Ad Gentes

 

DECRETUM DE ACTIVITATE MISSIONALI ECCLESIAE AD GENTES

1. AD GENTES DIVINITUS missa ut sit «universale salutis sacramentum»[1] Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens,[2] Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit. Ipsi enim Apostoli, in quibus Ecclesia est condita, vestigia Christi sequentes, «praedicaverunt verbum veritatis et genuerunt Ecclesias».[3] Eorum successorum officium est hoc opus perenne reddere, ut «sermo Dei currat et clarificetur» (II Thess. 3,1) et Regnum Dei ubique terrarum annuntietur et instauretur.In praesenti autem rerum ordine, ex quo nova exsurgit humanitatis condicio, Ecclesia, sal terrae et lux mundi,[4] urgentius vocatur ad omnem creaturam salvandam et renovandam, ut omnia in Christo instaurentur, et in Ipso homines unam familiam unumque populum Dei constituant.

Quare haec Sancta Synodus, dum ob praeclara opera per generosam totius Ecclesiae industriam peracta Deo gratias agit, missionalis activitatis principia delineare, et vires omnium fidelium colligere cupit, ut populus Dei, per angustam viam crucis procedens, regnum Christi, Domini et conspectoris saeculorum,[5] ubique diffundat eique advenienti vias paret.

CAPUT I

De principiis doctrinalibus

2. Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum Propositum Dei Patris.[6]

Hoc autem Propositum ex «fontali amore» seu caritate Dei Patris profluit, qui, cum sit Principium sine Principio, ex quo Filius gignitur et Spiritus Sanctus per Filium procedit, ex nimia et misericordi benignitate sua libere creans et insuper gratiose vocans nos ad Secum communicandum in vita et gloria, bonitatem divinam liberaliter diffudit ac diffundere non desinit, ita ut qui conditor est omnium, tandem fiat «omnia in omnibus» (I Cor. 15,28), gloriam suam simul et beatitudinem nostram procurando. Placuit autem Deo homines non tantum singulatim, quavis mutua connexione seclusa, ad vitae Suae participationem vocare, sed eos in populum constituere, in quo filii sui, qui erant dispersi, in unum congregarentur.[7]

3. Hoc universale Dei propositum pro salute generis humani perficitur non solum modo quasi secreto in mente hominum vel per incepta, etiam religiosa, quibus ipsi multipliciter Deum quaerunt, «si forte attrectent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum» (Act. 17,27): haec enim incepta indigent illuminari et sanari, etsi, ex benigno consilio providentis Dei, aliquando pro paedagogia ad Deum verum vel praeparatione evangelica possint haberi.[8] Deus autem ad pacem seu communionem Secum stabiliendam fraternamque societatem inter homines, eosque peccatores, componendam, in historiam hominum novo et definitivo modo intrare decrevit mittendo Filium suum in carne nostra, ut homines per Illum eriperet de potestate tenebrarum ac Satanae[9] et in Eo mundum Sibi reconciliaret.[10] Illum ergo, per quem fecit et saecula,[11] constituit haeredem universorum, ut in Illo omnia instauraret.[12]

Christus enim Iesus missus est in mundum verus mediator Dei et hominum. Cum Deus sit, «in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter» (Col. 2,9); secundum humanam autem naturam, novus Adam, renovatae humanitatis caput constituitur, «plenus gratiae et veritatis» (Io. 1,14). Itaque per vias verae Incarnationis processit Filius Dei ut homines divinae naturae participes faceret, propter nos egenus factus cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus.[13] Filius Hominis non venit ut sibi ministraretur, sed ut ipse ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis, id est pro omnibus.[14] Sancti Patres constanter proclamant non esse sanatum quod assumptum a Christo non fuerit.[15] Assumpsit vero integram humanam naturam qualis apud nos miseros et pauperes invenitur, absque tamen peccato.[16] De seipso enim dixit Christus, «quem Pater sanctificavit et misit in mundum» (Io. 10,36): «Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem et caecis visum» (Lc. 4,18), et rursus: «Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat» (Lc. 19,10).

Quod autem semel a Domino praedicatum est vel in Ipso pro salute generis humani actum, usque ad ultimum terrae[17] proclamandum et disseminandum est, incipiendo ab Hierosolyma,[18] ita ut quod semel pro omnibus patratum fuit ad salutem, in universis decursu temporum effectum suum consequatur.

4. Ad hoc autem perficiendum misit Christus Spiritum Sanctum a Patre, qui salutiferum opus suum intus operaretur Ecclesiamque ad propriam dilatationem moveret. Procul dubio Spiritus Sanctus iam in mundo operabatur antequam Christus glorificaretur.[19]

Die tamen Pentecostes in discipulos supervenit, ut cum eis maneret in aeternum,[20] Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit, et tandem praesignata est unio populorum in fidei catholicitate, per Novi Foederis Ecclesiam, quae omnibus linguis loquitur, in caritate omnes linguas intelligit et amplectitur, et sic dispersionem Babelicam superat.[21] A Pentecoste enim inceperunt «actus Apostolorum», sicut superveniente Spiritu Sancto in Virginem Mariam conceptus fuerat Christus et eodem Spiritu Sancto in Ipsum orantem descendente Christus actus fuerat ad opus ministerii sui.[22] Ipse autem Dominus Iesus, priusquam vitam suam libere pro mundo poneret, ita apostolicum ministerium disposuit et Spiritum Sanctum mittendum promisit, ut ambo consociarentur in opere salutis ubique et semper ad effectum adducendo.[23] Spiritus Sanctus Ecclesiam totam per omnia tempora «in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit»,[24] ecclesiastica instituta quasi anima eorum vivificando[25] et eundem missionis animum, quo ipse Christus actus fuerat, in cordibus fidelium instillando. Aliquando etiam actionem apostolicam visibiliter praevenit,[26] sicut eam variis modis indesinenter comitatur et dirigit.[27]

5. Dominus Iesus, inde ab initio «vocavit ad Se quos voluit Ipse… et fecit ut essent duodecim cum Illo et ut mitteret eos praedicare» (Mc. 3,13).[28] Sic Apostoli fuerunt novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae origo. Deinde, cum semel, morte et resurrectione sua, complevisset in seipso mysteria salutis nostrae et renovationis universorum, Dominus omnem potestatem adeptus in caelo et in terra,[29] priusquam assumeretur in caelum,[30] Ecclesiam suam ut sacramentum salutis fundavit, apostolosque in universum mundum misit sicut et ipse missus fuerat a Patre,[31] mandans eis: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis» (Mt. 28,19-20). «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur» (Mc. 16,15). Inde Ecclesiae officium incumbit propagandi fidem salutemque Christi, tum virtute expressi mandati, quod ab Apostolis haereditavit Ordo Episcoporum cui assistunt Presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore, tum virtute vitae quam membris suis influit Christus, «ex quo totum corpus compactum et connexum per  omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate» (Eph. 4,16). Missio ergo Ecclesiae adimpletur operatione qua, mandato Christi oboediens et Spiritus Sancti gratia caritateque mota, omnibus homibus vel gentibus pleno actu praesens fit, ut eos, exemplo vitae et praedicatione, sacramentis ceterisque gratiae mediis ad fidem, libertatem et pacem Christi adducat, ita ut eis via libera ac firma patefiat ad plene participandum mysterium Christi.

Cum haec missio continuet et per decursum historiae explicet missionem ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est, eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et sui ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per resurrectionem suam victor processit. Nam sic in spe ambulaverunt omnes Apostoli, qui tribulationibus multis et passionibus adimpleverunt ea quae desunt passionum Christi pro corpore eius quod est Ecclesia.[32] Saepe etiam semen fuit sanguis christianorum.[33]

6. Hoc munus, ab Ordine Episcoporum, cui praeest Successor Petri, orante et cooperante tota Ecclesia, adimplendum, unum idemque exsistit, ubique et in omni condicione, licet non eodem pro rerum condicione modo exerceatur. Differentiae proinde, quae in hac Ecclesiae activitate agnoscendae sunt, non sumuntur ex intima natura ipsius missionis, sed ex condicionibus in quibus missio haec exercetur.

Dependent vero hae condiciones sive ab Ecclesia, sive etiam a populis, a coetibus vel ab hominibus ad quos missio dirigitur. Ecclesia enim, quamvis de se totalitatem seu plenitudinem mediorum salutis comprehendat, nec semper nec statim secundum omnia agit nec agere potest, sed initia et gradus in actione sua experitur, qua propositum Dei ad effectum adducere conatur; imo quandoque, post feliciter inchoatam progressionem, regressum iterum deplorare cogitur, vel saltem in quodam semiplenitudinis et insufficientiae statu moratur. Quod autem ad homines, coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit. Cum qualibet autem condicione vel statu actus proprii seu apta instrumenta congruere debent. Incepta peculiaria quibus Evangelii praecones ab Ecclesia missi, euntes in mundum universum, munus Evangelium praedicandi et Ecclesiam ipsam implantandi inter populos vel coetus nondum in Christum credentes exsequuntur, communiter «missiones» nuncupantur, quae per activitatem missionalem perficiuntur, et plerumque exercentur in certis territoriis a Sancta Sede agnitis. Finis proprius activitatis huius missionalis est evangelizatio et plantatio Ecclesiae in populis vel coetibus in quibus nondum radicata est.[34] Ita ex semine verbi Dei, Ecclesiae autochtonae particulares ubique in mundo sufficienter conditae crescant, viribus quidem propriis ac maturitate praeditae, quae hierarchia propria cum populo fideli unita et mediis quasi affinibus christianae vitae plene ducendae sufficienter instructae, suam partem in utilitatem totius Ecclesiae afferant. Medium principale huius implantationis est praedicatio Evangelii Iesu Christi, ad quod annuntiandum Dominus discipulos suos misit in mundum universum, ut homines per verbum Dei renati[35] Ecclesiae per Baptismum aggregentur, quae ut Verbi incarnati corpus ex verbo Dei et pane eucharistico nutritur et vivit.[36]

In hac missionali activitate Ecclesiae, diversae condiciones aliquando permixtae occurrunt: inceptionis primum seu plantationis, deinde novitatis seu iuventutis. Quibus tamen expletis, actio missionalis Ecclesiae non desinit, sed Ecclesiis particularibus iam constitutis officium incumbit eam continuandi, et praedicandi Evangelium singulis, qui adhuc foris sunt. Coetus insuper, inter quos Ecclesia versatur, ob varias causas non raro funditus mutantur, ita ut condiciones omnino novae oriri possint. Ecclesia tunc debet perpendere, num hae condiciones activitatem eius missionalem denuo requirant.

Insuper, rerum adiuncta aliquando talia sunt ut possibilitas pro tempore desit praeconium evangelicum directe ac statim proponendi: tunc quidem missionarii possunt ac debent patienter, prudenter ac simul magna cum fiducia, saltem caritatis et beneficentiae testimonium Christi praebere et sic vias Domino praeparare et ipsum aliquo modo praesentem reddere.

Sic patet activitatem missionalem intime ex ipsa natura Ecclesiae profluere, cuius fidem salvificam propagat, cuius catholicam unitatem dilatando perficit, cuius apostolicitate sustentatur, cuius collegialem Hierarchiae affectum exercet, cuius sanctitatem testificatur, diffundit ac promovet. Ita differt activitas missionalis inter gentes tam ab activitate pastorali erga fideles exercenda, quam ab inceptis suscipiendis ad unitatem christianorum redintegrandam.

Attamen duo haec cum missionali navitate Ecclesiae arctissime coniunguntur:[37] nam divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae detrimentum affert[38] et aditum ad fidem multis praecludit. Sic ex necessitate missionis omnes baptizati ad hoc vocantur, ut in uno grege coadunentur et ita coram gentibus de Christo, Domino suo, unanimiter testimonium reddere possint. Quod si unam fidem nondum plene testificari queant, mutua saltem aestimatione ac dilectione animentur oportet.

7. Ratio huius missionalis activitatis ex voluntate Dei sumitur, qui «omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» (I Tim. 2,4-6), «et non est in alio aliquo salus» (Act. 4,12). Oportet igitur ut ad Eum, per praedicationem Ecclesiae agnitum, omnes convertantur, et Ipsi et Ecclesiae, quae Corpus Eius est, per Baptismum incorporentur. Christus enim ipse «necessitatem fidei et baptismi expressis verbis inculcando,[39] necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint».[40] Etsi ergo Deus viis sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere,[41] Ecclesiae tamen necessitas incumbit,[42] simulque ius sacrum, evangelizandi, ac proinde missionalis activitas vim suam et necessitatem hodie sicut et semper integram servat.

