Presbyterorum Ordinis

 

DECRETUM DE PRESBYTERORUM MINISTERIO ET VITA PRESBYTERORUM ORDINIS

Prooemium

1. PRESBYTERORUM ORDINIS in Ecclesia excellentiam iam pluries haec Sacrosancta Synodus in memoriam omnium revocavit.[1] Cum tamen huic Ordini in Ecclesiae Christi renovatione partes maximi momenti et in dies quidem difficiliores assignentur, perutile visum est fusius et profundius de Presbyteris tractare; ea quae hic dicuntur omnibus Presbyteris applicantur, speciatim iis qui curae animarum inserviunt, congrua congruis referendo ad religiosos Presbyteros quod attinet. Presbyteri enim, sacra Ordinatione atque missione, quam ab Episcopis recipiunt, promoventur ad inserviendum Christo Magistro, Sacerdoti et Regi, cuius participant ministerium, quo Ecclesia in Populum Dei, Corpus Christi et Templum Spiritus Sancti, hic in terris, indesinenter aedificatur. Quapropter, ut in adiunctis pastoralibus et humanis persaepe tam funditus mutatis eorum ministerium efficacius sustineatur atque eorundem vitae melius provideatur, Sacrosancta haec Synodus quae sequuntur declarat ac decernit.

CAPUT 1

Presbyteratus in missione Ecclesiae

2.  Dominus Iesus, «quem Pater sanctificavit et misit in mundum» (Io. 10, 36), unctionis Spiritus qua unctus est[2] totum Corpus suum mysticum particeps reddit: in eo enim omnes fideles sanctum et regale  sacerdotium efficiuntur, spirituales offerunt hostias Deo per Iesum Christum, et virtutes annuntiant Eius, qui de tenebris eos vocavit in admirabile lumen suum.[3] Nullum ergo datur membrum quod in missione totius Corporis partem non habeat, sed unumquodque sanctificare debet Iesum in corde suo,[4] et spiritu prophetiae testimonium de Iesu reddere[5]

Idem vero Dominus, inter fideles, ut in unum coalescerent corpus, in quo «omnia membra non eundem actum habent» (Rom. 12, 4), quosdam instituit ministros, qui, in societate fidelium, sacra Ordinis potestate pollerent Sacrificium offerendi et peccata remittendi,[6] atque sacerdotali officio publice pro hominibus nomine Christi fungerentur. Itaque, missis Apostolis sicut Ipse missus erat a Patre,[7] Christus, per ipsos Apostolos, consecrationis missionisque suae participes effecit eorum successores, Episcopos,[8] quorum munus ministerii, subordinato gradu, Presbyteris traditum est,[9] ut in Ordine presbyteratus constituti, ad rite explendam missionem apostolicam a Christo concreditam, Ordinis episcopalis essent cooperatores.[10]

Officium Presbyterorum, utpote Ordini episcopali coniunctum, participat auctoritatem qua Christus Ipse Corpus suum exstruit, sanctificat et regit. Quare sacerdotium Presbyterorum initiationis christianae Sacramenta quidem supponit, peculiari tamen illo Sacramento confertur, quo Presbyteri, unctione Spiritus Sancti, speciali charactere signantur et sic Christo Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi Capitis agere valeant.[11]

Munus Apostolorum cum pro sua parte participent, Presbyteris gratia datur a Deo ut sint ministri Christi Iesu in gentibus, sacro Evangelii munere fungentes, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.[12] Per Evangelii enim apostolicum nuntium convocatur et congregatur Populus Dei, ita ut omnes ad hunc Populum pertinentes, sanctificati cum sint Spiritu Sancto, seipsos offerant «hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rom. 12, 1). Per Presbyterorum autem ministerium sacrificium spirituale fidelium consummatur in unione cum sacrificio Christi, unici Mediatoris, quod per manus eorum, nomine totius Ecclesiae, in Eucharistia incruente et sacramentaliter offertur, donec Ipse Dominus veniat.[13] Ad hoc tendit atque in hoc consummatur Presbyterorum ministerium. Eorum enim ministratio, quae ab evangelico nuntio incipit, e Sacrificio Christi suam vim et virtutem haurit, atque eo tendit ut «tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium offeratur Deo per Sacerdotem Magnum, qui etiam se ipsum obtulit in Passione pro nobis, ut tanti Capitis corpus essemus».[14]

Finis igitur quem ministerio atque vita persequuntur Presbyteri est gloria Dei Patris in Christo procuranda. Quae gloria in eo est quod homines opus Dei in Christo perfectum conscie, libere atque grate accipiunt, illudque in tota vita sua manifestant. Presbyteri itaque, sive orationi et adorationi vacent, sive verbum praedicent, sive Eucharisticum Sacrificium offerant et cetera Sacramenta administrent, sive alia pro hominibus exerceant ministeria, conferunt cum ad gloriam Dei augendam tum ad homines in vita divina provehendos. Quae omnia, dum ex Paschate Christi manant, in glorioso Eiusdem Domini adventu consummabuntur, cum Ipse tradiderit Regnum Deo et Patri.[15]

3. Presbyteri, ex hominibus assumpti et pro hominibus constituti in iis quae sunt ad Deum ut offerant dona et sacrificia pro peccatis,[16] cum ceteris hominibus tamquam cum fratribus conversantur. Sic et Dominus Iesus, Filius Dei, homo ad homines a Patre missus, habitavit in nobis et voluit per omnia fratribus assimilari, absque tamen peccato.[17] Ipsum iam imitati sunt sancti Apostoli, et testatur beatus Paulus, Doctor gentium, «segregatus in evangelium Dei» (Rom. 1,1), omnia omnibus se factum esse ut omnes faceret salvos.[18] Presbyteri Novi Testamenti, vocatione quidem et ordinatione sua, quodam modo in sinu Populi Dei segregantur, non tamen ut separentur, sive ab eo, sive a quovis homine, sed ut totaliter consecrentur operi ad quod Dominus eos assumit.[19]

Ministri Christi esse non possent nisi alius vitae quam terrenae testes essent et dispensatores, sed neque hominibus inservire valerent si ab eorum vita condicionibusque[20] alieni remanerent. Ipsum eorum ministerium speciali titulo exigit ne huic saeculo sese conforment;[21]simul tamen requirit ut in hoc saeculo inter homines vivant, et sicut boni pastores oves suas cognoscant, easque etiam quae non sunt ex hoc ovili adducere quaerant, ut et ipsae vocem Christi audiant et fiat unum ovile et unus Pastor.[22]

Quod ut consequi valeant multum conferunt virtutes quae in humano consortio merito aestimantur, ut sunt cordis bonitas, sinceritas, robur animi et constantia, assidua iustitiae cura, urbanitas aliaeque, quas Apostolus Paulus commendat, dicens: «Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate» (Phil. 4,8).[23]

CAPUT II

Presbyterorum ministerium

I. Presbyterorum munera

4. Populus Dei primum coadunatur verbo Dei vivi,[24] quod ex ore sacerdotum omnino fas est requirere.[25] Cum enim nemo salvari possit, qui prius non crediderit,[26] Presbyteri, utpote Episcoporum cooperatores, primum habent officium Evangelium Dei omnibus evangelizandi,[27] ut, mandatum exsequentes Domini: «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae» (Mc. 16,15),[28] Populum Dei constituant et augeant. Verbo enim salutari in corde non fidelium suscitatur et in corde fidelium alitur fides, qua congregatio fidelium incipit et crescit, secundum illud Apostoli: «Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi» (Rom. 10,17). Omnibus ergo debitores sunt Presbyteri, ut cum eis communicent veritatem Evangelii[29] qua in Domino gaudent. Sive igitur, conversationem inter gentes habentes bonam, ad Deum glorificandum eas adducunt,[30] sive, aperte praedicantes, mysterium Christi non credentibus annuntiant, sive catechesim christianam tradunt vel Ecclesiae doctrinam explanant, sive sui temporis quaestiones sub luce Christi tractare student, eorum semper est non sapientiam suam, sed Dei Verbum docere omnesque ad conversionem et ad sanctitatem instanter invitare.[31] Sacerdotalis vero praedicatio, in hodiernis mundi adiunctis haud raro perdifficilis, ut auditorum mentes aptius moveat, verbum Dei non modo generali et abstracto tantum exponere debet, sed concretis applicando vitae circumstantiis veritatem Evangelii perennem.

Ita ministerium verbi multiformiter exercetur, secundum diversas audientium necessitates et praedicantium charismata. In regionibus vel coetibus non christianis, nuntio Evangelico homines ad fidem et Sacramenta salutis adducuntur,[32] in ipsa autem communitate christianorum, praesertim pro illis qui parum intellegere vel credere videntur quod frequentant, verbi praedicatio requiritur ad ipsum ministerium Sacramentorum, quippe quae sint Sacramenta fidei, quae de verbo nascitur et nutritur;[33] quod praecipue valet pro Liturgia verbi in Missarum celebratione, in qua inseparabiliter uniuntur annuntiatio mortis et resurrectionis Domini, responsum populi audientis et oblatio ipsa qua Christus Novum Foedus confirmavit in Sanguine suo, cui oblationi fideles, et votis et Sacramenti perceptione, communicant.[34]

5. Deus, qui solus Sanctus et Sanctificator est, voluit quasi socios et adiutores sibi assumere homines qui operi sanctificationis humiliter inserviant. Hinc Presbyteri a Deo, ministrante Episcopo, consecrantur, ut, participes Sacerdotii Christi speciali ratione effecti, in Sacris celebrandis tamquam ministri agant Eius, qui suum sacerdotale munus per Spiritum suum iugiter pro nobis in Liturgia exercet.[35] Baptismate quidem homines in Populum Dei introducunt; Sacramento Poenitentiae peccatores cum Deo et Ecclesia reconciliant; oleo infirmorum aegrotantes alleviant; celebratione praesertim Missae Sacrificium Christi sacramentaliter offerunt. In omnibus autem Sacramentis conficiendis, ut iam primaevae Ecclesiae temporibus testatus est beatus Ignatius Martyr,[36] Presbyteri diversis rationibus cum Episcopo hierarchice colligantur, et sic eum in singulis fidelium congregationibus quodammodo praesentem reddunt.[37]

Cetera autem Sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, cum Sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur.[38] In Sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur,[39] ipse scilicet Christus, Pascha nostrum panisque vivus per Carnem suam Spiritu Sancto vivificatam et vivificantem vitam praestans hominibus, qui ita invitantur et adducuntur ad seipsos, suos labores cunctasque res creatas una cum Ipso offerendos. Quapropter Eucharistia ut fons et culmen totius evangelizationis apparet, dum catechumeni ad participationem Eucharistiae paulatim introducuntur, et fideles, iam sacro baptismate et confirmatione signati, plene per receptionem Eucharistiae Corpori Christi inseruntur.

Est ergo Eucharistica Synaxis centrum congregationis fidelium cui Presbyter praeest. Edocent igitur Presbyteri fideles divinam victimam in Sacrificio Missae Deo Patri offerre atque cum ea oblationem vitae suae facere; in spiritu Christi Pastoris instituunt eos peccata sua corde contrito Ecclesiae in Sacramento Poenitentiae submittere, ita ut magis magisque in dies ad Dominum convertantur, memores verborum Eius: «Poenitentiam agite, appropinquavit enim Regnum caelorum» (Mt. 4,17). Ipsos pariter edocent Sacrae Liturgiae celebrationes ita participare, ut sinceram orationem in eis quoque attingant; eos ad spiritum orationis semper perfectiorem per totam vitam exercendum, pro uniuscuiusque gratiis et necessitatibus, manuducunt, omnesque ad officia proprii status observanda, et profectiores ad consilia Evangelii, modo cuique congruo exercenda, alliciunt. Erudiunt proinde fideles ut possint hymnis et canticis spiritualibus in cordibus suis cantare Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi, Deo et Patri.[40] Laudes et gratiarum actiones quas adhibent in Eucharistiae celebratione ipsi Presbyteri ad diversas horas diei dilatant in Divino persolvendo Officio, quo quidem nomine Ecclesiae, pro toto populo sibi commisso, immo pro universo mundo, Deum deprecantur.

