAULUS Ecclesiae Catholicae Episcopus

Sequuntur Patrum subsignationes.



Patrum subsignationes

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis Aloisi MASELLA.

† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis CENTO.

† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.

† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.

† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melkitarum.

† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.

† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.

† Ego EMMANUEL titulo Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.

† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis LIÉNART, Episcopus Insulensis.

Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

† Ego NORMANNUS THOMAS titulo Ss. Quattuor Coronatorum Presbyter Cardinalis GILROY, Archiepiscopus Sydneyensis.

† Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter Cardinalis SPELLMAN, Archiepiscopus Neo-Eboracensis.

† Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter Cardinalis DE BARROS CÂMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.

† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam Presbyter Cardinalis FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.

† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis RUFFINI, Archiepiscopus Panormitanus.

† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter Cardinalis DÖPFNER, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.

Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.

Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis TESTA.

Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.

† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe Presbyter Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.

† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae Florentinorum Presbyter Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.

† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis.

† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter Cardinalis SANTOS, Archiepiscopus Manilensis.

† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad Ripam Maiorem Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.

† Ego IOSEPHUS tituli Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis Presbyter Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.

† Ego IOSEPHUS HUMBERTUS titulo Ss. Andreae et Gregorii ad Clivum Scauri Presbyter Cardinalis QUINTERO, Archiepiscopus Caracensis.

Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.

Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.

Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.

† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis LANDAZURI RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.

† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter Cardinalis SILVA HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.

† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter Cardinalis SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.

† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis ad forum Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.

Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.

Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.

Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.

Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO

Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.

Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.

Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.

Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana Diaconus Cardinalis CALLORI DI VIGNALE.

Ego IOSEPHUS S. Michaëlis Archangeli Diaconus Cardinalis CARDIJN.

Ego CAROLUS S. Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis JOURNET.

† Ego ALBERTUS GORI, Patriarcha Hierosolymitanus Latinorum.

† Ego IGNATIUS PETRUS XVI BATANIAN, Patriarcha Ciliciae Armenorum.

† Ego IOSEPHUS VIEIRA ALVERNAZ, Patriarcha Indiarum Orientalium.

† Ego IOANNES CAROLUS MCQUAID, Archiepiscopus Dublinensis, Primas Hiberniae.

† Ego ANDREAS ROHRACHER, Archiepiscopus Salisburgensis, Primas Germaniae.

† Ego DEMETRIUS MOSCATO, Archiepiscopus Primas Salernitanus et Administrator Perpetuus Acernensis.

† Ego HUGO CAMOZZO, Archiepiscopus Pisanus et Primas Sardiniae et Corsicae.

† Ego ALEXANDER TOKI , Archiepiscopus Antibarensis, Primas Serbiae.


[1] Universi populi Dei progressum ex ipsius Christi voluntate a sacerdotum ministerio quam maxime pendere, ex verbis patet quibus Dominus Apostolos eorumque successores et cooperatores constituit Evangelii praecones, novi populi electi duces et mysteriorum Dei dispensatores; idem confirmatur ex Patrum ac Sanctorum effatis atque ex iteratis Summorum Pontificum documentis. Cf. in primis: S. PIUS X, Exhort. ad Clerum Haerent animo, 4 aug. 1908: S. Pii X Acta IV, pp. 237-261. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad catholici Sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), imprimis pp. 37-52.PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), pp. 657-702. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri primordia, aug. 1959: AAS 51 (1959), pp. 545-579. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), pp. 979-995.
[2] Universa institutio sacerdotalis, id est Seminarii ordinatio, institutio spiritualis, ratio studiorum, alumnorum vita communis et disciplina, exercitia pastoralia variis locorum adiunctis accommodanda sunt. Quae accommodatio, ad praecipua principia quod spectat, secundum normas communes facienda est, pro clero saeculari ab Episcoporum Conferentiis, et congrua ratione a Superioribus competentibus pro clero regulari (cf. S. Congr. de Religiosis, Const. Apost. Sedes Sapientiae eique adnexa Statuta Generalia, art. 19, ed. altera, Romae, pp. 38 s.).

[3] Inter praecipuas aerumnas quibus Ecclesia hodie affligitur, fere ubique eminet vocationum exigua copia. Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae: «… sacerdotum numerus cum in catholicorum regionibus, tum in missionalibus terris, impar plerumque increscentibus necessitatibus est»: AAS 42 (1950), p. 682. IOANNES XXIII «Il problema delle vocazioni ecclesiastiche e religiose è quotidiana sollecitudine del Papa…, e sospiro della sua preghiera, aspirazione ardente della sua anima». (Ex Allocutione ad I Congressum Internationalem de Vocationibus ad Status Perfectionis, 16 dec. 1961: AAS 54 (1962), p. 33.

[4] PIUS XII, Const. Apost. Sedes Sapientiae, 31 maii 1956: AAS 48 (1956), p. 357. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), pp. 984 ss.