Per eam Corpus Christi mysticum ad suum proprium incrementum vires indesinenter colligit et ordinat.[43] Ad eam persequendam impelluntur membra Ecclesiae caritate, qua Deum diligunt et qua cum omnibus hominibus cupiunt communicare in spiritualibus bonis tam praesentis quam futurae vitae. Per hanc activitatem missionalem denique Deus plene glorificatur, dum homines salutare Eius opus, quod in Christo perfecit, conscie et plene accipiunt. Sic per eam completur Dei propositum, cui Christus oboedienter et amanter inservit ad gloriam Patris qui misit eum,[44] ut universum genus humanum unum Populum efformet Dei, in unum corpus coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti: quod sane, cum fraternam concordiam refert, intimo universorum hominum voto respondet. Sic tandem consilium Creatoris, hominem ad imaginem et similitudinem suam condentis, revera adimpletur, cum omnes qui humanam participant naturam, in Christo per Spiritum Sanctum regenerati, unanimiter gloriam Dei speculantes, dicere poterunt: «Pater noster».[45]

8. Etiam cum ipsa natura humana eiusque adspirationibus activitas missionalis intimam habet connexionem. Christum enim manifestando, eo ipso Ecclesia hominibus genuinam eorum condicionis atque integrae vocationis veritatem revelat, cum Christus principium sit et exemplar huius humanitatis renovatae, fraterno amore, sinceritate et pacifico spiritu imbutae, ad quam omnes adspirant. Christus, et Ecclesia quae de Ipso per evangelicam praedicationem dat testimonium, omnem peculiaritatem stirpis vel nationis transcendunt, ideoque nemini et nullibi ut extranei reputari possunt.[46] Ipse Christus est veritas atque via, quas evangelica praedicatio omnibus patefacit, dum ad aures omnium eiusdem Christi verba perfert: «Paenitemini et credite Evangelio» (Mc. 1,15). Cum autem, qui non credit, iam iudicatus sit,[47] verba Christi verba sunt simul iudicii et gratiae, mortis et vitae. Etenim solum vetustati mortem inferendo ad novitatem vitae accedere possumus: quod primo de personis valet, sed etiam de diversis bonis mundi huius, quae simul hominis peccato et Dei benedictione signantur: «Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei» (Rom. 3,23). Nemo per seipsum et suis viribus a peccato liberatur et supra seipsum elevatur, nemo penitus a sua infirmitate vel solitudine vel servitute solvitur,[48] omnes vero indigent Christo exemplari, magistro, liberatore, salvatore, vivificatore. Revera Evangelium in historia hominum, etiam temporali, fermentum libertatis ac progressus fuit seseque iugiter praebet fermentum fraternitatis, unitatis et pacis. Non ergo sine causa Christus a fidelibus celebratur ut «exspectatio gentium et Salvator earum».[49]

9. Itaque tempus activitatis missionalis est inter priorem adventum Domini et alterum, in quo Ecclesia a quatuor ventis sicut messis colligetur in regnum Dei.[50] Antequam enim Dominus veniet, in omnes gentes oportet praedicari evangelium.[51]

Activitas missionalis nihil aliud est et nihil minus quam propositi Dei manifestatio seu Epiphania et adimplementum in mundo et in eius historia, in qua Deus, per missionem, historiam salutis manifeste perficit. Per verbum praedicationis et per celebrationem sacramentorum, quorum centrum et culmen est Sanctissima Eucharistia, Christum salutis auctorem praesentem reddit. Quidquid autem veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur, a contagiis malignis liberat et Auctori suo Christo restituit, qui imperium diaboli evertit et multimodam scelerum malitiam arcet. Itaque quidquid boni in corde menteque hominum vel in propriis ritibus et culturis populorum seminatum invenitur, non tantum non perit, sed sanatur, elevatur et consummatur ad gloriam Dei, confusionem daemonis et beatitudinem hominis.[52] Sic activitas missionalis ad plenitudinem eschatologicam tendit:[53] per eam enim, usque ad mensuram et tempus quae Pater posuit in sua potestate,[54] dilatatur Populus Dei, cui prophetice dictum est: «Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende! Ne parcas!» (Is. 54,2),[55] augetur Corpus mysticum usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi,[56] templumque spirituale, ubi Deus adoratur in spiritu et veritate,[57] crescit et superaedificatur «super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu» (Eph. 2,20).

CAPUT II

De ipso opere missionali

10. Ecclesia, a Christo missa ad caritatem Dei omnibus hominibus et gentibus manifestandam et communicandam, opus missionale adhuc ingens sibi faciendum intelligit. Vicies enim milies centena milia hominum, quorum numerus in dies augetur, qui stabilibus vitae culturalis nexibus, antiquis religionis traditionibus, firmis socialium necessitudinum vinculis in magnos et determinatos coetus coalescunt, nuntium evangelicum nondum aut vix audierunt; quorum alii unam ex magnis religionibus sequuntur, alii vero notitiae ipsius Dei extranei manent, alii eius existentiam expresse negant, imo quandoque oppugnant. Ecclesia, ut omnibus mysterium salutis vitamque a Deo allatam offerre possit, sese omnibus his coetibus inserere debet eodem motu, quo ipse Christus incarnatione sua se obstrinxit certis socialibus et culturalibus conditionibus hominum cum quibus conversatus est.

Art. 1:

DE TESTIMONIO CHRISTIANO

11. Ecclesia his coetibus humanis praesens sit oportet per suos filios, qui inter eos conversantur vel ad eos mittuntur. Omnes enim christifideles, ubicumque vivunt, exemplo vitae et testimonio verbi novum hominem, quem per baptismum induerunt, et virtutem Spiritus Sancti, a quo per confirmationem roborati sunt, ita manifestare tenentur, ut ceteri bona eorum opera considerantes glorificent Patrem[58] et genuinum vitae humanae sensum et communionis hominum universale vinculum plenius percipiant.

Ut ipsi hoc testimonium Christi fructuose dare possint, cum illis hominibus aestimatione et caritate iungantur, se ut membra coetus hominum inter quos vivunt agnoscant, et in vita culturali et sociali partem habeant per varia humanae vitae commercia et negotia; familiares  sint cum eorum traditionibus nationalibus et religiosis; laete et reverenter detegant semina Verbi in eis latentia; simul vero ad transformationem profundam attendant, quae inter gentes fit, et adlaborent ne homines nostrae aetatis scientiae et technologiae mundi moderni nimis intenti a rebus divinis alienentur, quinimmo ut ad impensius desiderium veritatis et caritatis divinitus revelatae expergefiant. Sicut ipse Christus cor hominum scrutatus est eosque colloquio vere humano ad lucem divinam perduxit, ita eius discipuli, Spiritu Christi profunde perfusi, cognoscant homines inter quos vivunt, et cum eis conversentur, ut ipsi dialogo sincero et patienti discant, quas divitias Deus munificus Gentibus dispensaverit; simul vero istas divitias luce evangelica collustrare, liberare, et in Dei Salvatoris dominium reducere conentur.

12. Praesentia christifidelium in coetibus humanis illa caritate animetur, qua nos dilexit Deus, qui vult ut et nos nos invicem eadem caritate diligamus.[59]

Caritas christiana revera ad omnes extenditur sine discrimine stirpis, condicionis socialis seu religionis; nullum exspectat lucrum seu gratitudinem. Sicut enim Deus dilexit nos amore gratuito, ita et fideles caritate sua ipsi homini solliciti sint diligendo eum eodem motu quo Deus hominem quaesivit. Sicut ergo Christus circuibat omnes civitates et castella curans omnem languorem et infirmitatem in sigum adventus Regni Dei,[60] ita et Ecclesia per filios suos iungitur cum hominibus cuiuscumque condicionis, maxime vero cum pauperibus et afflictis, atque libenter pro eis impenditur.[61] Participat enim eorum gaudia et dolores, novit vitae adspirationes et aenigmata, eis in anxietatibus mortis compatitur. Pacem quaerentibus respondere cupit fraterno dialogo, afferens eis pacem et lucem ex Evangelio.

Laborent christifideles et cum ceteris omnibus collaborent in rebus oeconomicis et socialibus recte ordinandis. Speciali cura sese devoveant educationi puerorum et adolescentium per scholas diversi generis, quae considerandae sunt non tantum tamquam medium eximium ad formandam et provehendam iuventutem christianam, sed simul ut servitium summi valoris hominibus, maxime vero Nationibus progredientibus, ad elevandam dignitatem humanam et ad conditiones humaniores praeparandas. Insuper partem assumant in conatibus eorum populorum qui, famem, ignorantiam et morbos debellando, meliores vitae condiciones condere et pacem in mundo firmare satagunt. In hac activitate fideles sociam operam suam prudenter praestare exoptent inceptis quae ab Institutis privatis et publicis, a guberniis, ab organis internationalibus, a diversis communitatibus christianis necnon a religionibus non-christianis promoventur.

Ecclesia vero nullo modo vult se in moderamen terrenae civitatis ingerere. Nullam aliam auctoritatem sibi vindicat nisi ut, Deo adiuvante, caritate et fideli servitio hominibus ministret.[62]

In sua vita et operatione intime cum hominibus coniuncti, Christi discipuli eis verum testimonium Christi se oblaturos, et in eorum salutem se operaturos sperant, etiam ubi Christum plene annuntiare nequeunt. Non enim quaerunt progressum et prosperitatem mere materialem hominum, sed eorum dignitatem et fraternam unionem promovent, docentes veritates religiosas et morales, quas Christus luce sua illustravit, sicque gradatim aditum pleniorem ad Deum aperiunt. Ita homines iuvantur in assequenda salute per caritatem erga Deum et proximum, et elucere incipit mysterium Christi, in quo novus homo apparuit, qui secundum Deum creatus est,[63] et in quo caritas Dei revelatur.

Art. 2:
DE PRAEDICATIONE EVANGELII
ET DE CONGREGANDO POPULO DEI

13. Ubicumque Deus aperit ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi,[64] omnibus hominibus[65] fiducialiter et constanter[66] annuntietur[67] Deus vivus et, quem ad omnium salutem misit, Iesus Christus,[68] ut non-christiani, Spiritu Sancto cor ipsorum aperiente,[69] credentes ad Dominum libere convertantur, Eique sincere adhaereant qui, cum sit «via, veritas et vita» (Io. 14,6), omnes eorum exspectationes spirituales explet, imo infinite superat.

Quae conversio sane initialis intelligenda est, sufficiens tamen ut homo percipiat se, avulsum a peccato, introduci in mysterium amoris Dei, qui eum vocat ad personale commercium cum Seipso in Christo ineundum. Etenim, gratia Dei operante, neoconversus spirituale iter aggreditur quo, fide iam communicans mysterio Mortis et Resurrectionis, transit a vetere homine ad novum hominem in Christo perfectum.[70] Hic transitus, secum trahens progressivam sensus et morum immutationem, cum suis socialibus consectariis manifestus fieri et tempore catechumenatus paulatim evolvi debet. Cum Dominus cui creditur, signum sit contradictionis,[71] homo conversus rupturas et separationes non raro experitur, sed etiam gaudia quae non ad mensuram dat Deus.[72]

Ecclesia severe prohibet ne quis ad fidem amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur, sicut et fortiter vindicat ius ne ullus iniquis vexationibus a fide deterreatur.[73]

Iuxta perantiquam Ecclesiae consuetudinem, motiva conversionis investigentur et, si necesse est, purificentur.

14. Qui fidem in Christum a Deo per Ecclesiam acceperunt,[74] liturgicis caeremoniis admittantur ad catechumenatum; qui non est mera dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio et tirocinium debite protractum, quibus discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis,[75] introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis Populi Dei.

Deinde per initiationis christianae sacramenta liberati a potestate tenebrarum,[76] Christo commortui, consepulti et conresuscitati,[77] Spiritum accipiunt[78] adoptionis filiorum, et memoriale mortis et resurrectionis Domini cum cuncto Populo Dei celebrant.

Desiderandum est ut liturgia temporis quadragesimalis et paschalis ita restauretur ut animos catechumenorum componat ad celebrationem paschalis mysterii in cuius sollemnibus peragendis per baptismum Christo regenerantur.

Initiatio autem illa christiana in catechumenatu non a solis catechistis vel sacerdotibus, sed a tota communitate fidelium, speciali autem modo a patrinis, est procuranda, ita ut catechumeni inde ab initio sentiant se pertinere ad Populum Dei. Cumque vita Ecclesiae sit apostolica, catechumeni item discant testimonio vitae et fidei professione ad evangelizationem et Ecclesiae aedificationem actuose cooperari.