Domus orationis in qua Sanctissima Eucharistia celebratur et servatur, fidelesque congregantur, et in qua praesentia Filii Dei Salvatoris nostri in ara sacrificali pro nobis oblati, in auxilium atque solatium fidelium colitur, nitida, orationi et sacris sollemnibus apta esse debet.[41] In ea Pastores et fideles invitantur ut grato animo respondeant dono Ipsius, qui per Humanitatem suam continuo vitam divinam in membra Corporis sui infundit.[42] Curent Presbyteri scientiam et artem liturgicam recte colere, ut, suo ministerio liturgico, a christianis communitatibus sibi commissis perfectius in dies laudetur Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

6. Munus Christi Capitis et Pastoris pro sua parte auctoritatis exercentes, Presbyteri, nomine Episcopi, familiam Dei, ut fraternitatem in unum animatam, colligunt, et per Christum in Spiritu ad Deum Patrem adducunt.[43] Ad hoc autem ministerium exercendum, sicut ad cetera munera Presbyteri, confertur potestas spiritualis, quae quidem ad aedificationem datur.[44] In aedificanda autem Ecclesia, Presbyteri cum omnibus eximia humanitate ad exemplar Domini conversari debent. Neque iuxta placita hominum,[45] sed iuxta exigentias doctrinae et vitae christianae erga eos agere debent, eos docentes et ut filios etiam carissimos monentes,[46] secundum verba Apostoli: «Insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina» (2 Tim. 4,2).[47]

Quapropter ad sacerdotes, qua in fide educatores, pertinet curare sive per se sive per alios, ut singuli fideles ad suam propriam vocationem secundum Evangelium excolendam, ad sinceram operosamque caritatem, et ad libertatem, qua Christus nos liberavit,[48] in Spiritu Sancto adducantur. Parum proderunt caeremoniae, etsi pulchrae, vel consociationes, etsi florentes, si non ordinantur ad educandos homines ad maturitatem christianam consequendam.[49] Quam ut promoveant, eis auxilio erunt Presbyteri ut in ipsis eventibus magnis vel parvis, quid res exigant, quae sit Dei voluntas perspicere valeant. Edoceantur etiam christiani ut non sibi solum vivant, sed, secundum exigentias novae legis caritatis, unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administret[50] et ita omnes officia sua in communitate hominum christiane absolvant.

Quamvis vero omnibus debitores sint, Presbyteri tamen peculiari modo commendatos sibi habent pauperes et tenuiores cum quibus Dominus Ipse sese sociatum ostendit,[51] et quorum evangelizatio signum messianici operis datur.[52] Peculiari etiam diligentia prosequentur iuniores, et insuper coniuges ac parentes, qui ut in amicales coetus conveniant optandum est, ad sese mutuo adiuvandos ut christiane in vita saepe ardua facilius pleniusque agant. Meminerint Presbyteri religiosos omnes viros ac mulieres, quippe qui pars praecellens sint in domo Domini, speciali cura dignos esse ad eorum spiritualem profectum in bonum totius Ecclesiae. Maxime tandem solliciti sint aegrotantium et morientium, eos visitantes et in Domino confortantes.[53]

Munus vero Pastoris non ad fidelium singillatim curam habendam coarctatur, sed etiam ad genuinam communitatem christianam efformandam proprie extenditur. Spiritus autem communitatis debite ut colatur, non tantum ecclesiam localem sed et universam Ecclesiam amplecti debet. Communitas autem localis non suorum dumtaxat fidelium curam fovere, sed etiam zelo missionali imbuta viam ad Christum omnibus hominibus parare debet. Specialiter tamen sibi commendatos habet catechumenos et neophytos, qui gradatim ad vitam christianam cognoscendam et ducendam educandi sunt.

Nulla tamen communitas christiana aedificatur nisi radicem cardinemque habeat in Sanctissimae Eucharistiae celebratione, a qua ergo omnis educatio ad spiritum communitatis incipienda est.[54]Quae celebratio ut sincera et plena sit tam ad varia caritatis opera mutuumque adiutorium quam ad missionalem actionem, necnon ad varias christiani testimonii formas, ducere debet.

Praeterea caritate, oratione, exemplo et poenitentiae operibus, ecclesialis communitas veram erga animas ad Christum adducendas maternitatem exercet.

Ipsa enim instrumentum efficax constituit quo nondum credentibus via ad Christum eiusque Ecclesiam indicatur vel sternitur, quo etiam fideles excitantur, aluntur et ad pugnam spiritualem roborantur.

In exstruenda vero christianorum communitate, Presbyteri numquam alicui ideologiae vel factioni humanae inserviunt, sed, ut Evangelii Praecones et Ecclesiae Pastores, ad Corporis Christi spirituale incrementum consequendum operam impendunt.

II. Presbyterorum habitudo ad alios

7. Presbyteri omnes, una cum Episcopis, unum idemque sacerdotium et ministerium Christi ita participant, ut ipsa unitas consecrationis missionisque requirat hierarchicam eorum communionem cum Ordine Episcoporum,[55] quam optime aliquando in liturgica concelebratione manifestant, et cum quibus coniuncti profitentur se Eucharisticam Synaxim celebrare.[56] Episcopi igitur, propter donum Spiritus Sancti quod Presbyteris in sacra Ordinatione datum est, illos habent ut necessarios adiutores et consiliarios in ministerio et munere docendi, sanctificandi et pascendi plebem Dei.[57] Quod enixe, iam ab antiquis Ecclesiae temporibus, liturgica documenta proclamant, dum sollemniter postulant a Deo super Presbyterum ordinandum infusionem spiritus «gratiae et consilii, ut adiuvet ac gubernet populum in corde mundo»,[58] quemadmodum in eremo Moysis spiritus in mentes septuaginta virorum prudentium propagatus est,[59] «quibus ille adiutoribus usus, in populo innumeras multitudines facile gubernavit».[60]

Propter hanc ergo in eodem sacerdotio atque ministerio communionem, Episcopi ut  fratres et amicos suos habeant Presbyteros,[61] eorumque bonum, tam materiale quam praesertim spirituale ipsis pro viribus cordi sit. Potissimum enim in illos sacerdotum suorum sanctitudinis grave recidit onus:[62] maximam ergo curam exerceant in continua formatione Presbyterii sui.[63] Eos libenter audiant, immo consulant et cum eis colloquantur de iis quae ad necessitates operis pastoralis et ad bonum dioecesis spectant. Ut vero id ad effectum deducatur, habeatur, modo hodiernis adiunctis ac necessitatibus accommodato,[64] forma ac normis iure determinandis, coetus seu senatus[65] sacerdotum, Presbyterium repraesentantium, qui Episcopum in regimine dioeceseos suis consiliis efficaciter adiuvare possit.

Presbyteri autem, ante oculos habentes plenitudinem Sacramenti Ordinis qua Episcopi gaudent, in ipsis revereantur auctoritatem Christi supremi Pastoris. Suo igitur Episcopo sincera caritate et oboedientia adhaereant.[66] Quae sacerdotalis oboedientia, cooperationis spiritu perfusa, fundatur in ipsa participatione ministerii episcopalis, quae Presbyteris per Sacramentum Ordinis et missionem canonicam confertur.[67]

Unio Presbyterorum cum Episcopis eo magis nostris diebus requiritur quod aetate hac nostra, diversis ex causis, incepta apostolica non tantum multiplices formas induere, verum etiam limites unius paroeciae vel dioecesis praetergredi necesse est. Nullus ergo Presbyter seorsum ac veluti singillatim suam missionem satis adimplere valet, sed tantum viribus unitis cum aliis Presbyteris, sub ductu eorum, qui Ecclesiae praesunt.

8. Presbyteri, per Ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum Presbyterium efformant. Etsi enim diversis officiis mancipentur, unum tamen gerunt sacerdotale pro hominibus ministerium. Ad idem enim opus ut cooperentur mittuntur omnes Presbyteri, sive ministerium paroeciale vel supraparoeciale exerceant, sive scientiae investigandae aut tradendae operam conferant, sive etiam manibus laborent, ipsorum operariorum, ubi id probante quidem competenti Auctoritate expedire videatur, sortem participantes, sive tandem alia opera apostolica vel ad apostolatum ordinata adimpleant. Ad unum omnes quidem conspirant, ad aedificationem nempe Corporis Christi, quae, nostris praesertim temporibus, multiplicia officia necnon novas accommodationes requirit. Quapropter magni momenti est ut omnes Presbyteri, sive dioecesani sive religiosi, sese invicem adiuvent, ut semper sint cooperatores veritatis.[68] Cum ceteris ergo membris huius Presbyterii, unusquisque specialibus apostolicae caritatis, ministerii et fraternitatis nexibus coniungitur: quod iam ab antiquis temporibus liturgice significatur, cum Presbyteri adstantes super novum electum, simul cum Episcopo ordinante, manus imponere invitentur, et cum Sacram Eucharistiam unanimo corde concelebrant. Singuli ergo Presbyteri cum confratribus suis uniuntur vinculo caritatis, orationis et omnimodae cooperationis, atque ita manifestatur illa unitas qua Christus voluit suos in unum esse consummatos, ut cognoscat mundus Filium missum esse a Patre.[69]

Quam ob rem, qui sunt provectioris aetatis iuniores vere ut fratres suscipiant eosque in primis inceptis et oneribus ministerii adiuvent, itemque mentem eorum, etsi a propria diversam, intellegere satagant atque incepta eorum cum benevolentia prosequantur. Iuvenes pariter revereantur aetatem atque experientiam seniorum cumque illis de rebus curam animarum spectantibus consilia conferant et libenter collaborent.

Spiritu fraterno ducti, Presbyteri hospitalitatem ne obliviscantur,[70] colant beneficentiam et communionem bonorum,[71] praesertim solliciti eorum qui sunt aegroti, afflicti, laboribus nimis onerati, solitarii, e patria exsules, necnon eorum qui persecutionem patiuntur.[72] Etiam ad relaxandum animum libenter et cum gaudio conveniant, memores verborum quibus ipse Dominus Apostolos defatigatos invitabat: «Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum» (Mc. 6,31). Insuper, ut Presbyteri in vita spirituali et intellectuali colenda mutuum iuvamen inveniant, ut aptius in ministerio cooperari valeant utque a periculis solitudinis forte orientibus eripiantur, aliqua vita communis vel aliquod vitae consortium inter eos foveatur, quod tamen plures formas, iuxta diversas necessitates personales vel pastorales, induere potest, nempe cohabitationem, ubi possibilis est, vel communem mensam, vel saltem frequentes ac periodicos conventus. Magni quoque habendae sunt et diligenter promovendae associationes quae, statutis a competenti ecclesiastica auctoritate recognitis, per aptam et convenienter approbatam vitae ordinationem et per iuvamen fraternum, sanctitatem sacerdotum in exercitio ministerii fovent, et sic toti Ordini Presbyterorum servire intendunt.

Demum, ratione eiusdem communionis in sacerdotio, se sciant Presbyteri specialiter obligatos erga eos qui aliquibus difficultatibus laborant; quibus tempestivum praebeant auxilium, etiam si opus sit eos discrete monendo. Illos autem qui in quibusdam defecerunt fraterna caritate atque magno animo semper prosequantur, pro ipsis instantes preces Deo effundant eisque continuo sese praebeant ut revera fratres et amicos.