[5] Cf. imprimis: PIUS XII, Motu proprio Cum nobis «de Pontificio Opere Vocationum Sacerdotalium apud S. Congregationem Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositam constituendo», 4 nov. 1941: AAS 33 (1941), p. 479; cum adnexis Statutis et Normis ab eadem S. Congregatione promulgatis die 8 sept. 1943. Motu proprio Cum supremae «de Pontificio Opere primario religiosarum vocationum», 11 febr. 1955: AAS 47 (1955), p. 266; cum adnexis Statutis et Normis a S. Congr. de Religiosis promulgatis (ibid., pp. 298-301); CONC. VAT. II, Decr. De accommodata renovatione vitae religiosae, Perfectae Caritatis, n. 24; Decr. De Pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 15.

[6] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 685.

[7] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 28: AAS 57 (1965), p. 34.

[8] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad Catholici Sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p. 37: «Diligens imprimis esto moderatorum magistrorumque dilectus… Sacris eiusmodi conlegiis sacerdotes tribuite maxima virtute ornatos; neque gravemini eos e muneribus abstrahere, specie quidem maioris ponderis, quae tamen cum hac capitali re, cuius partes nulla alia susceperit, comparari nequeunt». Quod seligendi optimos principium iterum inculcatur a Pio XII in Litteris Apostolicis ad Ordinarios Brasiliae directis die 23 aprilis 1947, Discorsi e Radiomessaggi IX, pp. 579-580.

[9] De communi officio Seminariis auxiliatricem operam navandi cf. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), p. 984.

[10] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 684; S. CONGR. DE SACRAMENTIS, Litt. circulares Magna equidem ad locorum Ordinarios, 27 dec. 1935, n. 10. Pro religiosis cf. Statuta Generalia adnexa Constitutioni Apostolicae Sedes Sapientiae, 31 maii 1956, art. 33. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), p. 987 s.

[11] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad Catholici Sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p. 41.

[12] Statuitur, ut in determinandis Seminariorum regionalium vel nationalium Statutis omnes Episcopi quorum interest partem habeant, derogando praescripto canonis 1357, par. 4 CIC.

[13] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 674; S. CONGR. DE SEM. ET STUD. UNIV., La Formazione spirituale del candidato al sacerdozio, Città del Vaticano 1965.

[14] Cf. S. PIUS X, Exhort. ad Clerum, Haerent animo, 4 aug. 1908: S. Pii X Acta, IV, pp. 242-244; PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), pp. 659-661; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri primordia, 1 aug. 1959: AAS 51 (1959), p. 550 s.

[15] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mediator Dei, 20 nov. 1947: AAS 39 (1947), pp. 547 ss. et 572 s.; IOANNES XXIII, Adhort. Apost. Sacrae Laudis, 6 ian. 1962: AAS 54 (1962), p. 69; CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, art. 16 et 17: AAS 56 (1964), p. 104 s.; S. CONGR. RITUUM, Instructio ad exsecutionem Constitutionis de Sacra Liturgia recte ordinandam, 26 sept. 1964, nn. 14-17: AAS 56 (1964), p. 880 s.

[16] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri Primordia: AAS 51 (1959), p. 559 s.

[17] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 28: AAS 57 (1965), p. 35 s.

[18] S. AUGUSTINUS, In Ioannem tract. 32, 8: PL 35, 1646.

[19] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae: AAS 42 (1950), pp. 662 s., 685, 690; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri Primordia: AAS 51 (1959), pp. 551-553; 556 s.; PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), p. 634 S.; CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, imprimis n. 8: AAS 57 (1965), p. 12.

[20] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Sacra Virginitas, 25 mart. 1954: AAS 46 (1954), pp. 165 ss.

[21] Cf. S. CYPRIANUS, De habitu virginum, 22: PL 4, 475; S. AMBROSIUS, De virginibus I, 8, 52: PL 16, 202 s.

[22] 22 Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae: AAS 42 (1950), p. 663.

[23] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Sacra Virginitas, l. c., pp. 170-174.

[24] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, l. c., pp. 664 et 690 s.

[25] Cf. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), p. 991.

[26] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, l. c., p. 686.

[27] Cf. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, l. c., p. 993.

[28] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium nn. 7 et 28: AAS 57 (1965), pp. 9-11; 33.

[29] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis, 12 aug. 1950: AAS 42 (1950), pp. 571-575.

[30] Cf. PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), pp. 637 ss.

[31] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis, 12 aug. 1950: AAS 42 (1950), pp. 567-569; Allocutio Si diligis, 31 maii 1954: AAS 46 (1954), p. 314 s.; PAULUS VI, Allocutio in Gregoriana Pontificia Studiorum Universitate habita, 12 mart. 1964: AAS 56 (1964), p. 364 s.; CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium n. 25: AAS 57 (1965), pp. 29-31.

[32] Cf. S. BONAVENTURA, Itinerarium mentis in Deum, Prol., n. 4: «(Nemo) credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine charitate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata» (S. BONAVENTURA, Opera Omnia, V, Quaracchi 1891, p. 296).

