nov 252011
 

Paulus Kangiser

Vir Togatus

Vir togatus, Museum Vaticanum

Stanley F. Bonner, professor Anglus, de Romanorum institutione sive educatione indagationem, quae annos ad 300 amplectitur (a Catone maiore ad Plinium iuniorem), iampridem fecit Liverpulae, ubi Latinitatem docebat, et fere triginta annis abhinc edidit (Education in Ancient Rome, London, 1977).

Auctor in indagationis conclusione admiratur quod Romani adeo sint progressi, illis temporibus consideratis, ut reliquos populos multis rebus superarent; praeterea miratur quod, edoctis plurimis, in eum prosperitatis locum pervenerint sine institutis statalibus, sicut hodiernis pro educatione ministeriis, neve publicis sumptibus ac subsidiis, nisi in novissimis Imperii temporibus ubi perpauca atque rarissima fuerunt.

Alteram vero conclusionem de Romanis, ab egregio Bonneris opere, colligere possumus, scilicet: eximiae indolis educationem adeptos esse, eo demum quod nulla scriptocratia statali usi sunt, quam vero scriptocratiam valde pandere videmus in postremis Imperii diebus atque dilapsionis ruinaeque partim culpandam.

In temporis spatio a Bonnere indagato comperimus nullas fuisse aedes scholares et praeceptores dictata doctrinasque dixisse ubi commode potuissent, sive domi sive in cella domestica conducta vel etiam sub umbraculo in area plateave;  querebantur quoque praeceptores quod parentes pactam mercedem nonnumquam sero dedissent, quippe qui nullam aliunde pecuniam acciperent; cum autem cuiusvis praeceptoris educatio satis bona non esset, parentes alio liberos deducebant.

Pueros primo litteras lectionemque docebat ludimagister; deinde grammaticus ad intellegendum quod legerant discipulos inducebat; postremo apud rhetorem de rebus lectis, quam intellegerant, argute erat iudicandum declamationis causa, ita ut argumenta pro una parte aut contra alteram omnis discipulus excogitare deberet; ex hac studiorum diuturna ratione patricii necnon plebeii ad rempublicam, militiam, commercium apti fiebant, adeo ut per millenium historiam suam prae ceteris populis optime degerent; hic Romanorum prospectus differri potest vel a quadam ficta imagine quam cinema Hollywoodiense nobis quondam praebuit, vel a prava opinione quam prisci Christiani, ex ipsorum martyribus, de paganis non immerito vulgaverunt.

Certum est historiam remedia pro malis hodiernis nobis non proferre; immo: non quia ad usum cottidianum sit utilis sed quod animi culturae prodest eam iudicamus colendam; ab ea enim adducimur ad difficultates meditandas ac superandas non secundum novas aut dubias ideologias sed praesertim ad principia quae, saeculis transactis, etiam nunc aptiora et potiora esse videantur.


nov 012011
 

Aquam funibus!

Para ler em português (lusitane)

Legibus, quamvis iustae sint et necessariae, gravissimo casu interdum oboedire non possumus.

Anno 1586º, Sixtus eius nomine V Pontifex Maximus, magnum obeliscum, qui Caligula anno 37º ex Alexandria, ut spina in Gaii et Neronis Circo staret, importare iusserat, apud Sanctum Petrum, qui non longe ab eo Circo aberat, in platea videri voluit; ad hanc rem conficiendam Domenico Fontanae architecto mandatum dedit; obeliscum vero in altitudinem metra 25 et ponderis chiliogrammorum milia 350 erat, quapropter Fontana 900 operariis, 140 equis longissimisque funibus usus est atque ex ligneis virgis magnum tabulatum struxit, eo consilio ut obeliscus levari posset.Olebisconapracadesaopedroafrescodabibliotecavaticanapiazzadisantpietroromavaticanocittaciudaddelvaticanovaticancity

Die autem 10 mensis Decembris Romani incolae ad Sanctum Petrum convenerunt ut magnum opus fieri spectarent; Sixtus autem Papa, suadente Fontana, morte minatus est cuicumque verbum diceret sive spectatori sive operario, nam nisi omnes absolute silerent, architecti voces iussionesque in re valde periculosa non audirentur. Domenicus Fontana qui unice loquebatur operae initium dedit,  compaginesque, machinae, phalangae, rotae, operarum equorumque robore per funes movere coeperunt; audiebantur vero hinnitus et laborantium gemitus et rotarum funiumque tensarum fremitus.

In Fontanae administris erat capitanus Iohannes Bresca, qui cum fumum ex funibus oriri videretur, nam contentione se calefiebant et paene incendebantur, magna voce clamavit “aquam funibus” (“acqua alle funi”); sciebat enim, quod fuerat nauta, cannabinos funes aquarum contractione firmari. Dum Fontana quoque pro funibus aquam operariis imperat et custodes Brescae manum iniciunt ut capitis ob delictum puniatur, funes compaginesque tandem restiterunt operamque omnes feliciter perfectam viderunt. Sixtus V non solum strenuo capitano pepercit sed etiam privilegium dedit ut omni die Domenica Ramorum ipse et concives eius (qui Bordigherae erat natus) palmas apud Sanctum Petrum unice venditarent, quae consuetudo ad nostros dies adhuc servatur.

Fons: fasciculi menstrui quibus titulus (Hisp.) Heraldos del Evangelio, Nº99, Oct. 2011, pág.50, auctore Marcos Enoc Silva Antonio

Scripsit Paulus Kangiser