9. Novi Testamenti sacerdotes, licet Sacramenti Ordinis ratione praestantissimum ac necessarium in Populo et pro Populo Dei munus patris et magistri exerceant, tamen simul cum omnibus christifidelibus sunt discipuli Domini, Dei vocantis gratia Eius Regni participes facti.[73] Cum omnibus enim in fonte baptismi regeneratis Presbyteri sunt fratres inter fratres,[74] utpote membra unius eiusdemque Christi Corporis, cuius aedificatio omnibus demandata est.[75]

Presbyteros igitur sic oportet praeesse, ut non quae sua sunt quaerentes, sed quae Iesu Christi,[76] cum fidelibus laicis operam coniungant et in medio eorum se gerant ad exemplum Magistri, qui inter homines «non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis» (Mt. 20, 8). Presbyteri sincere laicorum dignitatem atque propriam, quam laici in missione Ecclesiae habent partem, agnoscant et promoveant. Iustam etiam libertatem, quae omnibus in civitate terrestri competit, sedulo in honore habeant. Libenter audiant laicos, eorum desideria fraterne considerantes, eorumque experientiam et competentiam in diversis campis humanae actionis agnoscentes, ut simul cum ipsis signa temporum recognoscere queant. Probantes spiritus si ex Deo sint,[77] charismata laicorum multiformia, tam humilia quam altiora, cum sensu fidei detegant, cum gaudio agnoscant, cum diligentia foveant. Inter alia vero dona Dei quae in fidelibus abundanter inveniuntur, peculiari cura digna sunt, quibus non pauci ad altiorem vitam spiritualem attrahuntur. Item cum fiducia laicis in servitium Ecclesiae officia committant, eis agendi libertatem et spatium relinquentes, immo eos ut opera etiam sua sponte aggrediantur opportune invitantes.[78]

Presbyteri demum in medio laicorum positi sunt ut omnes ad caritatis unitatem ducant «caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes» (Rom. 12,10). Eorum igitur est diversas mentes ita componere ut nemo in fidelium communitate extraneum se sentiat. Boni communis, cuius nomine Episcopi curam habent, sunt defensores, atque simul veritatis strenui assertores, ne fideles omni vento doctrinae circumferantur.[79] Peculiari sollicitudini eorum committuntur qui a praxi Sacramentorum, immo a fide forsan defecerunt, quos quidem ut boni pastores adire non omittent.

Ad praescripta de oecumenismo attendentes,[80] non obliviscentur fratrum qui plena nobiscum ecclesiastica communione non fruuntur.

Commendatos sibi tandem habebunt illos omnes qui Christum Salvatorem suum non agnoscunt.

Ipsi vero christifideles conscii sint se obligatos esse Presbyteris suis, et ideo filiali amore eosdem, pastores suos et patres, prosequantur; item, eorum sollicitudines participantes, oratione et opere quantum fieri possit auxilio sint suis Presbyteris, ut hi aptius difficultates superare et fructuosius officia sua adimplere valeant.[81]

III. Presbyterorum distributio et vocationes sacerdotales

10. Donum spirituale, quod Presbyteri in ordinatione acceperunt, illos non ad limitatam quandam et coarctatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et universalem missionem salutis «usque ad ultimum terrae» (Act. 1, 8), nam quodlibet sacerdotale ministerium participat ipsam universalem amplitudinem missionis a Christo Apostolis concreditae. Christi enim Sacerdotium, cuius Presbyteri vere participes facti sunt, ad omnes populos et ad omnia tempora necessario dirigitur, neque ullis limitibus sanguinis, nationis vel aetatis coarctatur, ut iam in figura Melchisedech arcano modo praefiguratur.[82] Meminerint igitur Presbyteri omnium ecclesiarum sollicitudinem sibi cordi esse debere. Quapropter Presbyteri illarum dioecesium, quae maiore vocationum copia ditantur, libenter se paratos praebeant, permittente vel exhortante proprio Ordinario, ad suum ministerium in regionibus, missionibus vel operibus cleri penuria laborantibus exercendum.

Normae praeterea de incardinatione et excardinatione ita recognoscantur ut, pervetere hoc instituto firmo manente, ipsum tamen hodiernis pastoralibus necessitatibus melius respondeat. Ubi vero ratio apostolatus postulaverit, faciliora reddantur non solum apta Presbyterorum distributio, sed etiam peculiaria opera pastoralia pro diversis coetibus socialibus, quae in aliqua regione, vel natione aut in quacumque terrarum orbis parte perficienda sunt. Ad hoc ergo quaedam seminaria internationalia, peculiares dioeceses vel praelaturae personales et alia huiusmodi utiliter constitui possunt, quibus, modis pro singulis inceptis statuendis et salvis semper iuribus Ordinariorum locorum, Presbyteri addici vel incardinari queant in bonum commune totius Ecclesiae.

Ad novam tamen regionem, praesertim si illius linguam et mores nondum bene cognoverint, in quantum fieri potest, Presbyteri ne mittantur singuli, sed, ad exemplum Christi discipulorum,[83] saltem bini vel terni, ut ita mutuo sibi sint adiutorio. Pariter expedit sollicitam curam adhibere de eorum vita spirituali, necnon de eorum valetudine mentis et corporis; et, quatenus id fieri possit, loca et condiciones laboris pro ipsis praeparentur iuxta uniuscuiusque adiuncta personalia. Magnopere expedit simul ut, qui novam nationem petunt, apte cognoscere curent non solum linguam illius loci, sed etiam peculiarem indolem psychologicam et socialem illius populi cui in humilitate servire volunt quam perfectissime cum eodem communicantes, ita ut exemplum sequantur Pauli Apostoli, qui de se ipso dicere potuit: «Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer…» (I Cor. 9,19-20).

11. Pastor et Episcopus animarum nostrarum,[84] ita suam Ecclesiam constituit, ut Populus quem elegit et acquisivit sanguine suo[85] semper et usque in finem saeculi suos habere deberet sacerdotes, ne umquam christiani essent sicut oves non habentes pastorem.[86] Quam voluntatem Christi agnoscentes, Apostoli, suggerente Spiritu Sancto, suum esse officium duxerunt ministros eligendi «qui idonei erunt et alios docere» (2 Tim. 2,2). Quod officium sane pertinet ad ipsam missionem sacerdotalem, qua quidem particeps fit Presbyter sollicitudinis totius Ecclesiae, ne in Populo Dei hic in terris operarii umquam desint. Quoniam tamen «rectori navis et navigio deferendis … causa communis exsistit»,[87] ideo universus Populus christianus edoceatur suum esse officium diversimode cooperandi, per instantem orationem itemque per alia media quae sibi praesto sunt,[88] ut semper Ecclesia illos habeat sacerdotes, qui necessarii sint ad missionem suam divinam explendam. Primum igitur Presbyteris summopere cordi sit verbi ministerio proprioque testimonio vitae, spiritum servitii et verum gaudium paschale aperte manifestantis, sacerdotii excellentiam et necessitatem fidelibus ante oculos ponere, ac quos, sive iuvenes sive adultiores, prudenter ad tantum ministerium idoneos iudicaverint, nullis parcendo curis neque incommodis adiuvare ut se rite praeparent ac proinde aliquando, plena eorum libertate externa et interna servata, ab Episcopis vocari possint. Ad hunc finem prosequendum, maximae utilitatis est diligens ac prudens directio spiritualis.

Parentes et magistri, atque omnes ad quos spectat quocumque modo institutio puerorum ac iuvenum, eos sic erudiant, ut sollicitudinem Domini pro grege suo cognoscentes et necessitates Ecclesiae considerantes, parati sint generose Domino vocanti respondere cum propheta: «Ecce ego, mitte me» (Is. 6,8). Haec tamen vox Domini vocantis nequaquam ita exspectanda est, ac si modo quodam extraordinario ad aures futuri Presbyteri perveniat. Ipsa enim potius ex signis intellegenda et diiudicanda est, quibus cotidie voluntas Dei prudentibus christianis innotescit; quae signa attente a Presbyteris consideranda sunt.[89]

Ipsis ergo valde commendantur Opera vocationum, sive dioecesana sive nationalia.[90] In praedicationibus, in catechesi, in scriptis periodicis, diserte declarentur oportet necessitates Ecclesiae tam localis quam universalis, sensus et praestantia ministerii sacerdotalis in vivida luce ponantur, quippe in quo cum tantis oneribus tanta gaudia componantur, et in quo praesertim, ut docent Patres, potest dari Christo maximum testimonium amoris.[91]

CAPUT III

Presbyterorum vita

I. Presbyterorum ad perfectionem vocatio

12.  Sacramento Ordinis Presbyteri Christo Sacerdoti configurantur, ut ministri Capitis, ad totum Eius Corpus quod est Ecclesia exstruendum et aedificandum, tamquam Ordinis episcopalis cooperatores. Iam quidem in baptismi consecratione, sicut omnes christifideles, signum et donum acceperunt tantae vocationis et gratiae ut, vel in infirmitate humana,[92] perfectionem prosequi possint et debeant, iuxta verbum Domini: «Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est» (Mt. 5,48). Ad illam vero perfectionem acquirendam peculiari ratione tenentur sacerdotes, quippe qui, Deo in Ordinis receptione novo modo consecrati, Christi Aeterni Sacerdotis viva instrumenta efficiantur, ut mirabile opus Eius, quod superna efficacitate universum hominum convictum redintegravit, per tempora persequi valeant.[93] Cum ergo omnis sacerdos, suo modo, ipsius Christi personam gerat, particulari quoque gratia ditatur ut, inserviendo plebi commissae et universo Populo Dei, Eius perfectionem aptius prosequi possit, cuius partes sustinet, utque humanae infirmitati carnis medeatur sanctitas Illius, qui nobis factus est Pontifex «sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus» (Hebr. 7,26).

Christus, quem Pater sanctificavit seu consecravit et misit in mundum,[94] «dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum» (Tit. 2,14), et sic per passionem intravit in gloriam suam;[95] simili modo Presbyteri, unctione Spiritus Sancti consecrati et a Christo missi, in seipsis opera carnis mortificant et hominum servitio totaliter se devovent, et sic in sanctitate qua in Christo ditati sunt ad perfectum virum[96] progredi valent.

Itaque, ministerium Spiritus et iustitiae[97] exercentes, dummodo sint docibiles Spiritui Christi qui eos vivificat et ducit, in vita spiritus firmantur. Per ipsas enim cotidianas sacras actiones, sicut et per integrum suum ministerium, quod cum Episcopo et Presbyteris communicantes exercent, ipsi ad vitae perfectionem ordinantur. Ipsa autem sanctitas Presbyterorum ad proprium ministerium fructuose complendum plurimum confert: quamvis enim gratia Dei etiam per indignos ministros opus salutis explere possit, tamen per illos ordinaria lege praeoptat Deus sua mirabilia ostendere, qui, dociliores impulsui et ductui Spiritus Sancti facti, ob suam intimam cum Christo unionem et vitae sanctimoniam, cum Apostolo dicere valeant: «Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus» (Gal. 2,20).

Quapropter haec Sacrosancta Synodus, ad suos fines pastorales renovationis internae Ecclesiae, diffusionis Evangelii in universo mundo, necnon colloquii cum mundo hodierno attingendos, vehementer hortatur omnes sacerdotes ut, aptis adhibitis mediis ab Ecclesia commendatis,[98] ad illam semper maiorem sanctitatem nitantur, qua evadant in dies aptiora instrumenta in servitium totius Populi Dei.

13. Sanctitatem propria ratione consequentur Presbyteri munera sua sincere et indefesse in Spiritu Christi exercentes.

Verbi Dei ministri cum sint, cotidie legunt et audiunt Dei verbum quod alios docere debent; quod si simul in seipsos recipere satagant, perfectiores in dies fient Domini discipuli, iuxta verba Pauli Apostoli ad Timotheum: «Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt» ( I Tim. 4,15-16). Quaerentes enim quomodo aptius contemplata aliis tradere possint,[99] profundius sapient «investigabiles divitias Christi» (Eph. 3,8) et multiformem sapientiam Dei.[100] Prae oculis habentes Dominum esse qui corda aperit[101] et sublimitatem non ex ipsis sed e Dei virtute provenire,[102] in ipso actu verbi tradendi intimius cum Christo Magistro coniungentur Eiusque Spiritu ducentur. Ita communicantes cum Christo, Dei participant caritatem, cuius mysterium, a saeculis absconditum,[103] in Christo revelatum est.