Status tandem iuridicus catechumenorum in novo Codice clare ponatur. Iam enim cum Ecclesia coniuncti sunt,[79] iam de domo sunt Christi[80] et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis.

Art. 3:
DE COMMUNITATE CHRISTIANA EFFORMANDA

15. Spiritus Sanctus, qui omnes homines per semina Verbi praedicationemque Evangelii ad Christum vocat et in cordibus obsequium fidei suscitat, cum credentes in Christum in baptismalis fontis sinu ad novam vitam generat, eos congregat in unum Populum Dei qui est «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis» (I Pt. 2, 9).[81]

Missionarii ergo, cooperatores Dei,[82] tales suscitent fidelium congregationes quae, digne ambulantes vocatione qua vocatae sunt[83] munera a Deo sibi concredita exerceant sacerdotale, propheticum et regale. Hoc modo communitas christiana signum fit praesentiae Dei in mundo: ipsa enim sacrificio eucharistico incessanter cum Christo ad Patrem transit,[84] verbo Dei sedulo enutrita[85] testimonium Christi praebet,[86] in caritate denique ambulat spirituque apostolico fervet.[87]

Communitas christiana inde ab initio ita efformari debet ut suis necessitatibus, quantum fieri potest, ipsa providere queat.

Haec fidelium congregatio, divitiis culturae propriae gentis praedita, in populo profunde radicetur: efflorescant familiae spiritu evangelico imbutae[88] atque scholis idoneis iuventur; associationes et coetus erigantur per quos laicorum apostolatus totam societatem spiritu evangelico permeare valeat. Splendescat denique caritas inter catholicos diversi ritus.[89] Spiritus etiam oecumenicus nutriatur inter neophytos, qui probe aestiment fratres in Christum credentes esse Christi discipulos, baptismate regeneratos, perplurium bonorum Populi Dei consortes. Quantum sinunt condiciones religiosae, actio oecumenica ita promoveatur ut, seclusa omni tam indifferentismi et confusionismi quam insanae aemulationis specie, communi, pro quanto datur, professione fidei in Deum et in Iesum Christum coram Gentibus, atque cooperatione in re tam sociali et technica quam culturali et religiosa, catholici fraterne collaborent cum fratribus a se seiunctis ad normas Decreti de Oecumenismo. Collaborent praesertim propter Christum, suum Dominum communem: Eius Nomen eos colligat! Haec collaboratio instituatur non solum inter privatas personas, sed etiam, de iudicio Ordinarii loci, inter Ecclesias vel communitates ecclesiales earumque opera.

Christifideles ex Gentibus cunctis in Ecclesia congregati, «neque regimine, neque sermone, neque politicis vitae institutis a ceteris hominibus sunt distincti»,[90] ideoque in honesta consuetudine vitae gentis suae Deo et Christo vivant; ut boni cives amorem Patriae vere et efficaciter colant, alienae tamen stirpis contemptum et nationalismum exacerbatum vitent omnino, amorem hominum universalem promoveant.

Ad omnia haec obtinenda maximum momentum habent et speciali cura digni sunt laici, christifideles nempe qui, Christo per baptismum incorporati, in saeculo vivunt. Ipsorum enim proprium est, ut Spiritu Christi imbuti, fermenti instar, res temporales ab intra animent et ordinent, ut secundum Christum iugiter fiant.[91]

Attamen non sufficit ut populus christianus praesens sit et constitutus in aliqua gente, nec sufficit ut apostolatum exempli exerceat; ad hoc constituitur, ad hoc praesens est, ut concivibus non-christianis Christum verbo et opere annuntiet eosque iuvet ad plenam Christi receptionem. Iamvero, ad Ecclesiae plantationem et ad incrementum communitatis christianae necessaria sunt varia ministeria, quae vocatione divina ex ipsa fidelium congregatione suscitata, ab omnibus diligenti cura sunt fovenda atque colenda; inter quae habentur munera sacerdotum, diaconorum et catechistarum, atque actio catholica. Item Religiosi et Religiosae ad Regnum Christi in animis radicandum et corroborandum illudque ulterius dilatandum sive oratione, sive actuosa opera indispensabile praestant officium.

16. Gaudio magno Ecclesia gratias agit pro inaestimabili vocationis sacerdotalis dono, quod inter Gentes ad Christum recenter conversas tot iuvenibus Deus elargitus est. Firmiores enim radices Ecclesia in unoquoque coetu humano figit, cum variae communitates fidelium ex suis membris proprios habent salutis ministros in ordine Episcoporum, Presbyterorum ac Diaconorum, fratribus suis inservientes, ita ut novellae Ecclesiae structuram dioecesanam cum proprio clero paulatim acquirant.

Quae de sacerdotali vocatione et formatione ab hoc Concilio statuta sunt, sancte serventur ubi Ecclesia primo plantatur, et apud novellas Ecclesias. Maximi facienda sunt quae dicuntur de institutione spirituali cum doctrinali et pastorali arcte connectenda, de vita secundum formam Evangelii gerenda sine consideratione commodi proprii vel familialis, de intimo sensu mysterii Ecclesiae excolendo. Inde mirabiliter discent totos se ipsos in servitium Corporis Christi et ad opus Evangelii dedicare, proprio episcopo tanquam fidi cooperatores adhaerere et sociam confratribus operam praestare.[92]

Ad quem generalem finem assequendum, tota alumnorum formatio ordinetur sub luce mysterii salutis uti in Scripturis exhibetur. Hoc mysterium Christi et salutis humanae in Liturgia praesens inveniant et vivant.[93]

Quae exigentiae communes sacerdotalis institutionis, etiam pastoralis et practicae, ad normam Concilii,[94] componantur cum studio obviam eundi peculiari cogitandi agendique modo propriae gentis. Alumnorum mentes ergo aperiantur et exacuantur ut bene cognoscant et iudicare valeant suae gentis culturam; in disciplinis philosophicis et theologicis perspiciant rationes quae traditiones ac religionem patrias inter et religionem christianam intercedunt.[95] Item institutio sacerdotalis necessitates pastorales regionis respiciat: alumni discant historiam, finem et methodum actionis missionalis Ecclesiae, et speciales condiciones sociales, oeconomicas, culturales proprii populi. In spiritu oecumenismi educentur, et ad dialogum fraternum cum non-christianis rite praeparentur.[96] Haec omnia postulant, ut studia ad sacerdotium peragantur, quantum fieri potest, in consuetudine et convictu cum sua cuiusque gente.[97] Cura tandem habeatur de formatione in administratione ordinata ecclesiastica, imo etiam oeconomica.

Insuper idonei sacerdotes seligantur qui, post praxim aliquam pastoralem, in studiorum Universitatibus etiam exteris, maxime in Urbe, aliisque Institutis scientificis studia superiora perficiant, ita ut Ecclesiis novellis ex clero locali praesto sint ad magis ardua munera ecclesiastica implenda, congrua scientia et peritia praediti.

Ubi Conferentiis Episcoporum opportunum apparuerit, ordo diaconatus ut status vitae permanens restauretur ad normam Constitutionis De Ecclesia.[98] Iuvat enim viros, qui ministerio vere diaconali fungantur, vel verbum divinum tanquam catechistae praedicantes, vel nomine parochi et episcopi dissitas communitates christianas moderantes, vel caritatem exercentes in operibus socialibus seu caritativis, per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant.

17. Item laude dignum est agmen illud, de opere missionum ad Gentes tam optime meritum, catechistarum scilicet, tam virorum quam mulierum, qui spiritu apostolico imbuti, magnis laboribus singulare et omnino necessarium adiumentum conferunt ad dilatationem fidei et Ecclesiae.

Nostris diebus, cum ad tot multitudines evangelizandas et ad ministerium pastorale exercendum pauci sint clerici, catechistarum officium maximum momentum habet. Eorum ergo institutio ita perfici debet et culturali progressui accommodari, ut tanquam validi cooperatores ordinis sacerdotalis quam optime exsequi possint munus suum novis et amplioribus oneribus ingravescens.

Multiplicentur ergo scholae dioecesanae et regionales in quibus futuri catechistae cum doctrinam catholicam, praesertim in re biblica et liturgica, tum etiam methodum catecheticam praximque pastoralem excolant, seque ad mores hominum christianorum[99] forment, pietatem sanctitatemque vitae colere indesinenter satagentes. Insuper conventus vel cursus habeantur quibus catechistae in disciplinis et artibus suo ministerio utilibus certis temporibus renoventur et eorum vita spiritualis nutriatur et roboretur. Praeterea, iis qui totos huic operi se devovent, status vitae decens et securitas socialis procuretur per iustam remunerationem.[100] In voto est ut formationi et sustentationi catechistarum modo congruo provideatur subsidiis S. Dicasterii de Propaganda Fide specialibus. Si necessarium et aptum apparebit, Opus pro Catechistis fundetur. Insuper Ecclesiae grato animo agnoscent generosam operam catechistarum auxiliarium, quorum adiutorio indigebunt. Ipsi in suis communitatibus precibus praesunt et doctrinam tradunt. De eorum formatione doctrinali et spirituali rite curandum est. Praeterea optandum est ut, ubi opportunum videbitur, catechistis debite formatis missio canonica in actione liturgica publice celebranda conferatur, ut apud populum maiore auctoritate fidei deserviant.

18. Inde a periodo plantationis Ecclesiae vita religiosa sedulo promoveatur, quae non solum pretiosa omninoque necessaria auxilia activitati missionali affert, sed per intimiorem consecrationem Deo in Ecclesia factam lucide quoque manifestat et significat intimam vocationis christianae naturam.[101]

Instituta religiosa, plantationi Ecclesiae adlaborantia, mysticis divitiis, quibus traditio religiosa Ecclesiae insignitur, penitus imbuta, eas pro cuiusque gentis ingenio et indole exprimere et tradere conentur. Attente considerent quomodo traditiones asceticae et contemplativae, quarum semina iam ante Evangelii praedicationem nonnunquam antiquis culturis a Deo indita sunt, in vitam religiosam christianam assumi possint.

In novellis Ecclesiis variae formae vitae religiosae excolendae sunt, ut diversos aspectus missionis Christi et vitae Ecclesiae exhibeant, ac variis operibus pastoralibus se devoveant, suaque membra ad ea exercenda rite praeparent. Attamen Episcopi in Conferentia videant ne Congregationes eundem finem apostolicum prosequentes, multiplicentur cum detrimento vitae religiosae et apostolatus.

Speciali mentione digna sunt varia ad vitam contemplativam radicandam incepta, quibus alii, essentialia Institutionis monasticae elementa retinentes, ditissimam traditionem sui Ordinis implantare satagunt, alii vero ad antiqui monachismi simpliciores formas redeunt: omnes tamen genuinam aptationem ad condiciones locales quaerere studeant. Cum enim vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat, oportet apud novellas Ecclesias ubique instauretur.

CAPUT III

De Ecclesiis particularibus

19. Opus plantationis Ecclesiae in determinato hominum coetu certam attingit metam, cum congregatio fidelium, in sociali vita iam radicata culturaeque loci aliquatenus conformata, quadam stabilitate et firmitate fruitur: propria nempe, etsi insufficienti, instructa copia localium sacerdotum, religiosorum et laicorum, iis ministeriis et institutis ditatur quae ad vitam populi Dei sub ductu Episcopi proprii ducendam ac dilatandam necessaria sunt.

In huiusmodi Ecclesiis novellis, vita Populi Dei maturescere debet per omnes campos vitae christianae ad normas huius Concilii renovandae: congregationes fidelium, magis in dies conscie, vivae efficiuntur communitates fidei, liturgiae et caritatis; laici per civilem et apostolicam operositatem ordinem caritatis et iustitiae in civitate instaurare nituntur; instrumenta communicationis socialis opportune et prudenter adhibentur; familiae per vitam vere christianam seminaria evadunt apostolatus laicorum necnon vocationum sacerdotalium et religiosarum. Fides denique per catechesim aptatam edocetur, in Liturgia ingenio populi consona celebratur, et per legislationem canonicam congruam inducitur in honesta instituta et consuetudines locales.

Episcopi vero, una cum suo quisque presbyterio, sensu Christi et Ecclesiae magis magisque imbuti, cum universali Ecclesia sentiant atque vivant. Intima permaneat ecclesiarum novellarum communio cum tota Ecclesia, cuius traditionis elementa culturae propriae adiungant ad augendam, mutuo quodam virium effluvio, vitam Corporis Mystici.[102] Hinc colantur elementa theologica, psychologica et humana quae ad hunc sensum communionis cum Ecclesia universali fovendum afferre valeant.