[33] Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Providentissimus Deus, 18 nov. 1893: ASS 26 (1893-94), p. 283.

[34] Cf. PONTIFICIA COMMISSIO DE RE BIBLICA, Instructio de Sacra Scriptura recte docenda, 13 maii 1950: AAS 42 (1950), p. 502.

[35] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis, 12 aug. 1950: AAS 42 (1950), p. 568 s.: «… sacrorum fontium studio sacrae disciplinae semper iuvenescunt; dum contra speculatio quae ulteriorem sacri depositi inquisitionem neglegit, ut experiundo novimus, sterilis evadit».

[36] Cf. PIUS XII, Sermo ad Alumnos Seminariorum, 24 iunii 1939: AAS 31 (1939), p. 247: «Aemulatio … in veritate quaerenda et propaganda per commendationem doctrinae S. Thomae non supprimitur, sed excitatur potius ac tuto dirigitur». PAULUS VI, Allocutio in Gregoriana Pont. Studiorum Univ. habita, 12 mart. 1964: AAS 56 (1964), p. 365: «(Magistri) … vocem Ecclesiae Doctorum reverenter auscultent, inter quos Divus Aquinas praecipuum obtinet locum; Angelici enim Doctoris tanta est ingenii vis, tam sincerus veritatis amor, ac tanta sapientia in altissimis veritatibus pervestigandis, illustrandis aptissimoque unitatis nexu colligendis, ut ipsius doctrina efficacissimum sit instrumentum non solum ad Fidei fundamenta in tuto collocanda, sed etiam ad sanae progressionis fructus utiliter et secure percipiendos». Cf. etiam Allocutio coram VI Congressu Internationali Thomistico, 10 sept. 1965: AAS 57 (1965), pp. 788-792.

[37] Cf. CONC. VAT. II. Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 7 et 16: AAS 56 (1964), pp. 100 s. et 104 s.

[38] Cf. PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), p. 640 s.
[39] Cf. CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 10, 14, 15, 16; S. CONGR. RITUUM, Instructio ad exsecutionem Constitutionis de Sacra Liturgia recte ordinandam, 26 sept. 1964, nn. 11 et 12: AAS 56 (1964), p. 879 s.
[40] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis Redintegratio nn. 1, 9, 10: AAS 57 (1965), pp. 90 et 98 s.

[41] Perfecta pastoris forma potest deduci ex recentiorum Pontificum documentis quae de vita, de dotibus et de institutione Sacerdotum distincte agunt, imprimis: S. PIUS X, Exhort. ad Clerum Haerent animo, S. Pii X Acta, IV, pp. 237 ss.; PIUS XI, Litt. Encycl. Ad Catholici Sacerdotii: AAS 28 (1936), pp. 5 ss.; PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae: AAS 42 (1950), pp. 657 ss.; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri Primordia: AAS 51 (1959), pp. 545 ss.; PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum: AAS 55 (1963), pp. 979 ss. Non pauca de formatione pastorali inveniuntur etiam in Litt. Encycl. Mystici Corporis (1943), Mediator Dei (1947), Evangelii Praecones (1951), Sacra Virginitas (1954), Musicae Sacrae Disciplina (1955), Princeps Pastorum (1959), necnon in Const. Apost. Sedes Sapientiae (1956) pro Religiosis. PIUS XII, IOANNES XXIII et PAULUS VI etiam in suis allocutionibus ad seminaristas et sacerdotes formam boni pastoris compluries illustrarunt.

[42] De momento status, qui professione consiliorum evangelicorum constituitur cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, cap. VI: AAS 57 (1965), pp. 49-53; Decr. de accommodata renovatione vitae religiosae, Perfectae Caritatis.

[43] Cf. PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), passim, imprimis pp. 635 s. et 640 ss.

[44] Cf. imprimis IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), pp. 401 ss.

[45] Cf. praecipue CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium n. 33: AAS 57 (1965), p. 39.

[46] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 17: AAS 57 (1965), p. 20 s.

[47] Plurima documenta Pontificia praemonent contra periculum in actione pastorali neglegendi finem supernaturalem et parvipendendi saltem practice subsidia supernaturalia; cf. imprimis documenta in nota 41 laudata.

[48] Recentiora S. Sedis documenta particularem de neosacerdotibus curam habendam urgent; commemoranda sunt imprimis: PIUS XII, Motu Proprio Quandoquidem, 2 aprilis 1949: AAS 41 (1949), pp. 165-167; Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 septembris 1950: AAS 42 (1950); Const. Apost. (pro Religiosis) Sedes Sapientiae, 31 maii 1956 et Statuta Generalia adnexa; Allocutio ad sacerdotes «Convictus Barcinonensis», 14 iunii 1957: Discorsi e Radiomessaggi, XIX, pp. 271-273. PAULUS VI, Allocutio coram sacerdotibus Instituti «Gian Matteo Giberti» dioecesis Veronensis, 11 martii 1964: L’Osservatore Romano, 13 marzo 1964.

Obrigado por seu comentário!