Ut Sacrorum ministri, praesertim in Sacrificio Missae, Presbyteri personam specialiter gerunt Christi, qui seipsum ad sanctificandos homines victimam dedit; ideoque invitantur ut quod tractant imitentur, quatenus mortis Dominicae mysterium celebrantes, membra sua a vitiis et concupiscentiis mortificare procurent.[104] In mysterio Sacrificii Eucharistici, in quo munus suum praecipuum sacerdotes adimplent, opus nostrae redemptionis continuo exercetur,[105] et ideo enixe commendatur eius celebratio cotidiana, quae quidem etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae.[106] Ita, dum Presbyteri cum actu Christi Sacerdotis se coniungunt, cotidie se totos Deo offerunt, et, dum Corpore Christi nutriuntur, ex corde participant Eius caritatem qui se in cibum dat fidelibus. Similiter in Sacramentis administrandis cum intentione et caritate Christi uniuntur; quod speciali ratione efficiunt, cum Sacramenti Poenitentiae fungendo muneri omnino semperque paratos se ostendant quotiescumque id a fidelibus rationabiliter petitur. In Officio Divino recitando, vocem praebent Ecclesiae, quae in oratione, nomine totius generis humani, perseverat, una cum Christo, qui est «semper vivens ad interpellandum pro nobis» (Hebr. 7,25).

Populum Dei regentes et pascentes, caritate Boni Pastoris incitantur ut animam suam dent pro ovibus suis,[107] parati quoque ad supremum sacrificium, exemplum sequentes sacerdotum qui etiam hodiernis temporibus vitam suam ponere non renuerunt; educatores in fide cum sint, et ipsi habentes «fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi» (Hebr. 10,19) ad Deum accedunt «cum vero corde in plenitudine fidei» (Hebr. 10,22); spem erigunt firmam pro fidelibus suis,[108] ut possint consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua et ipsos Deus exhortatur;[109] communitatis rectores ascesim pastoris animarum propriam colunt, propriis commodis renuntiantes, non quod sibi utile est quaerentes sed quod multis, ut salvi fiant,[110] semper ulterius progredientes ad opus pastorale perfectius complendum et, ubi opus sit, ad  novas vias pastorales ingrediendas parati, sub ductu Spiritus amoris, qui ubi vult spirat.[111]

14. Hodierno in mundo, cum tot sint officia quae obire debent homines cumque tanta sit diversitas problematum quibus anguntur, quaeque saepius ipsis celeriter solvenda sunt, in discrimine haud raro versantur qui sese in diversa dispergant. Presbyteri autem, permultis obligationibus sui muneris implicati et distracti, non sine anxietate quaerere possunt quomodo cum exterioris actionis ratione interiorem vitam suam ad unitatem componere valeant. Quam vitae unitatem, nec mere externa operum ministerii ordinatio, nec sola pietatis exercitiorum praxis, quantumvis ad eam fovendam conferat, efficere potest. Eam vero exstruere valent Presbyteri exemplum in ministerio adimplendo sequentes Christi Domini, cuius cibus erat voluntatem facere Illius qui Eum misit ut opus suum perficeret.[112]

Re quidem vera Christus, ut eandem voluntatem Patris in mundo per Ecclesiam indesinenter faciat, per ministros suos operatur, et ideo semper principium et fons remanet eorum vitae unitatis. Presbyteri ergo suae vitae unitatem consequentur sese Christo coniungentes in agnitione voluntatis Patris et in dono sui ipsius pro grege sibi commisso.[113] Sic Boni Pastoris partes agendo, in ipso caritatis pastoralis exercitio invenient vinculum perfectionis sacerdotalis ad unitatem eorum vitam et actionem redigens. Haec quidem pastoralis caritas[114] maxime profluit a Sacrificio Eucharistico, quod ideo centrum et radix totius vitae Presbyteri exstat, ita ut quod in sacrificali ara agitur, sacerdotalis animus in se referre studeat. Hoc autem obtineri nequit, nisi ipsi sacerdotes in mysterium Christi oratione semper intimius penetrent.

Ut unitatem vitae suae etiam concrete verificare valeant, omnia incepta sua considerent probantes quae sit voluntas Dei,[115] quae nempe sit inceptorum cum normis evangelicae missionis Ecclesiae conformitas. Fidelitas enim erga Christum a fidelitate erga Ecclesiam suam seiungi nequit. Pastoralis ergo caritas postulat ut Presbyteri, ne in vacuum currant,[116] in vinculo communionis cum Episcopis et cum aliis in sacerdotio fratribus semper laborent. Hac ratione agentes, Presbyteri propriae vitae unitatem invenient in ipsa missionis Ecclesiae unitate, sicque cum Domino suo, et per Eum cum Patre, in Spiritu Sancto, unientur, ut possint consolatione repleri et superabundare gaudio.[117]

II. Peculiares exigentiae spirituales in vita Presbyteri

15. Inter virtutes quae ministerio Presbyterorum maxime requiruntur, nominanda est illa dispositio animi qua semper parati sunt non suam voluntatem quaerere, sed voluntatem Eius qui misit eos.[118] Divinum enim opus ad quod implendum a Spiritu Sancto assumpti sunt,[119] omnes humanas vires humanamque sapientiam transcendit; nam «infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia» (I Cor. 1,27). Propriae igitur infirmitatis conscius, verus Christi minister in humilitate laborat, probans quid sit beneplacitum Deo,[120] atque, veluti alligatus Spiritu,[121] ab Illius voluntate in omnibus ducitur, qui omnes homines vult salvos fieri; quam voluntatem in cotidianis rerum adiunctis detegere et exsequi potest, humiliter inserviendo omnibus qui ei, in munere sibi commisso et in multiplicibus vitae suae eventibus, a Deo concrediti sunt.

Ministerium autem sacerdotale, cum sit ministerium ipsius Ecclesiae, nonnisi in communione hierarchica totius corporis adimpleri potest. Caritas ergo pastoralis Presbyteros urget ut, in hac communione agentes, voluntatem propriam per oboedientiam servitio Dei ac fratrum dedicent, in spiritu fidei accipientes et exsequentes quae a Summo Pontifice et a proprio Episcopo necnon ab aliis superioribus praecipiuntur vel commendantur; libentissime impendentes et superimpendentes seipsos[122] in quocumque munere etiam humiliori et pauperiori quod ipsis concreditur. Hac enim ratione necessariam unitatem servant et firmant cum fratribus suis in ministerio, maxime autem cum eis quos Dominus rectores visibiles Ecclesiae suae constituit, et ad aedificationem operantur Corporis Christi, quod «per omnem iuncturam subministrationis» crescit.[123] Haec oboedientia, quae ad maturiorem libertatem filiorum  Dei adducit, natura sua exigit ut, dum, in suo munere adimplendo, caritate moti, vias novas ad maius Ecclesiae bonum prudenter exquirunt, Presbyteri incepta sua fidenter proponant, et necessitudines gregis sibi commissi instanter exponant, parati semper ad illorum se subiiciendos iudicio, qui princeps in Ecclesia Dei regenda munus exercent.

Hac humilitate et oboedientia responsabili et voluntaria Presbyteri sese Christo conformant, sentientes in se quod et in Christo Iesu, qui «semetipsum exinanivit formam servi accipiens … factus oboediens usque ad mortem» (Phil. 2,7-8), et hac oboedientia inoboedientiam Adami devicit redemitque, testante Apostolo: «Per inoboedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius oboeditionem, iusti constituentur multi» (Rom. 5,19).

16. Perfecta et perpetua propter Regnum coelorum continentia a Christo Domino commendata,[124] per decursum temporum et etiam nostris diebus a non paucis christifidelibus libenter accepta et laudabiliter observata, ab Ecclesia speciali modo pro vita sacerdotali semper permagni habita est. Est enim signum simul et stimulus caritatis pastoralis atque peculiaris fons spiritualis foecunditatis in mundo.[125] Non exigitur quidem a sacerdotio suapte natura, uti apparet ex praxi Ecclesiae primaevae[126] et ex traditione Ecclesiarum Orientalium, ubi praeter illos qui cum omnibus Episcopis ex dono gratiae coelibatum eligunt servandum, sunt etiam optime meriti Presbyteri coniugati: dum vero ecclesiasticum coelibatum commendat, Sacrosancta haec Synodus nullo modo absimilem illam disciplinam immutare intendit, quae in Orientalibus Ecclesiis legitime viget, omnesque illos peramanter hortatur, qui in matrimonio presbyteratum receperunt, ut, in sancta vocatione perseverantes, plene et generose vitam suam gregi sibi commisso impendere pergant.[127]

Coelibatus vero multimodam convenientiam cum sacerdotio habet. Missio enim sacerdotis integra dedicatur servitio novae humanitatis, quam Christus, victor mortis, per Spiritum suum in mundo suscitat, quaeque originem suam «non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo» (Io. 1,13) habet. Per virginitatem autem vel coelibatum propter Regnum coelorum servatum,[128] Presbyteri nova et eximia ratione Christo consecrantur, Ei facilius indiviso corde adhaerent,[129] liberius in Ipso et per Ipsum servitio Dei et hominum sese dedicant, Eius Regno ac operi regenerationis supernae expeditius ministrant, et sic aptiores fiunt qui paternitatem in Christo latius accipiant. Hoc ergo modo, coram hominibus profitentur se velle indivise muneri sibi commisso dedicari, fideles scilicet despondendi uni viro, illosque exhibendi virginem castam Christo,[130] et sic arcanum illud evocant connubium a Deo conditum et in futuro plene manifestandum quo Ecclesia unicum Sponsum Christum habet.[131] Signum insuper vivum efficiuntur illius mundi futuri, per fidem et caritatem iam praesentis, in quo filii resurrectionis neque nubent neque ducent uxores.[132]

His rationibus in mysterio Christi Eiusque missione fundatis, coelibatus, qui prius sacerdotibus commendabatur, postea in Ecclesia Latina omnibus ad Ordinem sacrum promovendis lege impositus est. Quam legislationem, ad eos qui ad Presbyteratum destinantur quod attinet, Sacrosancta haec Synodus iterum comprobat et confirmat, confidens in Spiritu donum coelibatus, sacerdotio Novi Testamenti tam congruum, liberaliter a Patre dari, dummodo qui sacerdotium Christi per Sacramentum Ordinis participant, immo et universa Ecclesia, humiliter et enixe illud expetant. Exhortatur etiam haec Sacra Synodus omnes Presbyteros, qui sacrum coelibatum gratia Dei confisi libera voluntate secundum exemplum Christi acceperunt ut, illi magno animo et toto corde inhaerentes, atque in hoc statu fideliter perseverantes, agnoscant praeclarum illud donum, quod a Patre sibi datum est quodque a Domino tam aperte extollitur,[133] necnon prae oculis habeant magna mysteria, quae in eo significantur atque adimplentur. Quo magis autem perfecta continentia in mundo huius temporis a non paucis hominibus impossibilis reputatur, eo humilius et perseverantius Presbyteri gratiam fidelitatis, numquam petentibus denegatam, una cum Ecclesia expostulabunt, cuncta subsidia supernaturalia et naturalia insimul adhibentes, quae omnibus praesto sunt. Normas praesertim asceticas quae ab experientia Ecclesiae probantur et quae in mundo hodierno haud minus necessariae sunt, sequi ne omittant. Rogat itaque haec Sacrosancta Synodus non solum sacerdotes, sed et omnes fideles, ut eis hoc pretiosum donum coelibatus sacerdotalis cordi sit, petantque omnes a Deo, ut Ipse illud donum Ecclesiae suae semper abundanter largiatur.

