jun 012012
 

Tulpe_Tulipa_Tulip_Tuplipe_ Tulipanes silvestres-Apeninos de Emilia Romagna-lampsahde_Italia-GAz-Tulipa_DSCN5056Querela simpatica sed non simplex inter cognitionem Dei per symbologiam et per rationem…

Scisne? (Sic incipimus colloquium in Brasilia)  Quamvis enim aliqui philosophi francogallicae in saeculo XVII-XVIII et germanici supra omnia in saeculo XIX pugna inter symboligiam rationemque discursivam facere voluerunt, quamvis enim etiam et metodologia academica hodierna valorem analogiae despicere, puto quod non est fractio inter eas sensu commune. Etenim, ipsa via rationale necesse est de natura exit ut inveniat Deum.

Quid plura? Sacra Scriptura, in ore Apostoli dixit ad Romanos: “Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles” (Rm 1,20); et iterum, in verba poetica: “Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:  in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum” (Sl 19,1-5).

Praeteriea, ipsa veritas est fundamentalis, quam Scriptura et Traditio docere et celebrare non desinunt, mundum ad Dei gloriam conditum esse. Deus omnia creavit, explicat sanctus Bonaventura non propter gloriam augendam, sed propter hominibus gloriam manifestandam et propter gloriam Suam communicandam.Deus bonitate Sua et omnipotenti virtute non ad augendam Suam beatitudinem nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem Suam per bona hominibus, quae creaturis impertitur, liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem. Gloria Dei est ut haec manifestatio et haec communicatio Suae bonitatis, propter quas mundus creatus est, in rem ducantur.

Exemplum gratiae exercitii huius contemplationis est quod Sanctus Franciscus dixit in italiano antiquo. Scribo hic ut placeat tibi, o lector, quomodo placuit mihi:

Altissimo, onnipotente, bon Signore,
tue so’ le laude, la gloria e l’honore et onne benedictione.

Ad te solo, Altissimo, se konfano
et nullu homo ène dignu te mentovare.

Laudato sie mi’ Signore, cum tucte le tue creature,
spetialmente messor lo frate sole,
lo qual è iorno et allumini noi per lui.
Et ellu è bellu e radiante cum grande splendore,
de te, Altissimo, porta significatione.

Laudato si’ mi’ Signore, per sora luna e le stelle,
in celu l’ài formate clarite et pretiose et belle.

Laudato si’ mi’ Signore, per frate vento
et per aere et nubilo et sereno et onne tempo,
per lo quale a le tue creature dai sustentamento.

Laudato si’ mi’ Signore, per sora aqua,
la quale è multo utile et humile et pretiosa et casta.

Laudato si’ mi Signore, per frate focu,
per lo quale ennallumini la nocte,
et ello è bello et iocundo et robustoso et forte.

Laudato si’ mi’ Signore, per sora nostra matre terra,
la quale ne sustenta et governa,
et produce diversi fructi con coloriti flori et herba.

Laudato si’ mi’ Signore, per quelli ke perdonano per lo tuo amore,
et sostengo infirmitate et tribulatione.

Beati quelli ke ‘l sosterrano in pace,
ka da te, Altissimo, sirano incoronati.

Laudato si’ mi’ Signore per sora nostra morte corporale,
da la quale nullu homo vivente pò skappare.
guai a quelli ke morrano ne le peccata mortali,
beati quelli ke trovarà ne le tue santissime voluntati,
ka la morte secunda no ‘l farrà male.

Laudate et benedicete mi’ Signore’ et ringratiate
et serviateli cun grande humilitate.

Sicut pulchritudo ad oculos, odoramentum ad nasum, musica ad aures est canticum Francisci ad intellectum… Ipsa est Schola Spiritualis Evangelii Praeconum: inter logicam et analogiam contemplationis harmonia efficit. Spritualitas non tantum Praeconum sed supra omnia Ecclesia Catholica est, et non solum Ecclesia. Ipse principium religionis naturalis secundum quod dixit Sanctus Thomas in Summa contra gentiles, in capitulo 34: quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice:

1. Sic igitur ex dictis relinquitur quod ea quae de Deo et rebus aliis dicuntur, praedicantur neque univoce neque aequivoce, sed analogice: hoc est, secundum ordinem vel respectum ad aliquid unum. Quod quidem dupliciter contingit: uno modo, secundum quod multa habent respectum ad aliquid unum: sicut secundum respectum ad unam sanitatem animal dicitur sanum ut eius subiectum, medicina ut eius effectivum, cibus ut conservativum, urina ut signum. Alio modo, secundum quod duorum attenditur ordo vel respectus, non ad aliquid alterum, sed ad unum ipsorum: sicut ens de substantia et accidente dicitur secundum quod accidens ad substantiam respectum habet, non quod substantia et accidens ad aliquid tertium referantur. Huiusmodi igitur nomina de Deo et rebus aliis non dicuntur analogice secundum primum modum, oporteret enim aliquid Deo ponere prius: sed modo secundo.
2. In huiusmodi autem analogica praedicatione ordo attenditur idem secundum nomen et secundum rem quandoque, quandoque vero non idem. Nam ordo nominis sequitur ordinem cognitionis: quia est signum intelligibilis conceptionis. Quando igitur id quod est prius secundum rem, invenitur etiam cognitione prius, idem invenitur prius et secundum nominis rationem et secundum rei naturam: sicut substantia est prior accidente et natura, inquantum substantia est causa accidentis; et cognitione, inquantum substantia in definitione accidentis ponitur. Et ideo ens dicitur prius de substantia quam de accidente et secundum rei naturam et secundum nominis rationem. Quando vero id quod est prius secundum naturam, est posterius secundum cognitionem, tunc in analogicis non est idem ordo secundum rem et secundum nominis rationem: sicut virtus sanandi quae est in sanativis, prior est naturaliter sanitate quae est in animali, sicut causa effectu; sed quia hanc virtutem per effectum cognoscimus, ideo etiam ex effectu nominamus. Et inde est quod sanativum est prius ordine rei, sed animal dicitur per prius sanum secundum nominis rationem. Sic igitur, quia ex rebus aliis in Dei cognitionem pervenimus, res nominum de Deo et rebus aliis dictorum per prius est in Deo secundum suum modum, sed ratio nominis per posterius. Unde et nominari dicitur a suis causatis.

Itaque, puto non habere fractionem inter symbologiam rationemque. Ergo neutrum irrationalis est, quia cognitio Dei figura poetica vel rationale semper analogice sunt.

Marcos Eduardo Melo dos Santos

Revisão: F. Araújo

  2 Responses to “Cognitio Dei – De symbologia et ratione”

  1. Belíssima postagem, ler as lindas palavras de São Francisco é sempre um exercício para a paz interior. Também acho interessante a encíclica do Santo Papa João Paulo II Fides et Ratio, onde ele analisa os vários aspectos e relações entre a fé e a razão.

  2. Belíssima postagem, ler as lindas palavras de São Francisco é sempre um exercício para a paz interior. Também acho interessante a encíclica do Santo Papa João Paulo II Fides et Ratio, onde ele analisa os vários aspectos e relações entre a fé e a razão.

Obrigado por seu comentário!