Hae vero Ecclesiae, saepissime in pauperioribus orbis partibus sitae, gravissima plerumque sacerdotum penuria et subsidiorum materialium inopia adhuc laborant. Quare summopere indigent ut continuata totius Ecclesiae actio missionalis ea subministret adminicula quae Ecclesiae localis incremento vitaeque christianae maturitati praeprimis inserviant. Quae actio missionalis opem etiam ferat iis Ecclesiis, diu fundatis, quae in quodam statu regressionis vel debilitatis versantur.

Attamen istae Ecclesiae commune pastorale studium aptaque opera instaurent, quibus vocationes ad clerum dioecesanum et ad Instituta religiosa numero augeantur, securius diiudicentur et efficacius excolantur,[103] ita ut paulatim sibimetipsis providere et aliis auxilium afferre valeant.

20. Cum Ecclesia particularis universalem Ecclesiam quam perfectissime repraesentare teneatur, probe noscat se ad eos quoque qui in Christum non credentes cum ipsa in eodem territorio commorantur esse missam ut, testimonio vitae singulorum fidelium et totius communitatis, signum sit Christum eis indicans.

Requiritur insuper ministerium verbi, ut Evangelium ad omnes perveniat. Episcopus imprimis fidei praeco sit oportet, qui novos discipulos ad Christum adducat.[104] Quod eximium munus ut rite adimpleat, penitus percipiat tum condiciones sui gregis tum intimas suorum concivium de Deo opiniones, sedulo quoque habita ratione illarum  mutationum, quas urbanizationes uti dicunt, migrationes et indifferentismus religiosus introduxerint.

Presbyteri locales in novellis Ecclesiis opus evangelizationis ardenter aggrediantur, communem operam instituendo cum missionariis exteris, quibuscum unum efforment presbyterium, adunatum sub auctoritate Episcopi, non solum ad fideles pascendos et ad divinum cultum celebrandum, sed etiam ad Evangelium praedicandum iis qui foris sunt. Promptos se praebeant et, occasione data, alacri animo Episcopo suo sese offerant ad opus missionarium in dissitis et derelictis regionibus propriae dioeceseos vel in aliis dioecesibus incipiendum.

Eodem zelo fervescant religiosi et religiosae itemque laici erga suos concives, praesertim pauperiores.

Curent Conferentiae Episcopales ut statis temporibus cursus renovationis biblicae, theologicae, spiritualis et pastoralis instituantur eo consilio, ut inter rerum varietates et mutationes clerus pleniorem cognitionem scientiae theologicae et methodorum pastoralium acquirat.

De caetero, sancte serventur ea quae ab hoc Concilio, praesertim in Decreto De Presbyterorum Ministerio et Vita sancita sunt.

Ut hoc opus missionale Ecclesiae particularis perfici possit, requiruntur ministri idonei, tempestive parandi modo condicionibus uniuscuiusque Ecclesiae congruenti. Cum autem homines magis magisque in coetus coalescant, maxime convenit Conferentias episcopales communia consilia inire de dialogo cum his coetibus instituendo. Si autem in quibusdam regionibus coetus hominum inveniuntur, qui a fide catholica amplectenda eo arceantur, quod formae peculiari quam Ecclesia ibi induerit, sese accommodare nequeant, in voto est ut tali condicioni speciali modo[105] provideatur, donec omnes christiani in unam communitatem congregari possint. Missionarios vero, si quos Apostolica Sedes ad hunc finem praesto habuerit, singuli Episcopi in suas dioeceses vocent vel libenter recipiant eorumque incepta efficaciter promoveant.

Ut hic zelus missionarius apud domesticos patriae florescat, valde convenit ut Ecclesiae novellae quam primum Missioni universali Ecclesiae opere participent, mittendo et ipsae missionarios qui Evangelium ubique terrarum annuntient, etsi penuria cleri laborent. Communio enim cum Ecclesia universali quodammodo consummabitur cum et ipsae navitatem missionalem ad alias Gentes actuose participabunt.

21. Ecclesia non vere fundata est, non plene vivit, nec perfectum Christi signum est inter homines, nisi, cum hierarchia, laicatus veri nominis exstet et laboret. Evangelium enim non potest profunde infigi in ingeniis, vita et labore alicuius populi sine actuosa praesentia laicorum. Ideo iam in fundatione Ecclesiae ad laicatum maturum christianum constituendum maxime attendendum est.

Laici enim fideles plene pertinent simul ad Populum Dei et ad societatem civilem: ad gentem suam pertinent in qua nati sunt, in cuius thesauris culturalibus per educationem participare coeperunt, cuius vitae per multiformia vincula socialia iunguntur, in cuius progressu proprio nisu in suis professionibus cooperantur, cuius problemata ipsi tamquam propria sentiunt et solvere conantur; pertinent etiam ad Christum, quia regenerati sunt in Ecclesia per fidem et baptismum ut, novitate vitae et operis, Christi sint,[106] ut in Christo omnia Deo subiciantur, et tandem sit Deus omnia in omnibus.[107]

Praecipuum officium eorum, virorum et mulierum, est testimonium Christi, quod vita et verbo in familia, in suo coetu sociali, et in ambitu suae professionis reddere tenentur. Appareat enim in eis oportet novus homo qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.[108] Debent vero hanc novitatem vitae exprimere in ambitus societatis et culturae patriae, secundum traditiones suae nationis. Ipsi cognoscere hanc culturam, eam sanare et servare, secundum condiciones recentes evolvere, et tandem in Christo perficere debent, ut fides Christi et vita Ecclesiae societati, in qua vivunt, iam non sit extranea, sed eam permeare et transformare incipiat. Iungantur concivibus suis sincera caritate, ut in eorum conversatione appareat novum vinculum unitatis et solidarietatis universalis, quae ex mysterio Christi hauritur. Disseminent etiam fidem Christi inter eos, quibus vitae et professionis vinculis  nectuntur; quae obligatio eo magis urget, quod plurimi homines nonnisi per vicinos laicos Evangelium audire et Christum agnoscere possunt. Immo, ubi fieri potest, laici parati sint, in magis immediata cooperatione cum hierarchia, specialem missionem implere ad Evangelium annuntiandum et doctrinam christianam communicandam, ut nascenti Ecclesiae vigorem adiciant.

Ministri vero Ecclesiae operosum apostolatum laicorum magni habeant. Laicos forment ut tamquam membra Christi responsabilitatis suae pro omnibus hominibus conscii fiant; eos in mysterio Christi profunde instruant, in practicas methodos introducant ac eis in difficultatibus adsint, ad mentem Constitutionis De Ecclesia et Decreti De Apostolatu Laicorum.

Servatis ergo Pastorum et laicorum muneribus et responsabilitatibus propriis, tota Ecclesia novella unum testimonium Christi vivum et firmum reddat, ut lucidum signum fiat salutis, quae in Christo nobis advenit.

22. Semen quod est verbum Dei, germinans ex terra bona, rore divino irrigata, succum trahit, illum transformat sibique assimilat ut denique fructum multum afferat. Equidem ad instar oeconomiae Incarnationis, Ecclesiae novellae in Christo radicatae Apostolorumque fundamento superaedificatae, in admirabile commercium assumunt omnes divitias nationum quae Christo datae sunt in haereditatem.[109] Ipsae e suorum populorum consuetudinibus et traditionibus, sapientia et doctrina, artibus et disciplinis, ea omnia mutuantur quae ad gloriam Creatoris confitendam, ad gratiam Salvatoris illustrandam et ad vitam christianam rite ordinandam conferre possunt.[110]

Ad hoc propositum assequendum necesse est, ut in unoquoque magno territorio socio-culturali, uti aiunt, ea consideratio theologica stimuletur qua, praelucente Traditione universalis Ecclesiae, facta et verba a Deo revelata, in Sacris Litteris consignata et ab Ecclesiae Patribus et Magisterio explicata, novae investigationi subiiciantur. Sic clarius percipietur quibus viis fides, ratione habita philosophiae vel sapientiae populorum, quaerere possit intellectum, et quibus modis consuetudines, vitae sensus et socialis ordo, cum moribus revelatione divina significatis componi queant. Inde patebunt viae ad profundiorem aptationem in toto ambitu vitae christianae. Hoc agendi modo omnis syncretismi et falsi particularismi species secludetur, vita christiana ingenio indolique cuiusque culturae accommodabitur,[111] traditiones particulares cum propriis cuiusque familiae gentium dotibus luce Evangelii illustratis, in unitatem catholicam assumentur. Novae denique Ecclesiae particulares, suis traditionibus exornatae, locum suum habebunt in ecclesiastica communione, integro manente Primatu Petri Cathedrae, quae universo caritatis coetui praesidet.[112]

Optandum est ergo, imo omnino convenit, ut Conferentiae Episcopales intra limites uniuscuiusque magni territorii socio-culturalis inter se ita coadunentur ut concordi animo communibusque consiliis hoc aptationis propositum prosequi valeant.

CAPUT IV

De missionariis

23. Quamvis cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbat,[113] Christus Dominus semper e numero discipulorum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos gentibus praedicare.[114] Quare per Spiritum Sanctum, qui charismata prout vult ad utilitatem dividit,[115] vocationem missionariam in cordibus singulorum inspirat simulque in Ecclesia suscitat Instituta,[116] quae munus evangelizationis ad totam Ecclesiam pertinens tamquam proprium officium suscipiant.

Speciali enim vocatione signantur, qui congrua naturali indole praediti, dotibus et ingenio idonei, parati sunt ad opus missionale suscipiendum,[117] sive autochtoni sive exteri: sacerdotes, religiosi, laici.

A legitima auctoritate missi, fide et oboedientia ad eos, qui longe sunt a Christo, exeunt, segregati in opus ad quod assumpti sunt[118] tamquam ministri Evangelii, «ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu Sancto» (Rom. 15,16).

24. At vero Deo vocanti homo respondere debet tali modo, ut carni et sanguini non acquiescens[119] totum sese devinciat operi Evangelii. Hoc autem responsum dari nequit nisi Spiritu Sancto incitante et roborante. Missus enim intrat in vitam et missionem Eius, qui «semet ipsum exinanivit formam servi accipiens» (Phil. 2,7). Ideo paratus esse debet ad vitam stare vocationi suae, renuntiare sibi et omnibus quae hucusque sua habuit, et omnibus omnia sese facere.[120]

Annuntians Evangelium in gentibus, cum fiducia notum faciat mysterium Christi, pro quo legatione fungitur, ita ut in Ipso audeat, prout oportet, loqui,[121] scandalum crucis non erubescens. Vestigia premens Magistri sui, mitis et humilis corde, manifestet iugum Eius suave esse et onus leve.[122] Vita revera evangelica,[123] in multa patientia, in longanimitate, in suavitate, in caritate non ficta[124] testimonium reddat Domino suo, si necesse est, usque ad sanguinis effusionem. Virtutem et fortitudinem a Deo impetrabit, ut cognoscat in multo experimento tribulationis et altissimae paupertatis abundantiam esse gaudii.[125] Persuasum habeat oboedientiam esse virtutem peculiarem ministri Christi, qui oboedientia Sua redemit genus humanum.

Evangelii praecones, ne gratiam quae in eis est, neglegant, renoventur spiritu mentis de die in diem.[126] Ordinarii vero et Superiores statutis temporibus missionarios coadunent, ut spe vocationis roborentur et in ministerio apostolico innoventur, etiam institutis ad hoc aptis domibus.

25. Ad tam praeclarum opus, futurus missionarius speciali formatione spirituali et morali praeparandus est.[127] Debet enim esse promptus ad initia capienda, constans ad opera perficienda, perseverans in difficultatibus, patienti et forti animo ferens solitudinem, defatigationem, infructuosum laborem. Mente aperta et corde dilatato hominibus occurret; officia sibi commissa libenter suscipiet; alienis etiam populorum moribus et variantibus condicionibus generose se aptabit; concordi animo et mutua caritate sociam operam dabit fratribus et omnibus qui eidem operi sese dedicant, ita ut simul cum fidelibus, communitatem apostolicam imitantes, cor unum sint et anima una.[128] Hae animi habitudines iam tempore formationis sedulo exerceantur, excolantur et vita spirituali eleventur et nutriantur. Fide viva et spe indeficienti imbutus, missionarius sit vir orationis; ardeat spiritu virtutis et dilectionis et sobrietatis;[129] discat in quibus sit sufficiens esse;[130] spiritu sacrificii mortem Iesu in seipso circumferat, ut vita Iesu operetur in eis ad quos mittitur;[131] zelo animarum libenter omnia impendat et superimpendatur ipse pro animabus,[132] adeo ut «quotidiano officii sui exercitio in Dei proximique amore crescat».[133] Ita voluntati Patris oboediens cum Christo, missionem Eius sub auctoritate hierarchica Ecclesiae continuabit, et mysterio salutis cooperabitur.