17. Amicabili et fraterna conversatione inter se et cum ceteris hominibus, discere valent Presbyteri valores humanos colere et bona creata tamquam Dei dona aestimare. Versantes in mundo sciant tamen semper se secundum verbum Domini Magistri nostri non esse de mundo.[134] Utentes ergo mundo tamquam non utentes,[135] pervenient ad illam libertatem, qua liberati ab omni cura inordinata dociles fiunt ad vocem divinam in vita cotidiana audiendam. Ex hac libertate et docilitate excrescit discretio spiritualis qua recta habitudo ad mundum bonaque terrestria invenitur. Quae habitudo ideo pro Presbyteris magni est momenti, quia missio Ecclesiae in medio mundo adimpletur et quia bona creata profectui personali hominis prorsus sunt necessaria. Grati ergo sint pro omnibus, quae eis Pater coelestis ad vitam recte peragendam largitur. Discernant tamen oportet in lumine fidei omnia, quae eis occurrant, ut ad rectum usum bonorum Dei voluntati respondentem ducantur et quae missioni suae sunt noxia respuant.

Sacerdotes enim, quippe quorum Dominus sit «pars et hereditas» (Num. 18, 20), bonis temporalibus uti debent tentummodo eos in fines, ad quos iuxta Christi Domini doctrinam Ecclesiaeque ordinationem eadem destinari licet.

Bona ecclesiastica proprie dicta, secundum rei naturam, ad normam legum ecclesiasticarum, sacerdotes, adiuvantibus quatenus fieri possit peritis laicis, moderentur atque eadem destinent semper eos in fines ad quos prosequendos Ecclesiae licet bona temporalia possidere, videlicet ad cultum divinum ordinandum, ad honestam cleri sustentationem procurandam, necnon ad opera sacri apostolatus vel caritatis, praesertim erga egenos, exercenda.[136] Bona autem quae occasione exercitii alicuius ecclesiastici officii sibi comparant, salvo iure particulari,[137] Presbyteri, non secus ac Episcopi, adhibeant imprimis ad suam honestam sustentationem et ad officiorum proprii status adimpletionem; quae vero supersint, in bonum Ecclesiae vel in opera caritatis destinare velint. Itaque officium ecclesiasticum ne quaestui habeant neve reditus ab eo provenientes in propriae rei familiaris amplificationem impendant.[138] Quare sacerdotes, nequaquam divitiis cor apponentes,[139] omnem cupiditatem semper vitent et ab omni specie mercaturae sedulo abstineant.

Immo ad paupertatem voluntariam amplexandam invitantur, qua Christo manifestius conformentur, et ad sacrum ministerium promptiores fiant. Christus enim propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut Illius inopia divites essemus.[140] Apostoli autem exemplo suo testificati sunt gratuitum Dei donum gratis dandum esse,[141] scientes et abundare et penuriam pati.[142] Sed et aliqualis rerum communis usus, ad instar bonorum communionis quae in historia primaevae Ecclesiae extollitur,[143] caritati pastorali optime viam sternit; et per eam vivendi formam Presbyteri laudabiliter ad praxim reducere possunt spiritum paupertatis qui a Christo commendatur.

Spiritu ergo Domini ducti, qui Salvatorem unxit et evangelizare pauperibus misit,[144] Presbyteri, necnon et Episcopi, omnia illa vitent quae pauperes quolibet modo avertere possent, prae ceteris Christi discipulis omnem speciem vanitatis in suis rebus seponentes. Habitationem suam ita disponant, ut haec nemini impervia appareat et ut nemo umquam, etiam humilior, eam frequentare vereatur.

III. Subsidia pro Presbyterorum vita

18. Unionem cum Christo ut in omnibus vitae adiunctis fovere valeant, Presbyteri, praeterquam exercitio conscio ministerii sui, gaudent mediis communibus et particularibus, novis et veteribus, quae Spiritus Sanctus in Populo Dei suscitare numquam destitit et quae Ecclesia ad suorum membrorum sanctificationem commendat, immo aliquando et iubet.[145] Prae omnibus spiritualibus subsidiis illi eminent actus, quibus christifideles ex duplici mensa Sacrae Scripturae et Eucharistiae Verbo Dei nutriuntur;[146] quanti momenti sit eorum assidua frequentatio pro sanctificatione Presbyterorum propria neminem latet.

Christo Salvatori et Pastori intime uniuntur sacramentalis gratiae ministri per fructuosam Sacramentorum receptionem, speciatim in frequenti Poenitentiae sacramentali actu, quippe qui, cotidiana conscientiae discussione praeparatus, necessariam cordis conversionem ad Patris misericordiarum amorem tantopere foveat. Sub lumine fidei lectione divina enutritae, possunt Dei voluntatis signa et Eius gratiae impulsus in variis vitae eventibus sedulo inquirere, et ita missioni suae in Spiritu Sancto assumptae dociliores in dies fieri. Talis docilitatis mirum exemplum in Beata Maria Virgine semper inveniunt, quae, a Spiritu Sancto ducta, seipsam mysterio hominum Redemptionis totam devovit;[147] quam Summi et Aeterni Sacerdotis Matrem et Apostolorum Reginam, atque ministerii sui praesidium, Presbyteri filiali devotione et cultu venerentur ac diligant.

Ad suum ministerium cum fidelitate adimplendum, colloquium cotidianum cum Christo Domino in visitatione et personali cultu Sanctissimae Eucharistiae sibi cordi sit; recessui spirituali libenter vacent atque directionem spiritualem magni habeant. Multimodis, speciatim per probatam orationem mentalem et varias precum formas, quas libere eligunt, Presbyteri quaerunt et a Deo enixe rogant illum verae adorationis spiritum, quo ipsi, simul cum plebe sibi commissa, intime se cum Christo Novi Testamenti Mediatore uniant, et ita tamquam filii adoptionis clamare possint: «Abba, Pater» (Rom. 8,15).

19. Presbyteri ab Episcopo in sacro ritu Ordinationis admonentur ut sint «maturi in scientia» et sit doctrina eorum «spiritualis medicina populo Dei».[148] Scientia autem ministri sacri sacra esse debet, quia e sacro fonte desumpta et ad sacrum finem directa. Praeprimis itaque hauritur ex lectione et meditatione Sacrae Scripturae,[149] sed et studio Sanctorum Patrum et Doctorum aliorumque Traditionis monumentorum fructuose nutritur. Praeterea, ad aptas responsiones reddendas quaestionibus ab hominibus huius aetatis agitatis, Presbyteri bene noscant oportet Magisterii ac praecipue Conciliorum ac Romanorum Pontificum documenta, atque consulant optimos et probatos scientiae theologicae scriptores.

Cum vero nostris temporibus cultura humana et etiam scientiae sacrae novo gressu progrediantur, incitantur Presbyteri ut scientiam suam de divinis et humanis apte et sine intermissione perficiant, atque ita ad colloquium cum coaetaneis opportunius ineundum se praeparent.

Quo facilius Presbyteri in studia incumbant et methodos evangelizationis et apostolatus efficacius addiscant, omni cura ipsis opportuna subsidia comparentur, cuiusmodi sunt institutio, iuxta cuiusque territorii condiciones, cursuum vel congressuum, erectio centrorum pastoralibus studiis destinatorum, constitutio bibliothecarum et apta per personas idoneas studiorum moderatio. Considerent insuper Episcopi singuli aut inter se uniti modum opportuniorem efficiendi ut omnes sui Presbyteri, statis temporibus, maxime autem paucos post annos ab eorum ordinatione,[150] frequentare possint cursum, quo ipsis praebeatur occasio cum ad pleniorem methodorum pastoralium et scientiae theologicae cognitionem acquirendam, tum ad vitam spiritualem roborandam et ad mutuo experientias apostolicas cum fratribus communicandas.[151] His aliisque aptis subsidiis peculiari cura iuventur etiam neoparochi et illi qui novo pastorali operi addicuntur, vel qui in aliam dioecesim vel nationem mittuntur.

Tandem solliciti erunt Episcopi ut aliqui ad profundiorem rerum divinarum scientiam se dedicent, ut numquam desint magistri ad clericos instituendos idonei, ut reliqui sacerdotes et fideles iuventur ad necessariam sibi doctrinam comparandam, utque sanus in sacris disciplinis foveatur progressus, qui Ecclesiae prorsus est necessarius.

20. Servitio Dei dediti in implendo officio sibi commisso, digni sunt Presbyteri qui aequam recipiant remunerationem, quia «dignus est operarius mercede sua» (Lc. 10,7),[152] atque «Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere» (I Cor. 9,14). Quapropter, quatenus aequae Presbyterorum remunerationi non aliunde provisum fuerit, ipsi fideles, quippe in quorum bonum Presbyteri operam impendant, vera obligatione tenentur curandi ut eisdem necessaria ad vitam honeste et digne ducendam subsidia procurari valeant. Episcopi autem de hac eorum obligatione fideles monere tenentur et curare debent, sive singuli pro sua quisque dioecesi, sive aptius plures simul pro communi territorio, ut normae instituantur, quibus debite consulatur honestae sustentationi eorum qui in Populi Dei servitium aliquo munere funguntur vel functi sunt.

Remuneratio autem ab unoquoque percipienda, ratione quidem habita tum ipsius muneris naturae tum locorum temporumque condicionum, fundamentaliter eadem sit pro omnibus in iisdem adiunctis versantibus, eorum condicioni sit congrua et eis praeterea tribuat facultatem non solum debite providendi remunerationi eorum qui servitio Presbyterorum se dedicant, sed etiam indigentibus per se ipsos aliqua ratione subveniendi, quod ministerium erga pauperes, iam a primis suis exordiis, magno semper in honore Ecclesia habuit. Haec remuneratio insuper talis sit, quae Presbyteris permittat quotannis debitum et sufficiens habere feriarum tempus, quod quidem, ut Presbyteri habere valeant, Episcopi curare debent.

Officio vero, quod sacri ministri adimplent, praecipuum momentum tribuere oportet. Quare systema sic dictum beneficiale relinquatur aut saltem ita reformetur ut pars beneficialis, seu ius ad reditus ex dote officio adnexos, habeatur tamquam secundaria, et princeps in iure tribuatur locus ipsi officio ecclesiastico, quod quidem deinceps intellegi debet quodlibet munus stabiliter collatum in finem spiritualem exercendum.

21. Prae oculis semper habeatur exemplum credentium in primaeva Ecclesia hierosolymitana, in qua «erant illis omnia communia» (Act. 4,32), «dividebatur autem singulis prout cuique opus erat» (Act. 4,35).

Summopere itaque congruit ut, in regionibus saltem in quibus cleri sustentatio penitus aut magna ex parte a fidelium oblationibus pendet, bona in hunc finem oblata colligat institutio quaedam dioecesana, quam administrat Episcopus, adiuvantibus sacerdotibus delegatis et, ubi utilitas id suadeat, etiam laicis in re oeconomica peritis. In votis quoque est ut praeterea, quantum fieri possit, in singulis dioecesibus vel regionibus constituatur massa bonorum communis, qua valeant Episcopi aliis obligationibus erga personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque dioecesis necessitatibus occurrere, quaque etiam valeant dioeceses divitiores adiuvare pauperiores, ut illarum abundantia harum inopiam suppleat.[153] Quae etiam massa communis imprimis constituatur oportet ex bonis a fidelium oblationibus, sed ex aliis quoque fontibus, iure determinandis, provenientibus.

In nationibus praeterea ubi praevidentia socialis in favorem cleri nondum apte ordinata est, curent Conferentiae Episcopales ut, attentis semper legibus ecclesiasticis et civilibus, habeantur sive instituta dioecesana, etiam inter se foederata, sive instituta pro variis dioecesibus simul constituta, sive associatio pro toto territorio condita, quibus, sub vigilantia Hierarchiae, satis provideatur tum congruenti praecaventiae et adsistentiae sanitariae, quam vocant, tum debitae sustentationi Presbyterorum qui infirmitate, invaliditate aut senectute laborant. Sacerdotes vero instituto erecto opem ferant, moti spiritu solidarietatis erga fratres suos, communicantes tribulationibus eorum,[154] simul considerantes se ita, sine anxietate de sorte futura, alacriore sensu evangelico paupertatem colere atque animarum saluti penitus se tradere posse. Satagant autem ii, ad quos spectat, ut eadem diversarum nationum instituta inter se colligantur, ut firmius robur consequantur latiusque propagentur.

