nov 252011
 

Paulus Kangiser

Vir Togatus

Vir togatus, Museum Vaticanum

Stanley F. Bonner, professor Anglus, de Romanorum institutione sive educatione indagationem, quae annos ad 300 amplectitur (a Catone maiore ad Plinium iuniorem), iampridem fecit Liverpulae, ubi Latinitatem docebat, et fere triginta annis abhinc edidit (Education in Ancient Rome, London, 1977).

Auctor in indagationis conclusione admiratur quod Romani adeo sint progressi, illis temporibus consideratis, ut reliquos populos multis rebus superarent; praeterea miratur quod, edoctis plurimis, in eum prosperitatis locum pervenerint sine institutis statalibus, sicut hodiernis pro educatione ministeriis, neve publicis sumptibus ac subsidiis, nisi in novissimis Imperii temporibus ubi perpauca atque rarissima fuerunt.

Alteram vero conclusionem de Romanis, ab egregio Bonneris opere, colligere possumus, scilicet: eximiae indolis educationem adeptos esse, eo demum quod nulla scriptocratia statali usi sunt, quam vero scriptocratiam valde pandere videmus in postremis Imperii diebus atque dilapsionis ruinaeque partim culpandam.

In temporis spatio a Bonnere indagato comperimus nullas fuisse aedes scholares et praeceptores dictata doctrinasque dixisse ubi commode potuissent, sive domi sive in cella domestica conducta vel etiam sub umbraculo in area plateave;  querebantur quoque praeceptores quod parentes pactam mercedem nonnumquam sero dedissent, quippe qui nullam aliunde pecuniam acciperent; cum autem cuiusvis praeceptoris educatio satis bona non esset, parentes alio liberos deducebant.

Pueros primo litteras lectionemque docebat ludimagister; deinde grammaticus ad intellegendum quod legerant discipulos inducebat; postremo apud rhetorem de rebus lectis, quam intellegerant, argute erat iudicandum declamationis causa, ita ut argumenta pro una parte aut contra alteram omnis discipulus excogitare deberet; ex hac studiorum diuturna ratione patricii necnon plebeii ad rempublicam, militiam, commercium apti fiebant, adeo ut per millenium historiam suam prae ceteris populis optime degerent; hic Romanorum prospectus differri potest vel a quadam ficta imagine quam cinema Hollywoodiense nobis quondam praebuit, vel a prava opinione quam prisci Christiani, ex ipsorum martyribus, de paganis non immerito vulgaverunt.

Certum est historiam remedia pro malis hodiernis nobis non proferre; immo: non quia ad usum cottidianum sit utilis sed quod animi culturae prodest eam iudicamus colendam; ab ea enim adducimur ad difficultates meditandas ac superandas non secundum novas aut dubias ideologias sed praesertim ad principia quae, saeculis transactis, etiam nunc aptiora et potiora esse videantur.


Obrigado por seu comentário!