26. Qui vero ad varias gentes mittentur, ut boni ministri Christi, enutriti sint «verbis fidei et bonae doctrinae» (I Tim. 4,6), quae praeprimis ex Sacris Scripturis haurient, perscrutantes Mysterium Christi, cuius praecones et testes erunt.

Quare omnes missionarii -sacerdotes, fratres, sorores, laici- pro sua quisque condicione praeparandi et efformandi sunt, ne exigentiis futuri operis impares inveniantur.[134] Ab ipsis iam initiis, formatio doctrinalis eorum ita instituatur, ut et universalitatem Ecclesiae et diversitatem gentium comprehendat. Quod de omnibus disciplinis valet, per quas ad ministerium obeundum parantur, necnon de aliis scientiis, quibus utiliter edocentur, ut communem habeant populorum, culturarum, religionum cognitionem, non tantum ad praeteritum, sed et ad praesens tempus spectantem. Quicumque nempe alium populum aditurus est, magni aestimet eius patrimonium et linguas et mores. Futuro missionario apprime necessarium est studiis missiologicis incumbere, id est cognoscere doctrinam et normas Ecclesiae circa activitatem missionalem, scire quas vias nuntii Evangelii decursu saeculorum percurrerint, necnon praesentem missionum condicionem simul ac methodos, quae nunc temporis efficaciores censentur.[135]

Etsi vero haec integra institutio pastorali sollicitudine imbuenda sit, peculiaris tamen et ordinata formatio apostolica praebeatur, tam doctrina quam practicis exercitationibus.[136]

Fratres et sorores quamplurimi artem catecheticam bene edoceantur et praeparentur, ut magis adhuc in apostolatu collaborare possint.

Etiam qui ad tempus in activitate missionali partes assumunt, formationem conditioni suae adaequatam acquirant necesse est.

Haec vero formationis genera in terris ad quas mittentur ita compleantur, ut missionarii fusius cognoscant historiam, structuras sociales et consuetudines populorum, perspiciant ordinem moralem et praecepta religiosa necnon ideas intimas, quas ii secundum sacras sibi traditiones de Deo, de mundo et de homine efformaverint.[137] Linguas vero ediscant tali gradu, ut illis expedite et polite uti queant, et ita faciliorem ad hominum mentes et corda aditum inveniant.[138] Praeterea in peculiares necessitates pastorales rite introducantur.

Aliqui vero profundiore ratione praeparentur apud Instituta Missiologica vel alias Facultates aut Universitates, ut efficacius specialibus muneribus fungi[139] et ceteris missionariis eruditione sua adiutorio esse possint in exercendo opere missionario quod nostris praesertim temporibus tot difficultates et opportunitates praebet. Valde insuper optandum, ut Conferentiae Regionales Episcoporum talium peritorum copiam praesto habeant, eorumque scientia et experientia fructuose utantur in sui muneris necessitatibus. Nec desint qui perfecte sciant uti instrumentis technicis et communicationis socialis, quorum momentum omnes magni faciant.

27. Quae omnia, quamvis unicuique ad gentes misso omnino necessaria sint, ab individuis vix reapse attingi possunt. Cum etiam ipsum opus missionale, experientia teste, a singulis impleri nequeat, communis vocatio singulos ad Instituta congregavit, in quibus, collatis viribus, apte formarentur et illud opus nomine Ecclesiae et ad nutum hierarchicae auctoritatis exsequerentur. Quae Instituta multis abhinc saeculis pondus diei et aestus portaverunt, sive integre labori missionali sese devoverunt sive ex parte. Saepe vasta territoria illis evangelizanda a Sancta Sede commissa sunt, in quibus Deo novum populum coadunaverunt, Ecclesiam localem propriis pastoribus adhaerentem. Ecclesiis suo sudore, imo et sanguine suo fundatis, zelo atque experientia in servitium erunt fraterna cooperatione vel curam animarum gerendo vel munera specialia ad bonum commune persolvendo.

Aliquando pro toto alicuius regionis ambitu urgentiores quosdam  labores in se sument, ex. gr. evangelizationem coetuum vel populorum qui forsan nuntium evangelicum ob peculiares rationes nondum acceperunt vel ei hucusque restiterunt.[140]

Si opus est, illos qui activitati missionali ad tempus se devovent, experientia sua efformare et adiuvare praesto sint.

His de causis, et cum multae adhuc exstent gentes ad Christum adducendae, Instituta apprime necessaria manent.

CAPUT V

De ordinatione activitatis missionalis

28. Christifideles, cum donationes habeant differentes,[141] pro sua quisque opportunitate, facultate, charismate ac ministerio,[142] in Evangelio collaborare debent; omnes proinde, qui seminant et qui metunt,[143] qui plantant et qui rigant, unum sint oportet,[144] ut «ad eundem finem libere et ordinatim conspirantes»,[145] unanimiter ad aedificationem Ecclesiae vires impendant.

Quamobrem Evangelii praeconum labores et auxilia ceterorum christifidelium ita dirigenda et colliganda sunt, ut «omnia secundum ordinem fiant» (I Cor. 14,40) in cunctis activitatis et cooperationis missionalis campis.

29. Cum enim cura Evangelium ubique terrarum annuntiandi imprimis ad Corpus Episcoporum pertineat,[146] Synodus Episcoporum seu «stabile Episcoporum Consilium pro Ecclesia universa»,[147] inter generalis momenti negotia,[148] activitatis missionalis, maximi sanctissimique Ecclesiae muneris,[149] specialem habeat rationem.

Pro omnibus Missionibus et pro tota activitate missionali unum tantum sit oportet Dicasterium competens, nempe «De Propaganda Fide», a quo dirigantur necnon coordinentur ubique terrarum et ipsum opus missionale et cooperatio missionaria, salvo tamen iure Ecclesiarum Orientalium.[150]

Licet multiplici modo Spiritus Sanctus suscitet spiritum missionalem in Ecclesia Dei, et non raro actionem eorum quorum est moderari vitam Ecclesiae praeveniat, tamen pro sua parte etiam hoc Dicasterium promoveat vocationem et spiritualitatem missionariam, zelum et orationem pro missionibus, necnon de istis nuntia genuina et adaequata producat. Ab eo suscitentur et secundum urgentiores necessitates regionum distribuantur missionarii. Ab eo disponatur ordinata operandi ratio, profluant normae directivae et principia pro evangelizatione adaptata, dentur impulsus. Ab eo incitetur et coordinetur efficax collectio subsidiorum, quae distribuantur secundum rationes necessitatis vel utilitatis necnon extensionis dicionis, numeri  fidelium et infidelium, operum et Institutorum, ministrorum et missionariorum.

Una cum Secretariatu ad unitatem Christianorum fovendam quaerat vias et media ad procurandam et ordinandam fraternam collaborationem necnon conviventiam cum incoeptis missionalibus aliarum communitatum christianarum, ut scandalum divisionis pro posse tollatur.

Itaque necesse est ut hoc Dicasterium sit tam instrumentum administrationis quam organum directionis dynamicae, quod utatur methodis scientificis et instrumentis huius temporis condicionibus adaptatis, ratione nempe habita hodiernae investigationis theologicae, methodologicae et pastoralis missionariae. In directione huius Dicasterii partem actuosam cum voto deliberativo habeant repraesentantes selecti omnium illorum qui in opere missionali collaborant: Episcopi ex toto orbe, auditis Conferentiis Episcopalibus, necnon moderatores Institutorum et Operum Pontificalium, modis et rationibus a Romano Pontifice statuendis. Hi omnes, statutis temporibus convocandi, sub auctoritate Summi Pontificis supremam ordinationem totius operis missionalis exerceant.

Huic Dicasterio praesto sit permanens Coetus Consultorum peritorum, scientiae aut experientiae probatae, quorum inter alia erit cum de condicione variarum regionum locali et de modo cogitandi diversorum coetuum hominum, tum de methodis evangelizationis adhibendis opportunas notitias colligere et conclusiones scientifice fundatas pro opere et cooperatione missionali proponere.

Instituta religiosarum, opera regionalia pro Missionibus necnon organizationes laicorum, praesertim internationales, modo congruo repraesententur.

30. Ut in ipso opere missionali exercendo fines et effectus attingantur, omnibus operariis missionalibus sit «cor unum et anima una» (Act. 4,32).

Episcopi est, uti rectoris et centri unitatis in apostolatu dioecesano, activitatem missionalem promovere, moderari et coordinare, ita tamen ut spontanea navitas eorum qui in opere partem habent, servetur et foveatur. Omnes missionarii, etiam religiosi exempti, eiusdem potestati subsunt in variis operibus, quae sacri apostolatus exercitium respiciunt.[151] Ad meliorem coordinationem, Episcopus constituat in quantum fieri potest Consilium pastorale, in quo clerici, religiosi et laici per delegatos selectos partem habeant. Curet insuper ne activitas apostolica ad solos iam conversos limitetur, sed aequa pars et operariorum et subsidiorum evangelizationi non-christianorum destinetur.

31. Conferentiae Episcopales communi consilio graviores quaestiones et problemata urgentia tractent, quin tamen differentias locales negligant.[152] Ne insufficiens personarum et subsidiorum copia dissipetur, neve incepta sine necessitate multiplicentur, commendatur ut opera bono omnium inservientia collatis viribus condant, uti e. g. seminaria, scholas superiores et technicas, centra pastoralia, catechetica, liturgica necnon instrumentorum communicationis socialis.

Eiusmodi cooperatio pro opportunitate etiam inter diversas Conferentias episcopales instituatur.

32. Expedit quoque coordinare activitates quae ab Institutis vel Associationibus Ecclesiasticis exercentur. Quae omnia, cuiusvis sint generis, in universis quae ipsam activitatem missionalem spectant, obsecundent Ordinario loci. Quare multum proderit particulares inire conventiones, quibus relationes inter Ordinarium loci et Moderatorem Instituti regantur.

Quando Instituto cuidam commissum fuit territorium, Superiori Ecclesiastico et Instituto cordi erit omnia ad hunc finem dirigere ut nova communitas christiana in Ecclesiam localem crescat, quae opportuno tempore a proprio Pastore cum suo clero regatur.

Cessante territorii commissione nova oritur condicio. Tunc Conferentiae Episcoporum et Instituta, communi consilio statuant normas, quae relationes inter Ordinarios locorum et Instituta moderentur.[153] Sanctae Sedis autem erit principia generalia delineare iuxta quae conventiones regionales vel etiam particulares ineantur.

Quamquam Instituta parata erunt continuare opus inceptum collaborando in ministerio ordinario curae animarum, tamen crescente clero locali, providendum erit ut Instituta, quantum eorum fini congruit, ipsi Dioecesi fidelia maneant, opera specialia vel aliquam regionem in ea generose assumendo.

33. Instituta vero, quae in eodem territorio activitati missionali incumbunt, vias et modos inveniant oportet, quibus opera coordinentur. Quare summae utilitatis sunt Conferentiae Religiosorum et Uniones Religiosarum, in quibus omnia eiusdem nationis vel regionis Instituta partes habeant. Hae Conferentiae inquirant, quaenam communi conatu peragi possint, et arcta relatione cum Conferentiis Episcopalibus connectantur.

Quae omnia pari ratione ad collaborationem Institutorum missionalium in terris patriis extendere convenit, ita ut quaestiones et incepta communia facilius et minoribus cum expensis solvi queant, ut puta formatio doctrinalis futurorum missionariorum, necnon cursus pro missionariis, relationes ad publicas auctoritates vel ad organa internationalia et supranationalia.

34. Cum rectum et ordinatum exercitium actuositatis missionariae requirat ut operarii evangelici ad munera sua, praesertim ad dialogum cum religionibus et culturis non-christianis, scientifice praeparentur, et in ipsa exsecutione efficaciter adiuventur, desideratur ut in favorem missionum inter se fraterne et generose collaborent quaelibet Instituta scientifica quae colunt missiologiam aliasque disciplinas vel artes missionibus utiles, uti ethnologiam et linguisticam, historiam et scientiam religionum, sociologiam, artes pastorales et similia.

CAPUT VI

De cooperatione

35. Cum tota Ecclesia missionaria sit, et opus evangelizationis officium Populi Dei fundamentale, Sacra Synodus omnes ad profundam renovationem interiorem invitat, ut vivam conscientiam propriae responsabilitatis in Evangelii diffusione habentes, partes suas assumant in opere missionali apud Gentes.