Conclusio et Exhortatio

22. Sacrosancta haec Synodus gaudia vitae sacerdotalis prae oculis habens, etiam difficultates non praeterire potest, quas in hodiernae vitae adiunctis patiuntur Presbyteri. Scit etiam quantum condiciones oeconomicae et sociales, immo et hominum mores, transformantur, quantumque ordo valorum in aestimatione hominum immutatur; Ecclesiae ministri inde, immo et nonnumquam christifideles, in hoc mundo quasi alienos ab ipso se sentiunt, anxie quaerentes quibusnam idoneis mediis et verbis cum eodem communicare valeant. Nova enim quae fidei obstant impedimenta, apparens peracti laboris sterilitas necnon acerba quam experiuntur solitudo, eos in periculum adducere possunt ne animo deprimantur.

Mundum autem, qualis hodie dilectioni et ministerio Pastorum Ecclesiae concreditur, sic Deus dilexit, ut Filium suum Unigenitum pro ipso daret.[155] Revera, mundus hic, multis quidem peccatis detentus sed non parvis etiam facultatibus praeditus, Ecclesiae lapides vivos[156] praebet, qui coaedificantur in habitaculum Dei in Spiritu.[157] Idem Spiritus Sanctus, dum Ecclesiam impellit ut ad mundum huius temporis adeundum novas vias aperiat, congruas quoque ministerii sacerdotalis accommodationes suggerit ac fovet.

Meminerint Presbyteri se in opere exercendo numquam solos esse, sed inniti omnipotenti Dei virtute: atque in Christum credentes, qui eos ad Sacerdotium suum participandum vocavit, cum omni fiducia suo ministerio sese devoveant, scientes potentem esse Deum ut augeat in eis caritatem.[158] Meminerint etiam fratres in sacerdotio, immo et fideles totius mundi sibi socios habere. Cooperantur enim omnes Presbyteri in exsequendo Dei salutari proposito, mysterio scilicet Christi seu sacramento abscondito a saeculis in Deo,[159] quod nonnisi paulatim ad effectum deducitur, diversis conspirantibus ministeriis in aedificationem Corporis Christi, donec Eiusdem compleatur aetatis mensura. Quae omnia, cum abscondita sint cum Christo in Deo,[160] fide maxime percipi possunt. Fide enim necesse est ambulare duces Populi Dei, exemplum sequentes fidelis Abrahae, qui fide «oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret» (Hebr. 11,8). Revera mysteriorum Dei dispensator assimilari valet homini in agro seminanti, de quo Dominus dixit: «Et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille» (Mc. 4,27). Ceterum Dominus Iesus, qui dixit: «Confidite, ego vici mundum» (Io. 16,33), his verbis Ecclesiae suae non promisit perfectam in hoc saeculo victoriam. Gaudet vero Sacrosancta Synodus quod terra Evangelii semine inseminata nunc multis in locis fructificat sub ductu Spiritus Domini, qui replet orbem terrarum, quique in multorum cordibus sacerdotum atque fidelium spiritum vere missionalem excitavit. De quibus omnibus Sacrosancta Synodus universis orbis Presbyteris peramanter grates agit: «Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, ipsi gloria in ecclesia, et in Christo Iesu» (Eph. 3,20-21).

Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.

Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.Romae, apud S. Petrum die VII mensis decembris anno MCMLXV.

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

Sequuntur Patrum subsignationes


Patrum subsignationes

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.

† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis CENTO.

† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.

† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.

† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melkitarum.

† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.

† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.

† Ego EMMANUEL TIT. Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.

† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis LIÉNART, Episcopus Insulensis.

Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

† Ego VALERIANUS titulo S. Mariae in Via Lata Presbyter Cardinalis GRACIAS, Archiepiscopus Bombayensis.

† Ego IOANNES titulo S. Marci Presbyter Cardinalis URBANI, Patriarcha Venetiarum.

Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE, S. R. E. Datarius.

† Ego IOSEPHUS titulo S. Honuphrii in Ianiculo Presbyter Cardinalis GARIBI Y RIVERA, Archiepiscopus Guadalajarensis.

Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.

† Ego PAULUS titulo Ss. Quirici et Iulittae Presbyter Cardinalis RICHAUD, Archiepiscopus Burdigalensis.

† Ego IOSEPHUS M. titulo Ss. Viti, Modesti et Crescentiae Presbyter Cardinalis BUENO Y MONREAL, Archiepiscopus Hispalensis.

† Ego FRANCISCUS titulo S. Eusebii Presbyter Cardinalis KÖNIG, Archiepiscopus Vindobonensis.

† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter Cardinalis DÖPFNER, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.

Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.

Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis TESTA.

Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.

† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe Presbyter Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.

† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae Florentinorum Presbyter Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.

† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis.

† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter Cardinalis SANTOS, Archiepiscopus Manilensis.

† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad Ripam Maiorem Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.

† Ego IOSEPHUS titulo Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis Presbyter Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.

† Ego IOANNES titulo S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis HEENAN, Archiepiscopus Vestmonasteriensis, Primas Angliae.

† Ego IOANNES titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT, Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis, Primas Galliae.

† Ego PAULUS titulo S. Camilli de Lellis ad Hortos Sallustianos Presbyter Cardinalis ZOUNGRANA, Archiepiscopus Uagaduguensis.

† Ego HENRICUS titulo S. Agathae in Urbe Presbyter Cardinalis DANTE.

Ego CAESAR titulo D.nae N.ae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.

† Ego AGNELLUS titulo Praecelsae Dei Matris Presbyter Cardinalis ROSSI, Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.

† Ego IOANNES titulo S. Martini in Montibus Presbyter Cardinalis COLOMBO, Archiepiscopus Mediolanensis.

† Ego GUILLELMUS titulo S. Patricii ad Villam Ludovisi Presbyter Cardinalis CONWAY, Archiepiscopus Armachanus, totius Hiberniae Primas.

† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis ad forum Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.

Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.

Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.

Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.

Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.

Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.

Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Cardinalis HEARD.

Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.

Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus Cardinalis BACCI.

Ego FRATER MICHAEL S. Pauli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana Diaconus Cardinalis Callori DI VIGNALE.


[1] CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium: AAS 56 (1964), pp. 97 ss.; Const. dogm. De Ecclesia, Lumen gentium: AAS 57 (1965), pp. 5 ss.; Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus; Decr. de institutione sacerdotali, Optatam totius.
[2] Cf. Mt. 3,16; Lc. 4,18; Act. 4,27; 10,38.
[3] Cf. I Pt. 2,5 et 9.
[4] Cf. I Pt. 3,15.
[5] Cf. Apoc. 19, 10; CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 35: AAS 57 (1965), pp. 40-41.
[6] Cf. CONC. TRID., Sess. XXIII, cap. 1 et can. 1: Denz. 957 et 961 (1764 et 1771).
[7] Cf. Io. 20,21; CONC. VAT. II, Const. Dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 18: AAS 57 (1965), pp. 21-22.
[8] Cf. CONC. VAT. II, Const. Dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1975), pp. 33-36.
[9] Cf. ibid.
[10] Cf. Pontificale romanum, De Ordinatione Presbyterorum, Praefatio. Haec verba iam inveniuntur in Sacramentario veronensi: ed. L. C. Möhlberg, Romae 1956, p. 122; item in Missali Francorum: ed. L. C. Möhlberg, Romae 1957, p. 9; item in Libro Sacramentorum Romanae Ecclesiae: ed. L. C. Möhlberg, Romae 1960, p. 25; item in Pontificali romano-germanico: ed. Vogel-Elze, Città del Vaticano 1963, vol. I, p. 34.
[11] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 10: AAS 57 (1965), pp. 14-15.
[12] Cf. Rom. 15, 16 gr.
[13] Cf. I Cor. 11, 26.
[14] S. AUGUSTINUS, De civitate Dei, 10, 6: PL 41, 284.
[15] Cf. I Cor. 15,24.
[16] Cf. Hebr. 5,1.
[17] Cf. Hebr. 2,17; 4,15.
[18] Cf. I Cor. 9,19-23 vg.
[19] Cf. Act. 13,2.
[20] «Huiusmodi vero religiosae ac moralis perfectionis studium magis magisque excitatur externis etiam condicionibus, in quibus Ecclesia vitam agit; nequit enim ea immobilis manere atque incuriosa vicissitudinis humanarum rerum, quae circa sunt et multiplicem vim habent ad eius agendi rationem, eique modum et condiciones imponunt. Pro comperto sane est, Ecclesiam ab humana consortione non seiungi, sed in ea versari, ideoque ipsius filios ab eadem moveri ac duci, eiusque cultum civilem imbibere, legibus obtemperare, mores induere. Haec vero Ecclesiae consuetudo cum humana societate continenter difficiles parit quaestiones, quae nunc potissimum praegraves sunt. (…) Gentium Apostolus ita suae aetatis christianos hortabatur: Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? … aut quae pars fideli cum infideli? (2 Cor. 6, 14-15). Hanc ob causam qui in praesenti educatores praeceptoresque in Ecclesia agunt, eos necesse est catholicam iuventutem commonefacere praestantissimae condicionis suae, atque officii, quod inde nascitur, vivendi in hoc mundo, non autem ad huius mundi sensum, convenienter ad hanc precationem, a Christo Iesu pro discipulis suis factam: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo: de mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo (Io. 17, 15-16). Quam precationem asciscit sibi Ecclesia. Nihilominus tamen huiuscemodi discrimen non idem significat atque disiunctionem; neque neglegentiam declarat, neque metum, neque contemptionem. Etenim cum Ecclesia se ab hominum genere discernit, adeo huic non obsistit, ut potius cum eo coniungatur»: PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), pp. 627 et 638.
[21] Cf. Rom. 12,2.
[22] Cf. Io. 10, 14-16.
[23] Cf. S. POLYCARPUS, Epist. ad Philippenses, VI, 1: «Et presbyteri sint ad commiserationem proni, misericordes erga cunctos, aberrantia reducentes, visitantes infirmos omnes, non neglegentes viduam aut pupillum aut pauperem; sed solliciti semper de bono coram Deo et hominibus, abstinentes ab omni ira, acceptione personarum, iudicio iniusto, longe recedentes ab omni avaritia, non cito credentes adversus aliquem, non severi nimium in iudicio, scientes, nos omnes debitores esse peccati»: ed. F. X. Funk, Patres Apostolici, I, p. 273.
[24] Cf. I Pt. 1,23; Act. 6,7; 12,24. «Praedicaverunt (Apostoli) verbum veritatis, et genuerunt Ecclesias»: S. AUGUSTINUS, Enarr. in Ps., 44,23: PL 36, 508.
[25] Cf. Mal. 2,7; 1 Tim. 4,11-13; 2 Tim. 4,5; Tit. 1,9.
[26] Cf. Mc. 16,6.
[27] Cf. 2 Cor. 11,7. De Presbyteris, utpote qui sint Episcoporum cooperatores, valent quoque illa, quae de Episcopis dicuntur. Cf. Statuta Ecclesiae Antiqua, c. 3 (ed. Ch. Munier, Paris 1960, p. 79); Decretum Gratiani, C. 6, D. 88 (ed. Friedberg, 1, 307); CONC. TRID., Sess. V, Decr. 2, n. 9 (Conc. Oec. Decreta, ed. Herder, Romae 1962, p. 645); Sess. XXIV, Decr. de reform., c. 4 (p. 739); CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 25: AAS 57 (1965), pp. 29-31.
[28] Cf. Constitutiones Apostolorum, II, 26, 7: «(Presbyteri) sint doctores scientiae divinae, cum et ipse Dominus nos mandaverit dicens: Euntes docete…»: ed. F. X. Funk, Didascalia et Constitutiones Apostolorum, I, Paderborn 1905, p. 105. – Sacramentarium leonianum et cetera sacramentaria usque ad Pontificale romanum, Praefatio in Ordinatione Presbyterorum: «Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui Doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus (vel: praedicationibus) impleverunt». – Liber Ordinum Liturgiae Mozarabicae, Praefatio ad ordinandum Presbyterum: «Doctor plebium et rector subiectorum, teneat ordinate catholicam fidem, et cunctis annuntiet veram salutem»: ed. M. Férotin, Le Liber Ordinum en usage dans l’Église Wisigothique et Mozarabe d’Espagne: Monumenta Ecclesiae Liturgica, vol. V, Paris 1904, col. 55, lin. 4-6.
[29] Cf. Gal. 2,5.
[30] Cf. I Pt. 2,12.
[31] Cf. Ritum Ordinationis Presbyteri in Ecclesia Alexandrina Iacobitarum: «… Congrega populum tuum ad verbum doctrinae, quemadmodum nutrix, quae fovet filios suos»: H. Denzinger, Ritus Orientalium, Tom. II, Würzburg 1863, p. 14.
[32] Cf. Mt. 28, 19; Mc. 16, 16; TERTULLIANUS, De baptismo, 14, 2 (Corpus Christianorum, Series latina, I, p. 289, 11-13); S. ATHANASIUS, Adv. Arianos, 2, 42: PG 26, 237 A-B; S. HIERONYMUS, In Mt., 28, 19: PL 26, 226 D: «Primum docent omnes gentes, deinde doctas intingunt aqua. Non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem»; S. THOMAS, Expositio primae Decretalis, § 1: «Salvator noster discipulos ad praedicandum mittens, tria eis iniunxit. Primo quidem ut docerent fidem; secundo ut credentes imbuerent sacramentis»: ed. Marietti, Opuscula Theologica, Taurini-Romae 1954, 1138.
[33] Cf. CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 35, 2: AAS 56 (1964), p. 109.
[34] Cf. ibid., nn. 33, 35, 48, 52, pp. 108-109, 113, 114.
[35] Cf. Ibid., n. 7, pp. 100-101; PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, 29 iun. 1943: AAS 35 (1943), p. 230.
[36] S. IGNATIUS M., Smyrn., 8, 1-2: ed. F. X. Funk, p. 240; Constitutiones Apostolorum, VIII, 12, 3: ed. F. X. Funk, p. 496; VIII, 29, 2, ibid. p. 532.
[37] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1965), pp. 33-36.
[38] «Eucharistia vero est quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis»: S. THOMAS, Summa Theol. III, q. 73, a. 3 c; cf. Summa Theol. III, q. 65, a. 3.
[39] Cf. S. THOMAS, Summa Theol. III, q. 65, a. 3, ad 1; q. 79, a. 1, c, et ad 1.
[40] Cf. EPh. 5, 19-20.
[41] Cf. S. HIERONYMUS, Epist., 114, 2: «… sacrosque calices, et sancta velamina, et caetera, quae ad cultum Dominicae pertinent Passionis… ex consortio Corporis et Sanguinis Domini eadem qua Corpus eius et Sanguis maiestate veneranda»: PL 22, 934. CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 122-127: AAS 56 (1964), pp. 130-132.
[42] «Insuper visitationem sanctissimi Sacramenti, in nobilissimo loco et quam honorificentissime in ecclesiis secundum leges liturgicas adservandi, interdiu facere ne omittant, utpote quae erga Christum Dominum, in eodem praesentem, sit et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium»: PAULUS VI, Litt. Encycl. Mysterium Fidei, 3 sept. 1965: AAS 57 (1965), p. 771.
[43] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1965), pp. 33-36.
[44] Cf. 2 Cor. 10,8; 13,10.
[45] Cf. Gal. 1,10.
[46] Cf. I Cor. 4,14.
[47] Cf. Didascalia, II, 34, 3; II, 46, 6; II, 47, 1; Constitutiones Apostolorum, II, 47, 1: ed. F. X. Funk, Didascalia et Constitutiones, I, pp. 116, 142 et 143.
[48] Cf. Gal. 4, 3; 5, 1 et 13.
[49] Cf. S. HIERONYMUS, Epist., 58, 7: «Quae utilitas est parietes fulgere gemmis, et Christum in paupere fame periclitari?»: PL 22, 584.
[50] Cf. I Pt. 4,10 ss.
[51] Cf. Mt. 25,34-45.
[52] Cf. Lc. 4,18.
[53] Aliae categoriae nominari possunt, v. g. migrantes, nomades, etc. De quibus agitur in: CONC. VAT. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus.
[54] Cf. Didascalia, II, 59, 1-3: «Docens autem iube et hortare populum in ecclesia frequentare et penitus numquam deesse, sed convenire semper et ecclesiam non angustare, cum se subtrahunt, et minus membrum facere corpus Christi… Nolite ergo vosmet ipsos, cum sitis membra Christi, spargere ab ecclesia, cum non coadunamini; Christum enim caput habentes secundum promissionem ipsius praesentem et communicantem vobis, nolite ipsi vos neglegere nec alienare salvatorem a membris suis nec scindere nec spargere corpus eius…»: ed. F. X. Funk, I, p. 170; PAULUS VI, Allocutio iis qui ex italico clero interfuerunt Coetui XIII per hebdomadam habito Urbiveti v. «di aggiornamento pastorale», 6 sept. 1963: AAS 55 (1963), pp. 750 ss.
[55] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1965), p. 35.
[56] Cf. sic dictam Constitutionem Ecclesiasticam Apostolorum, XVIII: Presbyteri sunt symmystai et synepímachoi Episcoporum: ed. Th. Schermann, Die allgemeine Kirchenordnung, I, Paderborn 1914, p. 26; A. HARNACK, Die Quellen der sog. epostolischen Kirchenordnung, T. u. U., II, 5, p. 13, n. 18 et 19; PSEUDO-HIERONYMUS, De Septem Ordinibus Ecclesiae: «… in benedictione cum episcopis consortes mysteriorum sunt»: ed. A. W. Kalff, Würzburg 1937, p. 45); S. ISIDORUS HISPALENSIS, De Ecclesiasticis Officiis, II, c. VII: «Praesunt enim Ecclesiae Christi, et in confectione divini corporis et sanguinis consortes cum episcopis sunt, similiter et in doctrina populorum, et in officio praedicandi»: PL 83, 787.
[57] Cf. Didascalia, II, 28, 4: ed. F. X. Funk, p. 108; Constitutiones Apostolorum, II, 28, 4; II, 34, 3: ibid., pp. 109 et 117.
[58] Ibid., VIII, 16, 4: ed. F. X. Funk, I, p. 523; cf. Epitome Const. Apost., VI: ibid., II, p. 80, 3-4; Testamentum Domini: «… da ei spiritum gratiae, consilii et magnanimitatis, spiritum presbyteratus… ad coadiuvandum et gubernandum populum tuum in opere, in metu, in corde puro»: trad. I. E. Rahmani, Moguntiae 1899, p. 69. Item in Trad. Apost.: ed. B. Botte, La Tradition Apostolique de Saint Hippolyte, Münster i. W. 1963, p. 20.
[59] Cf. Num. 11,16-25.
[60] Pontificale romanum, De Ordinatione Presbyterorum, Praefatio; quae verba iam habentur in Sacramentario leoniano, Sacramentario gelasiano et Sacramentario gregoriano. Similia inveniuntur in Liturgiis Orientalibus: cf. Trad. Apost.: «… respice super servum tuum istum et impartire spiritum gratiae et consilii praesbyteris ut adiubet et gubernet plebem tuam in corde mundo, sicuti respexisti super populum electionis tuae et praecepisti Moysi ut elegeret praesbyteros quos replesti de spiritu tuo quod tu donasti famulo tuo»: ex antiqua versione latina Veronensi, ed B. Botte, La Tradition Apostolique de S. Hippolyte. Essai de reconstruction, Münster i. W. 1963, p. 20; Const. Apost. VIII, 16, 4: ed. F. X. Funk, I, p. 522, 16-17; Epit. Const. Apost. VI: ed. F. X. Funk, II, p. 80, 5-7; Testamentum Domini: trad. I. E. Rahmani, Moguntiae 1899, p. 69; Euchologion Serapionis, XXVII: ed. F. X. Funk, Didascalia et Constitutiones, II, p. 190, lin. 1-7; Ritus Ordinationis in ritu Maronitarum: trad. H. Denzinger, Ritus Orientalium, II, Würzburg 1863, p. 161. Inter Patres citari possunt: THEODORUS MOPSUESTENUS, In I Tim. 3, 8: ed. Swete, II, pp. 119-121; THEODORETUS, Quaestiones in Numeros, XVIII: PG 80, 369C-372B.
[61] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1965), p. 35.
[62] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri primordia, 1 aug. 1959: AAS 51 (1959), p. 576; S. PIUS X, Exhortatio ad clerum Haerent animo, 4 aug. 1908: S. Pii X Acta, vol. IV (1908), pp. 237 ss.
[63] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, nn. 15 et 16.
[64] In iure condito iam habetur Capitulum Cathedrale, tamquam Episcopi «senatus et consilium» (CIC, c. 391), vel, eo deficiente, Coetus consultorum dioecesanorum (cf. CIC, cc. 423-428). In votis tamen est talia instituta ita recognoscere, ut hodiernis adiunctis atque necessitatibus melius provideatur. Uti patet, huiusmodi Coetus Presbyterorum differt a Consilio pastorali de quo in CONC. VAT. II, Decr. Christus Dominus, de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, 28 oct. 1965, n. 27, cui pertinent etiam laici, et cuius est tantummodo pervestigare quae ad pastoralia opera spectant. De Presbyteris ut consiliariis Episcoporum videri possunt Didascalia, II, 28, 4: ed. F. X. Funk, I, p. 108; it. Const. Apost., II, 28, 4: ed. F. X. Funk, I, p. 109; S. IGNATIUS M., Magn., 6, 1: ed. F. X. Funk, p. 194; Trall., 3, 1: ed. F. X. Funk, p. 204; ORIGENES, Contra Celsum, III, 30: Presbyteri sunt consiliarii seu boúleytai: PG 11, 957D-960A.
[65] S. IGNATIUS M., Magn., 6, 1: «Hortor, ut in concordia Dei omnia peragere studeatis, episcopo praesidente loco Dei et presbyteris loco senatus apostolici, et diaconis mihi suavissimis concreditum habentibus ministerium Iesu Christi, qui ante saecula apud Patrem erat et in fine apparuit»: ed. F. X. Funk, p. 195; S. IGNATIUS Trall., 3, 1: «Cuncti similiter revereantur diaconos ut Iesum Christum, sicut et episcopum, qui est typus Patris, presbyteros autem ut senatum Dei et concilium apostolorum. Sine his ecclesia non vocatur»: ibid., p. 204; S. HIERONYMUS, In Isaiam, II, 3: PL 24, 61 D: «Et nos habemus in Ecclesia senatum nostrum, coetum presbyterorum».
[66] Cf. PAULUS VI, Allocutio ad Urbis curiones et quadragenarii temporis oratores in Aede Sixtina habita, die 1 martii 1965: AAS 57 (1965), p. 326.
[67] Cf. Const. Apost., VIII, 47, 39: «Presbyteri… absque sententia episcopi nihil peragant; ipse enim est, cui commissus est populus Domini et a quo de animabus eorum ratio poscetur»: ed. F. X. Funk, p. 577.
[68] Cf. 3 Io. 8.
[69] Cf. Io. 17,23.
[70] Cf. Hebr. 13,1-2.
[71] Cf. Hebr. 13,16.
[72] Cf. Mt. 5,10.
[73] Cf. I Thess. 2,12; Col. 1,13.
[74] Cf. Mt. 23,8. «Opus est deinde, ut ea re quod hominum pastores, patres et magistri esse cupimus, idcirco eorum fratres agamus»: PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 58 (1964), p. 647.
[75] Cf. Eph. 4, 7 et 16; Const. Apost., VIII, 1, 20: «Quin etiam neque episcopus in diaconos vel presbyteros se extollat neque presbyteri in plebem; ex utrisque enim coetus compositio exstat»: ed. F. X. Funk, I, p. 467.
[76] Cf. Phil. 2, 21.
[77] Cf. I Io. 4,1.
[78] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 37: AAS 57 (1965), pp. 42-43.
[79] Cf. Eph 4,14.
[80] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio: AAS 57 (1965), pp. 90 ss.
[81] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 37: AAS 57 (1965), pp. 42-43.
[82] Cf. Hebr. 7,3.
[83] Cf. Lc. 10,1.
[84] Cf. I Pt. 2,25.
[85] Cf. Act. 20,28.
[86] Cf. Mt. 9,36.
[87] Pontificale romanum, De Ordinatione Presbyterorum.
[88] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de institutione sacerdotali, Optatam totius, n. 2.
[89] «La voce di Dio che chiama si esprime in due modi diversi, meravigliosi e convergenti: uno interiore, quello della grazia, quello dello Spirito Santo, quello ineffabile del fascino interiore che la «voce silenziosa» e potente del Signore esercita nelle insondabili profondità dell’anima umana; e uno esteriore, umano, sensibile, sociale, giuridico, concreto, quello del ministro qualificato della Parola di Dio, quello dell’Apostolo, quello della Gerarchia, strumento indispensabile, istituito e voluto da Cristo, come veicolo incaricato di tradurre in linguaggio sperimentabile il messaggio del Verbo e del precetto divino. Così insegna con San Paolo la dottrina cattolica: Quomodo audient sine praedicante… Fides ex auditu (Rom. 10, 14 et 17)»: PAULUS VI, Allocutio habita die 5 maii 1965: L’Osservatore Romano, 6 maggio 1965, p. 1.
[90] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, n. 2.
[91] Hoc docent Patres, dum explicant verba Christi Petro: «Amas me? … Pasce oves meas» (Io. 21, 17): sic S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, De sacerdotio, II, 2: PG 48, 633; S. GREGORIUS MAGNUS, Reg. Past. Liber, P. I, c. 5: PL 7 7, 19 A.
[92] Cf. 2 Cor. 12,9.
[93] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad catholici sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p. 10.
[94] Cf. Io. 10,36.
[95] Cf. Lc. 24,26.
[96] Cf. Eph. 4,13.
[97] Cf. 2 Cor. 3, 8-9.
[98] Cf. inter alia: S. PIUS X, Exhortatio ad clerum, Haerent animo, 4 aug. 1908: S. Pii X Acta, vol. IV (1908), p. 237 ss. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad catholici sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p. 5 ss. PIUS XII, Adhort. Ap. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 657 ss. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri primordia, 1 aug. 1959: AAS 51 (1959), p. 545 ss.
[99] Cf. S. THOMAS, Summe Theol., II-II, q. 188, a. 7.
[100] Cf. Eph. 3,9-10.
[101] Cf. Act. 16,14.
[102] Cf. 2 Cor. 4,7.
[103] Cf. Eph. 3,9.
[104] Cf. Pontificale romanum, De Ordinatione Presbyterorum.
[105] Cf. Missale romanum, oratio super oblata dominicae IX post Pentecosten.
[106] «Quaelibet enim Missa, etsi a sacerdote privatim celebratur, privata tamen non est, sed actus Christi et Ecclesiae quae quidem Ecclesia in sacrificio, quod offert, seipsam tamquam universale sacrificium discit offerre et unicam et infinitam redemptricem sacrificii Crucis virtutem universo mundo ad salutem applicat. Unaquaeque enim Missa quae celebratur, non pro aliquorum tantum sed pro totius etiam mundi salute offertur (…) Paterne igitur et enixe commendamus sacerdotibus, qui potissimum gaudium Nostrum et corona Nostra sunt in Domino, ut… quotidie digne et devote Missam celebrent»: PAULUS VI, Litt. Encycl. Mysterium Fidei, 3 sept. 1965: AAS 57 (1965), pp. 761-762. Cf. CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 26 et 27: AAS 56 (1964), p. 107.
[107] Cf. Io. 10,11.
[108] Cf. 2 Cor. 1,7.
[109] Cf. 2 Cor. 1,4.
[110] Cf. I Cor. 10,33.
[111] Cf. Io. 3,8.
[112] Cf. Io. 4,34.
[113] Cf. I Io. 3,16.
[114] «Sit amoris officium pascere dominicum gregem»: S. AUGUSTINUS, Tract. in Io., 123, 5: PL 35, 1967.
[115] Cf. Rom. 12,2.
[116] Cf. Gal. 2,2.
[117] Cf. 2 Cor. 7,4.
[118] Cf. Io. 4,34; 5,30; 6,38.
[119] Cf. Act. 13,2.
[120] Cf. Eph. 5,10.
[121] Cf. Act. 20,22.
[122] Cf. 2 Cor. 12,15.
[123] Cf. Eph. 4,11-16.
[124] Cf. Mt. 19,12.
[125] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 42: AAS 57 (1965), pp. 47-49.
[126] Cf. I Tim. 3,2-5; Tit. 1,6.
[127] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad catholici sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p. 28.
[128] Cf. Mt. 19,12.
[129] Cf. I Cor. 7,32-34.
[130] Cf. 2 Cor. 11,2.
[131] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, nn. 42 et 44: AAS 57 (1965), pp. 47-49 et 50-51; Decr. de accommodata renovatione vitae religiosae, Perfectae caritatis, n. 12.
[132] Cf. Lc. 20,35-36; PIUS XI, Litt. Encycl. Ad catholici sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), pp. 24-28; PIUS XII, Litt. Encycl. Sacra Virginitas, 25 mart. 1954: AAS 46 (1954), pp. 169-172.
[133] Cf. Mt. 19,11.
[134] Cf. Io. 17,14-16.
[135] Cf. I Cor. 7,31.
[136] CONC. ANTIOCH., can. 25: Mansi 2, 1327-1328; Decretum Gratiani, c. 23, C. 12, q. 1 ed. Friedberg, I, pp. 684-685.
[137] Hoc intellegitur praesertim de iuribus et consuetudinibus in Ecclesiis Orientalibus vigentibus.
[138] CONC. PARIS., a. 829, cap. 15: MGH, Legum sectio III, Concilia, t. 2, p. 622, CONC. TRID., Sess. XXV, Decr. de reform., cap. I: Conc. Oec. Decreta, ed. Herder, Romae 1962, pp. 760-761.
[139] Cf. Ps. 62,11 Vg 61.
[140] Cf. 2 Cor. 8,9.
[141] Cf. Act. 8,18-25.
[142] Cf. Phil. 4,12.
[143] Cf. Act. 2,42-47.
[144] Cf. Lc. 4,18.61.
[145] Cf. CIC, can. 125 ss.
[146] Cf. CONC VAT. II, Decr. de accommodata renovatione vitae religiosae, Perfectae caritatis, n. 7; Const. dogm. de divina Revelatione, Dei verbum, n. 21.
[147] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen gentium, n. 65: AAS 57 (1965), pp. 64-65.
[148] Pontificale romanum, De Ordinatione Presbyterorum.
[149] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de divina Revelatione, Dei verbum, n. 25.
[150] Hic cursus idem non est ac cursus ille pastoralis, statim post ordinationem perficiendus, de quo in Decreto de institutione sacerdotali, Optatam totius, n. 22.
[151] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 17.
[152] Cf. Mt. 10,10; I Cor. 9,7; 1 Tim. 5,18.
[153] Cf. 2 Cor. 8,14.
[154] Cf. Phil. 4,14.
[155] Cf. Io. 3,16.
[156] Cf. I Pt. 2,5.
[157] Cf. Eph. 2,22.
[158] Cf. Pontificale romanum, De Ordinatione Presbyterorum.
[159] Cf. Eph. 3,9.
[160] Cf. Col. 3,3.