36. Ut membra viventis Christi, Ipsi per Baptismum necnon per Confirmationem et Eucharistiam incorporati et configurati, omnes fideles officio tenentur ad Eius Corporis expansionem et dilatationem cooperandi, ut quamprimum Illud ad plenitudinem adducant.[154]

Quare omnes Ecclesiae filii vivam suae erga mundum responsabilitatis conscientiam habeant, spiritum vere catholicum in seipsis foveant, suasque vires in opus evangelizationis impendant. Attamen, sciant omnes, primum ac potissimum suum debitum pro fidei diffusione esse, vitam christianam profunde vivere. Eorum enim fervor in Dei servitio et erga alios caritas novum spiritualem afflatum toti Ecclesiae afferent, quae apparebit ut signum levatum in nationes,[155] «lux mundi» (Mt. 5,14) et «sal terrae» (Mt. 5,13). Hoc testimonium vitae facilius effectum suum obtinebit si una cum aliis coetibus christianis praestabitur, iuxta normas Decreti De Oecumenismo.[156]

Ex hoc renovato spiritu preces et paenitentiae opera Deo sponte offerentur ut opus missionariorum sua foecundet gratia, vocationes missionariae ortum habebunt, opes quibus missiones indigent promanabunt. Ut autem omnes et singuli christifideles praesentem Ecclesiae in mundo condicionem plane noverint, et vocem audiant multitudinum clamantium: «Adiuva nos»,[157] notitiae missionales, modernis etiam instrumentis communicationis socialis adhibitis, tales praebeantur, ut activitatem missionalem suam sentientes, ad tam immensas et profundas hominum necessitates cor aperiant eisque subvenire valeant.

Necessaria quoque est coordinatio notitiarum et cooperatio cum organis nationalibus et internationalibus.

37. Cum autem Populus Dei in communitatibus, praesertim dioecesanis et paroecialibus vivat, et in ipsis quodammodo visibilis appareat, ad istas etiam pertinet Christum coram Gentibus testificari.

Gratia renovationis in communitatibus crescere nequit nisi unaquaeque spatia caritatis ad terminos terrae dilatet, similemque curam habeat de iis qui longe ac de illis qui propria membra sunt.

Sic tota communitas precatur, cooperatur et activitatem inter gentes exercet per filios suos quos Deus ad hoc praestantissimum munus eligit.

Perutile erit, dummodo ne negligatur opus missionale universale, coniunctionem servare cum missionariis ex ipsa communitate ortis, vel cum paroecia aut dioecesi aliqua missionum, ut communio inter communitates visibilis fiat, et in mutuam cedat aedificationem.

38. Episcopi omnes, ut membra corporis Episcoporum Collegio Apostolorum succedentis, non solum pro aliqua dioecesi, sed pro totius mundi salute consecrati sunt. Mandatum Christi Evangelium praedicandi omni creaturae[158] eos, cum Petro et sub Petro, primo et immediate afficit. Inde oritur illa communio et cooperatio Ecclesiarum quae hodie tam necessaria est ad opus evangelizationis prosequendum. Vi istius communionis singulae Ecclesiae sollicitudinem omnium aliarum ferunt, proprias necessitates sibi invicem aperiunt, res suas mutuo communicant, cum dilatatio Corporis Christi munus totius Collegii Episcoporum sit.[159]

In sua dioecesi, cum qua unum constituit, Episcopus opus missionale suscitans, promovens, dirigens, spiritum et ardorem missionalem Populi Dei praesentem et quasi visibilem reddit, ita ut tota dioecesis missionaria evadat.

Episcopi erit in suo populo, praesertim inter infirmos et aerumnis oppressos, animas suscitare quae orationes et paenitentiae opera Deo corde aperto pro mundi evangelizatione offerant; vocationes iuvenum et clericorum ad Instituta missionalia libenter fovere, gratoque animo ferre, si Deus quosdam eligat qui actuositati Ecclesiae missionali inserantur; Congregationes dioecesanas hortari et adiuvare ut propriam partem in missionibus assumant; opera Institutorum missionalium apud suos fideles promovere, sed praesertim Opera Pontificalia Missionalia. Istis enim Operibus iure primus locus tribui debet quippe quae media sunt tum ad catholicos inde ab infantia sensu vere universali et missionario imbuendos, tum ad excitandam efficacem collectionem subsidiorum in bonum omnium Missionum pro cuiuscumque necessitate.[160]

Cum vero in dies crescat necessitas operariorum in vinea Domini, et sacerdotes dioecesani desiderent et ipsi partes semper maiores in mundi evangelizatione habere, Sancta Synodus exoptat ut Episcopi, gravissimam considerantes penuriam sacerdotum qua evangelizatio multarum regionum impeditur, aliquos e melioribus suis sacerdotibus, qui se ad opus missionale offerant, debita praeparatione peracta, ad dioeceses clero carentes mittant, ubi saltem ad tempus ministerium missionale in spiritu servitii exerceant.[161]

Ut autem Episcoporum activitas missionalis in bonum totius Ecclesiae efficacius exerceri possit, expedit ut Conferentiae Episcopales negotia moderentur quae ad ordinatam cooperationem propriae regionis spectant. In suis Conferentiis agant Episcopi de sacerdotibus cleri dioecesani gentium evangelizationi devovendis; de certa stipe quam unaquaeque dioecesis propriis redditibus proportionatam quotannis pro opere missionum dare tenetur;[162] de modis et mediis quibus missiones directe subveniuntur dirigendis et ordinandis; de Institutis missionalibus et seminariis cleri dioecesani pro missionibus adiuvandis et, si opus est, fundandis; de arctioribus nexibus inter huiusmodi Instituta et dioeceses fovendis.

Ad Conferentias episcopales pariter pertinet opera instituere et promovere quibus illi qui laboris et studii causa ex terris missionum immigrant fraterne excipiantur et congruenti pastorali cura adiuventur. Per eos enim populi longinqui vicini quodammodo fiunt et communitatibus antiquitus christianis optima occasio offertur cum nationibus quae Evangelium nondum audierunt colloquendi et eis in proprio officio amoris et adiumenti genuinum Christi vultum ostendendi.[163]

39. Presbyteri personam Christi gerunt et cooperatores sunt ordinis episcopalis, in triplici sacro munere quod natura sua ad missionem Ecclesiae spectat.[164] Penitus ergo intelligant suam vitam etiam in servitium Missionum consecratam esse. Cum autem per proprium suum ministerium-quod praecipue in Eucharistia, quae Ecclesiam perficit, consistit-cum Christo Capite communicent et alios ad hanc communionem adducant, non possunt non sentire quantum adhuc ad plenitudinem Corporis desit, et quantum proinde praestandum sit ut in dies crescat. Curam ergo pastoralem ita ordinabunt, ut dilatationi Evangelii apud non-christianos prosit.

Presbyteri in cura pastorali zelum pro mundi evangelizatione inter fideles excitabunt et conservabunt, per catechesim et praedicationem eos instruendo de munere Ecclesiae Christum Gentibus annuntiandi; familias christianas edocendo de necessitate et honore vocationes missionales inter proprios filios et filias colendi; in iuvenibus scholarum et catholicarum associationum fervorem missionalem fovendo ita ut ex illis futuri Evangelii Praecones oriantur. Fideles doceant pro missionibus orare et ab eisdem eleemosynas quaerere ne erubescant, quasi mendici pro Christo animarumque salute facti.[165]

Professores Seminariorum et Universitatum iuvenes veram condicionem mundi et Ecclesiae docebunt, ut necessitas impensioris evangelizationis nonchristianorum eis appareat et eorum zelum nutriat. In tradendis vero disciplinis dogmaticis, biblicis, moralibus et historicis rationes missionales in illis contentas in lucem ponant, ut hoc modo conscientia missionaria in futuris sacerdotibus formetur.

40. Instituta religiosa, vitae contemplativae et activae, maximam hucusque partem in mundi evangelizatione habuerunt et habent. Eorum merita Sacrosancta Synodus libenter agnoscit et Deo gratias agit pro tot impensis in Dei gloriam et in servitium animarum praestitis, eademque hortatur ut indefesse in opere incepto prosequantur, cum sciant virtutem caritatis, quam ex vocatione perfectius colere tenentur, ad spiritum et laborem vere catholicum se impellere et obligare.[166]

Instituta vitae contemplativae per suas orationes, paenitentiae opera et tribulationes, maximum momentum habent in conversione animarum, cum Deus sit qui rogatus mittit operarios in messem suam,[167] animos non-christianorum ad audiendum Evangelium aperit,[168] et verbum salutis in eorum cordibus foecundat.[169] Imo rogantur haec Instituta ut domos in locis missionum condant, sicut non pauca iam fecerunt, ut ibi, modo traditionibus genuine religiosis populorum accommodato, vitam degentes, praeclarum testimonium maiestatis et caritatis Dei, necnon et unionis in Christo, inter non-christianos reddant.

Instituta vero vitae activae, sive finem stricte missionalem prosequantur sive non, sincere coram Deo sese interrogent utrum actuositatem suam in expansionem Regni Dei inter Gentes extendere valeant; utrum quaedam ministeria aliis relinquere possint, ita ut suas vires pro missionibus impendant; utrum activitatem in missionibus incipere possint, aptando, si necesse fuerit, suas Constitutiones, ad mentem tamen Fundatoris; utrum sodales sui pro viribus in activitate missionali participent; utrum eorum consuetudo vitae sit testimonium Evangelii indoli et condicioni populi accommodatum.

Cum autem, Spiritu Sancto inspirante, in dies crescant in Ecclesia Instituta saecularia, eorum opera, sub auctoritate Episcopi, multiplici ratione in missionibus fructuosa esse potest, ut signum plenae deditionis ad evangelizationem mundi.

41. Laici ad opus evangelizationis Ecclesiae cooperantur et tamquam testes simul et viva instrumenta missionem eius salvificam participant,[170] praesertim si a Deo vocati ab Episcopis ad hoc opus assumuntur.

In terris iam christianis laici ad evangelizationis opus cooperantur, cognitionem et amorem erga missiones in seipsis et in aliis fovendo, vocationes in propria familia, in associationibus catholicis et in scholis excitando, subsidia cuiusque generis offerendo, ut donum fidei, quod gratis receperunt, aliis donari possit.

In terris autem missionum, laici, sive advenae sive autochtoni, in scholis doceant, res temporales gerant, in activitate paroeciali et dioecesana collaborent, varias formas apostolatus laicorum instituant atque promoveant, ut fideles novellarum Ecclesiarum quamprimum propriam partem in vita Ecclesiae assumere possint.[171]

Laici tandem cooperationem oeconomico-socialem populis in via evolutionis libenter praebeant; quae cooperatio eo magis laudanda est, quo magis ad ea instituta fundanda spectat, quae structuras fundamentales vitae socialis attingunt, vel ad formationem eorum ordinantur, qui responsabilitatem publicae rei habent.

Peculiari laude digni sunti illi laici qui, in Universitatibus vel Institutis scientificis, suis investigationibus historicis vel scientifico-religiosis cognitionem populorum et religionum promovent, Evangelii praecones adiuvando, et dialogum cum non-christianis praeparando.

Cum aliis christianis, cum non-christianis, speciatim cum membris consociationum internationalium fraterno animo collaborent, semper id prae oculis habentes, ut «aedificatio terrenae civitatis in Domino fundetur ad Ipsumque dirigatur».[172]

Ad haec omnia munera obeunda, necessaria indigent laici praeparatione technica et spirituali, quae in Institutis ad hoc destinatis dari debet, ut eorum vita testimonium inter non-christianos pro Christo sit, secundum verbum Apostoli: «Sine offensione estote Iudaeis et Gentibus et Ecclesiae Dei; sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant» (I Cor. 10, 32-33).

Conclusio

42. Patres Concilii una cum Romano Pontifice, officium Regnum Dei ubique diffundendi gravissime sentientes, omnes Evangelii praecones peramanter salutant, eos praesertim qui pro Christi nomine persecutionem patiuntur, socii eorum passionum effecti.[173]

Eodem amore quo Christus erga homines flagravit, et ipsi exardescunt. Conscii autem Deum esse qui efficit ut Regnum suum in terris adveniat, una cum omnibus christifidelibus preces effundunt, ut per intercessionem Virginis Mariae Reginae Apostolorum, gentes quamprimum ad agnitionem veritatis adducantur[174] et claritas Dei quae in facie Christi Iesu resplendet per Spiritum Sanctum omnibus illucescat.[175]

Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.

Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.

Romae, apud S. Petrum die VII mensis decembris anno MCMLXV.

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus Sequuntur Patrum subsignationes.


Patrum subsignationes

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.

† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis CENTO.

† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.

† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.

† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melkitarum.

† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.

† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.

† Ego EMMANUEL TIT. Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.

† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis LIÉNART, Episcopus Insulensis.

Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

† Ego VALERIANUS titulo S. Mariae in Via Lata Presbyter Cardinalis GRACIAS, Archiepiscopus Bombayensis.

† Ego IOANNES titulo S. Marci Presbyter Cardinalis URBANI, Patriarcha Venetiarum.

Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE, S. R. E. Datarius.

† Ego IOSEPHUS titulo S. Honuphrii in Ianiculo Presbyter Cardinalis GARIBI Y RIVERA, Archiepiscopus Guadalajarensis.

Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.

† Ego PAULUS titulo Ss. Quirici et Iulittae Presbyter Cardinalis RICHAUD, Archiepiscopus Burdigalensis.

† Ego IOSEPHUS M. titulo Ss. Viti, Modesti et Crescentiae Presbyter Cardinalis BUENO Y MONREAL, Archiepiscopus Hispalensis.

† Ego FRANCISCUS titulo S. Eusebii Presbyter Cardinalis KÖNIG, Archiepiscopus Vindobonensis.

† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter Cardinalis DÖPFNER, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.

Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.

Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis TESTA.

Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.

† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe Presbyter Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.

† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae Florentinorum Presbyter Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.

† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis.

† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter Cardinalis SANTOS, Archiepiscopus Manilensis.

† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad Ripam Maiorem Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.

† Ego IOSEPHUS titulo Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis Presbyter Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.

† Ego IOANNES titulo S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis HEENAN, Archiepiscopus Vestmonasteriensis, Primas Angliae.

† Ego IOANNES titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT, Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis, Primas Galliae.

† Ego PAULUS titulo S. Camilli de Lellis ad Hortos Sallustianos Presbyter Cardinalis ZOUNGRANA, Archiepiscopus Uagaduguensis.

† Ego HENRICUS titulo S. Agathae in Urbe Presbyter Cardinalis DANTE.

Ego CAESAR titulo D.nae N.ae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.

† Ego AGNELLUS titulo Praecelsae Dei Matris Presbyter Cardinalis ROSSI, Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.

† Ego IOANNES titulo S. Martini in Montibus Presbyter Cardinalis COLOMBO, Archiepiscopus Mediolanensis.

† Ego GUILLELMUS titulo S. Patricii ad Villam Ludovisi Presbyter Cardinalis CONWAY, Archiepiscopus Armachanus, totius Hiberniae Primas.

† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis ad forum Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.

Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.

Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.

Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.

Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.

Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.

Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Cardinalis HEARD.

Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.

Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus Cardinalis BACCI.

Ego FRATER MICHAEL S. Pauli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana Diaconus Cardinalis Callori DI VIGNALE.