  One Response to “Presbyterorum Ordinis”

  1. Lorem ipsum dolor sit amet consectetuer id ut consectetuer elit orci. Ut leo eu natoque Sed ante quam laoreet interdum nulla at. Suscipit eros In magnis metus Nam est Maecenas lobortis mauris facilisi. Pretium condimentum leo ligula id tempor vel Donec nulla tempus commodo. Sem in consequat sed quis consectetuer.

    Ipsum Aenean ut ipsum quis sed at feugiat dolor id semper. Cursus quis nibh sociis laoreet Fusce Vivamus rutrum Sed nulla at. Congue Suspendisse pellentesque ut quis orci Phasellus non mollis interdum consequat. Augue justo pretium id nibh adipiscing habitant ut tincidunt Nullam lorem. Orci faucibus lorem dictumst at Quisque tristique amet.

    In urna volutpat Aenean dictum hac ut ac dictumst Aenean Donec. Augue Sed magna wisi hac justo sociis felis at mauris Sed. Integer gravida Sed vel tristique velit Nullam lacinia Curabitur faucibus tincidunt. Ullamcorper neque dictum ut a penatibus id tempus nulla felis turpis. Et ipsum nec Vestibulum pede cursus gravida ante Maecenas Vivamus eu. Sapien justo elit massa.

    Sed at condimentum arcu malesuada ut ipsum Donec nunc felis Vestibulum. Pretium Integer id quis Fusce faucibus Praesent id egestas nec et. Ipsum Nunc libero mi odio ipsum semper Quisque egestas mauris adipiscing. Mauris Nulla mus Vestibulum dolor eros tortor nisl Donec Sed tellus. Eu vel Donec nibh ut consequat id Phasellus interdum sem turpis. Ut ornare et.

    Justo urna malesuada dictum augue Maecenas velit et buy tickets Aenean Vestibulum condimentum. Sed ridiculus interdum diam sed Pellentesque nisl et ultrices aliquam Quisque. Sed Aliquam feugiat fames libero massa condimentum pulvinar sed metus fringilla. Neque tortor Vestibulum tincidunt consectetuer auctor sed sem a Phasellus tempor. Aliquet interdum condimentum tortor nulla Sed et auctor eget porttitor dui. Fames Proin at Vestibulum a ante vitae condimentum Lorem Sed Cras. Vestibulum.

    Risus lorem aliquet tellus adipiscing ante Sed orci hac porta nibh. Et ut suscipit Nam natoque diam Suspendisse tellus id senectus tempus. Dictum tincidunt Nulla congue Sed laoreet Aenean ac Aenean commodo felis. Fusce congue dui at nec wisi Curabitur ante condimentum elit nunc. Curabitur elit nibh porttitor et tincidunt et Phasellus.

    Porttitor vitae rhoncus odio sollicitudin suscipit lacus sagittis justo tellus ac. At Quisque at fringilla laoreet et Vestibulum Aliquam euismod leo tellus. Quisque Vivamus at Proin id lorem wisi tellus Donec justo tincidunt. Commodo neque mollis vitae tellus ut Nam senectus id Nam pede. Sed ipsum sagittis senectus vel amet enim id nulla semper Morbi. Quisque dui malesuada a Phasellus Sed eget et et Nulla.

    Non pulvinar porttitor volutpat egestas est pellentesque quis nibh volutpat Quisque. Amet semper Aliquam congue orci pellentesque nibh neque nibh porta tellus. Sed tortor malesuada semper pretium sociis leo laoreet Maecenas Vivamus hendrerit. Phasellus ut penatibus eget dui elit felis dui in consectetuer Duis. Nulla et turpis metus non adipiscing.

Obrigado por seu comentário!