[1] CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 48: AAS 57 (1965), p. 53.
[2] Cf. Mc. 16,15.
[3] S. AUGUSTINUS, Ennar. in Ps. 44, 23: PL 36, 508; CChr 38, 150.
[4] Cf. Mt. 5, 13-14.
[5] Cf. Eccli. 36,19.
[6] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 2: AAS 57 (1965), pp. 5-6.
[7] Cf. Io. 11,52.
[8] Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer. III, 18, 1: «Verbum existens apud Deum, per quem omnia facta sunt, et qui semper aderat generi humano…»: PG 7, 932; id. IV, 6, 7: «Ab initio enim assistens Filius suo plasmati, revelat omnibus Patrem, quibus vult, et quando vult et quemadmodum vult Pater»: ib. 990; cf. IV, 20, 6 et 7: ib. 1037; Demonstratio n. 34: Patr. Or., XII, 773; Sources Chr,t., 62, Paris 1958, p. 87; CLEMENS ALEX., Protrept., 112, 1: GCS Clemens I 79; Strom. VI, 6, 44, I: GCS Clemens II 453; 13, 106, 3 et 4: ibid. 485. Pro doctrina ipsa cf. PIUS XII, Nuntium radiophon. 31 dec. 1952; CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 16: AAS 57 (1965), p. 20.
[9] Cf. Col. 1,13; Act. 10,38.
[10] Cf. 2 Cor. 5,19.
[11] Cf. Hebr. 1,2; Io. 1,3 et 10; I Cor. 8,6; Col. 1,16.
[12] Cf. Eph. 1,10.
[13] Cf. II Cor. 8,9.
[14] Cf. Mc. 10,45.
[15] Cf. S. ATHANASIUS, Ep. ad Epictetum, 7: PG 26, 1060; S. CYRILLUS HIEROS., Catech. 4, 9: PG 33, 465; MARIUS VICTORINUS, Adv. Arium, 3, 3: PL 8, 1101; 5. BASILIUS, Epist. 261, 2: PG 32, 969; S. GREGORIUS NAZ., Epist. 101: PG 37, 181; S. GREG. NYSS., Antirrheticus, Adv. Apollin., 17: PG 45, 1156; S. AMBROSIUS, Epist. 48, 5: PL 16, 1153; S. AUGUSTINUS, In Ioan. Ev. tr. XXIII, 6: PL 35, 1585; CChr 36, 236; insuper hoc modo manifestat Spiritum Sanctum nos non redemisse, eo quod incarnatus non est: De Agone Christ., 22, 24: PL 40, 302; S. CYRILLUS ALEX., Adv. Nestor. I, I: PG 76, 20; S. FULGENTIUS, Epist. 17, 3, 5: PL 65, 454; Ad Trasimundum, III, 21: PL 65, 284: de tristitia et timore.
[16] Cf. Hebr. 4,15; 9,28.
[17] Cf. Act. 1,8.
[18] Cf. Lc. 24,47.
[19] Spiritus est qui locutus est per prophetas: Symb. Constantinopol.: DENZ. 150 (86); S. LEO MAGNUS, Sermo 76: PL 54, 405-406: «Cum in die Pentecostes discipulos Domini Spiritus Sanctus implevit, non fuit inchoatio muneris, sed adiectio largitatis: quoniam et patriarchae, et prophetae, et sacerdotes, omnesque sancti qui prioribus fuere temporibus,eiusdem sunt Spiritus sanctificatione vegetati… quamvis non eadem fuerit mensura donorum». Etiam Sermo 77, I: PL 54, 412; LEO XIII, Enc. Divinum illud, 9 maii 1897: ASS 29 (1897), pp. 650-651. Etiam S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, quamvis insistat in novitate missionis Spiritus Sancti in die Pentecostes: In Eph. c. 4, Hom. 10, 1: PG 62, 75.
[20] Cf. Io. 14,16.
[21] De Babel et Pentecoste saepe loquuntur SS. Patres: ORIGENES, in Genesim, c. I: PG 12, 112; S. GREGORIUS NAZ., Oratio 41, 16: PG 36, 449; S. IOANNES CHRYSOST., Hom. 2 in Pentec., 2: PG 50, 467; In Act. Apost.: PG 60, 44; S. AUGUSTINUS, Enn. in Ps. 54, 11: PL 36, 636; CChr. 39, 664 s; Sermo 271: PL 38, 1245; S. CYRILLUS ALEX., Glaphyra in Genesim II: PG 69, 79; S. GREGORIUS MAGN., Hom. in Evang., Lib. II, Hom. 30, 4: PL 76, 1222; S. BEDA, In Hexaem., lib. III: PL 91, 125. Vide insuper imaginem in atrio Basilicae S. Marci Venetiis. Ecclesia omnes linguas loquitur, et sic omnes colligit in Fidei catholicitate: S. AUGUSTINUS, Sermones 266, 267, 268, 269: PL 38, 1225-1237; Sermo 175, 3: PL 38, 946; S. IOANNES CHRYSOST., In Ep. I ad Cor., Hom. 35: PG 61, 296; S. CYRILLUS ALEX., Fragm. in Act.: PG 74, 758; S. FULGENTIUS, Sermo 8, 2-3: PL 65, 743-744.De Pentecoste ut consecratione Apostolorum ad missionem, cf. J. A. CRAMER, Catena in Acta SS. Apostolorum, Oxford, 1838, p. 24 s.
[22] Cf. Lc. 3,22; 4, 1; Act. 10,38.
[23] Cf. Io. 14-17; PAULUS VI, Alloc. in Concilio habita die 14 sept. 1964: AAS 56 (1964), p. 807.
[24] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 4: AAS 57 (1965), p. 7.
[25] S. AUGUSTINUS, Sermo 267, 4: PL 38, 1231: «Hoc agit Spiritus Sanctus in tota Ecclesia quod agit anima in omnibus membris unius corporis». Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 7 (cum nota 8): AAS 57 (1965), p. 11.
[26] Cf. Act. 10,44-47; 11,15; 15,8.
[27] Cf. Act. 4, 8; 5, 32; 8, 26.29.39; 9, 31; 10; 11, 24-28; 13, 2.4.9; 16, 6-7; 20, 22-23; 21, 11 etc.
[28] Cf. etiam Mt. Io, 1-42.
[29] Cf. Mt. 28,18.
[30] Cf. Act. I, 4-8.
[31] Cf. Io. 20,21.
[32] Cf. Col. 1,24.
[33] TERTULLIANUS, Apologeticum, 50, 13: PL 1, 534; CChr I, 171.
[34] Iam S. THOMAS AQ. loquitur de munere apostolico plantandi Ecclesiam: cf. Sent. Lib. I, dist. 16, q. 1, a. 2 ad 2 et ad 4; a. 3 sol.; Summa Theol., I|, q. 43, a. 7 ad 6; I| II|, q. 106, a. 4 ad 4. Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 445 et 453; PIUS XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 18 (1926), p. 74; PIUS XII, 30 apr. 1939 ad Directores OO. PP. MM.; ID., 24 iun. 1944, ad Directores OO. PP. MM.: AAS 36 (1944) p. 210; rursus in AAS 42 (1950), p. 727, et 43 (1951), p. 508; ID., 29 iun. 1948 ad clerum indigenum: AAS 40 (1948), p. 374; ID., Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507; ID., Fidei Donum, 15 ian. 1957 AAS 49 (1957), p. 236; IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959), p. 835; PAULUS VI, Hom., 18 oct. 1964: AAS 55 (1964), p. 911.Tam Summi Pontifices quam Patres et Scholastici saepe loquuntur de dilatatione Ecclesiae: S. THOMAS AQ., Comm. in Matt., 16, 28; LEO XIII, Enc. Sancta Dei Civitas, 3 dec. 1880: AAS 13 (1880), p. 241; BENEDICTUS XV, Enc. Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), p. 442; PIUS XI, Enc. Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 18 (1926), p. 65.
[35] Cf. I Pt. 1,23.
[36] Cf. Act. 2,42.
[37] In hac notione activitatis missionalis, sicuti patet, secundum rem etiam illae partes Americae Latinae includuntur, in quibus nec hierarchia propria nec maturitas christianae vitae nec praedicatio Evangelii sufficiens adsunt. Utrum autem territoria haec a Sancta Sede de facto ut missionaria agnoscantur, a Concilio non pendet. Quapropter quoad connexionem inter notionem activitatis missionalis et territoria certa consulto dicitur hanc activitatem «plerumque» exerceri in certis territoriis a S. Sede agnitis.
[38] CONC. VAT. II, Decr. De Oecumenismo, Unitatis Redintegratio, n. 1: AAS 57 (1965), p. 90.
[39] Cf. Mc. 16,16; Io. 3,5.
[40] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 14: AAS 57 (1965), p. 18.
[41] Cf. Hebr. 11,6.
[42] Cf. I Cor. 9,16.
[43] Cf. Eph. 4,11-16.
[44] Cf. Io. 7,18; 8,30 et 44; 8,50; 17,1.
[45] De hac synthetica idea vide doctrinam S. Irenaei de Recapitulatione. Cf. etiam HIPPOLYTUS, De Antichristo, 3: «Omnes volens omnesque salvare desiderans, omnes Dei filios praestare volens sanctosque omnes in unum hominem perfectum vocans …»: PG 10, 732; GCS Hippolyt I 2 p. 6; Benedictiones Iacob, 7: T.U., 38-1 p. 18, lin. 4 ss.; ORIGENES, In Ioann. Tom. I, n. 16: «Tum enim cognoscendi Deum una erit actio eorum qui ad Deum pervenerint, duce eo Verbo quod est apud Deum; ut sic sint in cognitione Patris formati omnes accurate filii, ut nunc solus Filius novit Patrem»: PG 14, 49; GCS Orig. IV 20; S. AUGUSTINUS, De sermone Domini in monte, I, 41: «Diligamus quod nobiscum potest ad illa regna perduci, ubi nemo dicit: Pater meus, sed omnes uni Deo: Pater noster»: PL 34, 1250; S. CYRILLUS ALEX., In Ioann. I: «Sumus enim omnes in Christo et communis humanitatis persona in ipsum reviviscit. Nam et novissimus Adam idcirco nuncupatus est… Habitavit enim in nobis, qui per naturam Filius est ac Deus; ideoque in eius Spiritu clamamus: Abba Pater! Habitat autem Verbum in omnibus in uno templo, scilicet quod propter nos et ex nobis assumpsit, ut omnes in seipso habens, omnes in uno corpore, sicuti Paulus ait, reconciliaret Patri»: PG 73, 161-164.
[46] BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 19199: AAS 11 (1919), p. 445: «Nam ut Ecclesia Dei catholica est nullamque apud gentem vel nationem extranea …». Cf. IOANNES XXIII, Enc. Mater et Magistra: «a iure divino ad universas pertinet gentes… Ecclesia, cum in populi alicuius quasi venas vim suam inseruerit, idcirco neque est neque se existimat institutum quoddam, eidem populo extrinsecus impositum… Atque ideo quidquid bonum honestumque sibi esse videatur, idem confirmant atque perficiunt» (sc. hi qui in Christo renati sunt), 25 maii 1961: AAS (1961), p. 444.
[47] Cf. Io. 3,18.
[48] Cf. IRENAEUS, Adv. Haer., III, 15, n. 3: PG 7, 919: «Veritatis fuerunt praedicatores et apostoli libertatis».
[49] Breviarium romanum, Ant. O ad vesperas diei 23 decembris.
[50] Cf. Mt. 24,31; Didachè 10, 5: FUNK I, p. 32.
[51] Cf. Mc. 13,10.
[52] CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 17: AAS 57 (1965), pp. 20-21; S. AUGUSTINUS, De Civitate Dei, 19, 17: PL 41, 646; Instr. S. C. P. F.: Collectanea I, n. 135 p. 42.
[53] Secundum Origenem, Evangelium praedicari debet ante consummationem mundi huius: Hom. in Luc., XXI: GCS, Orig. IX 136, 21 sq.; In Matth. comm. ser., 39: XI 75, 25 sq.; 76, 4 sq.; Hom. in Ierem. III, 2: VIII 308, 29 s.; S. THOMAS, Summ. Theol., I-II q. 106, a. 4, ad 4.
[54] Cf. Act. 1,7.
[55] HILARIUS PICT., In Ps. 14: PL 9, 301; EUSEBIUS CAESARIENSIS, In Isaiam 54, 2-3: PG 24, 462-463; CYRILLUS ALEX., In Isaiam V, cap. 54, 1-3: PG 70, 1193.
[56] Cf. Eph. 4,13.
[57] Cf. Io. 4,23.
[58] Cf. Mt. 5,16.
[59] Cf. I Io. 4,11.
[60] Cf. Mt. 9,35 ss.; Act. 10,38.
[61] Cf. 2 Cor. 12,15.
[62] Cf. Mt. 20,26; 23,11; Alloc. PAULI VI die 21 nov. 1964 in Concilio habita: AAS 56 (1964), p. 1013.
[63] Cf. Eph. 4,24.
[64] Cf. Col. 4,3.
[65] Cf. Mc. 16,15.
[66] Cf. Act. 4,13, 29,31; 9,27 28; 13,46; 14,3; 19,8; 26,26; 28,31; I Thess. 2,2; 2 Cor. 3,12; 7,4; Phil. 1,20; Eph. 3,12; 6,19-20.
[67] Cf. I Cor. 9,15; Rom. 10,14.
[68] Cf. I Thess. 1,9-10; I Cor. 1,18-21; Gal. 1,31; Act. 14,15-17; 17,22-31.
[69] Cf. Act. 16,14.
[70] Cf. Col. 3,5-10; Eph. 4,20-24.
[71] Cf Lc. 2,34; Mt. 10,34-39.
[72] Cf. I Thess. 1,6.
[73] Cf. CONC. VAT. II, Decl. De Libertate Religiosa, Dignitatis Humanae, nn. 2, 4, 10; Const. past. De Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et Spes, n. 21.
[74] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 17: AAS 57 (1965), pp. 20-21.
[75] Cf. CONC. VAT. II, Const. De Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 64-65: AAS 56 (1964), p. 117.
[76] Cf. Col. 1,13. De qua liberatione a servitute daemonis et tenebrarum in Evangelio, cf. Mt. 12,28; Io. 8,44; 12,31 (cf. I Io. 3,8; Eph. 2,1-2). In Liturgia Baptismi cf. Rit. Rom.
[77] Cf. Rom. 6,4-11; Col. 2,12-13; 1 Pt. 3,21-22; Mc. 16,16.
[78] Cf. I Thess. 3,5-7; Act. 8,14-17.
[79] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 14: AAS 57 (1965), p. 19.
[80] Cf. S. AUGUSTINUS, Tract. in Ioann. 11, 4: PL 35, 1476.
[81] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 9: AAS 57 (1965), p. 13.
[82] Cf. I Cor. 3,9.
[83] Cf. Eph. 4,1.
[84] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 10, 11, 34: AAS 57 (1965), pp. 10-17, 39-40.
[85] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Divina Revelatione, Dei Verbum, n. 21: AAS 57 (1965), p. 24.
[86] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 12, 35: AAS 57 (1965), pp. 16, 40-41.
[87] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 23, 36: AAS 57 (1965), pp. 28, 41-42.
[88] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 11, 35, 41: AAS 57 (1965), pp. 15-16, 40-41, 47.
[89] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Ecclesiis Orientalibus Catholicis, Orientalium Ecclesiarum, n. 4: AAS 57 (1965), pp. 77-78.
[90] Epist. ad Diognetum, 5: PG 2, 1173; cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 38: AAS 57 (1965), p. 43.
[91] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 32: AAS 57 (1965), p. 38; Decr. De Apostolatu Laicorum, Apostolicam Actuositatem, nn. 5-7.
[92] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Institutione Sacerdotali, Optatam totius, nn. 4, 8, 9.
[93] Cf. CONC. VAT. II, Const. De Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 17: AAS 56 (1964), p. 105.
[94] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Institutione Sacerdotali, Optatam totius, n. 1.
[95] Cf. IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959), pp. 843-844.
[96] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Oecumenismo, Unitatis Redintegratio, n. 4: AAS 57 (1965), pp. 94-96.
[97] Cf. IOANNES XXIII, Princeps Pastorum,, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959), p. 842.
[98] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 29: AAS 57 (1965), p. 36.
[99] Cf. IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959) p. 855.
[100] Agitur de sic dictis «catéchistes  à plein temps», «fulltime catechists».
[101] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 31, 44: AAS 57 (1965), pp. 37, 50-51.
[102] Cf. IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1919) p. 838.
[103] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum Ordinis, n. 11; Decr. De Institutione Sacerdotali, Optatam totius, n. 2.
[104] Cf. CONC. VAT. II, Const. Dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 25. AAS 57 (1965), p. 29.
[105] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum Ordinis, n. 10, ubi ad peculiaria opera pastoralia pro diversis coetibus socialibus faciliora reddenda, praevidetur constitutio Praelaturarum personalium, in quantum ratio apostolatus recte exercendi id postulaverit.
[106] Cf. I Cor. 15,23.
[107] Cf. I Cor. 15,28.
[108] Cf. Eph. 4,24.
[109] Cf. Ps. 2,8.
[110] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 13: AAS 57 (1965), pp. 17-18.
[111] Cf. Alloc. PAULI VI in Canon. Ss. Mart. Ugandens., 18 oct. 1964: AAS 56 (1964). p. 908.
[112] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 13: AAS 57 (1965), p. 18.
[113] CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 17: AAS 57 (1965), p. 21.
[114] Cf. Mc. 3,13 s.
[115] Cf. I Cor. 12,11.
[116] «Institutorum» nomine veniunt Ordines, Congregationes, Instituta et Associationes quae in Missionibus laborant.
[117] Cf. PIUS XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 18 (1926), p. 69-71; PIUS XII, Saeculo exeunte, 13 iun. 1940: AAS 32 (1940), p. 256; Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 506.
[118] Cf. Act. 13,2.
[119] Cf. Gal. 1, 16.
[120] Cf. I Cor. 9, 22.
[121] Cf. Eph. 6,19 s.; Act. 4,31.
[122] Cf. Mt. 11,29 s.
[123] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 449-450.
[124] Cf. 2 Cor. 6,4 s.
[125] Cf. 2 Cor. 8,2.
[126] Cf. I Tim. 4,14; Eph. 4,23; II Cor. 4,16.
[127] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 448-449; PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507.In formatione missionariorum sacerdotum etiam ratio habenda est eorum quae statuuntur in CONC. VAT. II, Decr. De Institutione Sacerdotali, Optatam totius.
[128] Cf. Act. 2,42; 4,32.
[129] Cf. 2 Tim. 1,7.
[130] Cf. Phil. 4,11.
[131] Cf. 2 Cor. 4,10 ss.
[132] Cf. 2 Cor. 12,15 s.
[133] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 41: AAS 57 (1965), p. 46.
[134] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), p. 440; PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507.
[135] BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), p. 448; Decr. S. C. P. F., 20 maii 1923: AAS 15 (1923), pp. 369-370; PIUS XII, Saeculo exeunte, 2 iun. 1940: AAS 32 (1940), p. 256; Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507; IOANNES XXIII, Lumen Gentium, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959), pp. 843-844.
[136] CONC. VAT. II, Decr. De Institutione Sacerdotali, Optatam totius, nn 19-21. Cf. etiam Const. Apost. Sedes Sapientiae cum Statutis generalibus, 31 maii 1956: AAS 48 (1956), pp. 354-365.
[137] PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), pp. 523-524.
[138] BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), p. 448; PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507.
[139] Cf. PIUS XII, Fidei donum, 15 iun. 1957: AAS 49 (1957), p. 234.
[140] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum Ordinis, n. 10, ubi de Dioecesibus et Praelaturis personalibus et aliis huiusmodi sermo fit.
[141] Cf. Rom. 12,6.
[142] Cf. I Cor. 3,10.
[143] Cf. Io. 4,37.
[144] Cf. I Cor. 3,8.
[145] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 18: AAS 57 (1965), p. 22.
[146] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 23: AAS 57 (1965), p. 28.
[147] Cf. Motu proprio Apostolica Sollicitudo, 15 sept. 1965: AAS 57 (1965), p. 776.
[148] Cf. PAULUS VI, Alloc. die 21 nov. 1964 in Concilio habita: AAS 56 (1964), p. 1011.
[149] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 39-40.
[150] Si quae missiones propter peculiares rationes aliis Dicasteriis pro tempore adhuc subsunt, expedit ut illa Dicasteria relationem habeant cum Sacra Congregatione de Propaganda Fide, ut in omnibus Missionibus ordinandis ac dirigendis ratio et norma omnino constans atque uniformis haberi possit.
[151] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 35, 4.
[152] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, nn. 36-38.
[153] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 35, 5-6.
[154] Cf. Eph. 4,13.
[155] Cf. Is. 11,12.
[156] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Oecumenismo, Unitatis Redintegratio, n. 12: AAS 57 (1965), p. 99.
[157] Cf. Act. 16,9.
[158] Cf. Mc. 16,15.
[159] Cf. CONC VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 23-24: AAS 57 (1965), pp. 27-29.
[160] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 453-454; PIUS XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 18 (1926), pp. 71-73; PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), pp. 525-526; ID., Fidei Donum, 15 ian. 1957: AAS 49 (1957), p. 241.
[161] Cf. PIUS XII, Fidei Donum, 15 ian. 1957: AAS 49 (1957), pp. 245-246.
[162] CONC.VAT. II, Decr. De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 6.
[163] Cf. PIUS XII, Fidei Donum, 15 ian. 1957: AAS 49 (1957), p. 245.
[164] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 28: AAS 57 (1965), p. 34.
[165] Cf. PIUS XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 28 (1926), p. 72.
[166] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 44: AAS 57 (1965), p. 50.
[167] Cf. Mt. 9,38.
[168] Cf. Act. 16,14.
[169] Cf. I Cor. 3,7.
[170] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 33, 35: AAS 57 (1965), pp. 39, 40-41.
[171] Cf. PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), pp. 510-514; IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959), pp. 851-852.
[172] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 46: AAS 57 (1965), p. 52.
[173] Cf. PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 527; IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959), p. 864.
[174] Cf. I Tim. 2,4.
[175] Cf. 2 Cor. 4,6.

Obrigado por seu comentário!