set 112011
 

Pro me mortuus es

Pueris et plenis fide adultibus
In lusitane, hic.

Adulescentulorum coetus in Novi Eboraci Via Quinta, anno fere 1930º, in praestantissimo urbis loco blatterandi causa factus erat; alii in solo alii in scalis Sancti Patricii Ecclesiae Cathedralis sedebant; ubique crepitus pollutio transitus; litterarum ignari, vestibus incompositi, habitu frivoli, similiter ac multi eo tempore iuvenes vitam primaevam in magnis urbibus vulgivagi degebant.

Tempore postmeridiano et aestivo, plus solito excitati erant; unus ex iis procer, sparso ore, rubicundus, vaniloquus, sibi spiritus adeo sumebat ut in media disputatoria sermocinatione versaretur; rixas facinoraque sua gesticulans magnis vocibus praedicabat; excellebant in eo illae virtutes, quibus ii utuntur, qui vitam fere totam in plateis viisque degunt: erat agilis, audax semperque minitans.

fielajoelhadodiantedacruzjesusmorreucatedralpiedadefeamororacaorezaUnus ex eius amicis, de vaniloquentia forte defessus, in hoc certamen provocavit:

“Heus, –inquit- multi sunt qui adversus duos tresque pugnaverunt vel qui nocte flumen tranarunt; sed si fortis es validusque in hanc grandem ecclesiam nunc intra, confessionarium adi et parocho peccata tua dices; deinde ad nos reverte ut quomodo auditus sis et quid tibi dixerit narres”.

Magno cachinno ista provocatio approbata est; nemo antea ausus erat falsam confessionem dicere et postea sacerdotem ludificare; lepidissimum consilium iudicarunt; in vaniloquum omnium oculi se converterunt ut responsum audirent.

Sine mora, maximis passibus, habitu gravis in aeneas templi valvas incessit; contubernales rissu, plausu, sibilis eius animum exitabant.

Cum in templum intravisset, audaciam simulare inutile esse iudicavit; Ecclesia Cathedralis vacua erat; urbani crepitus, qui magnas parietes transibant vix audiebantur nec molestiam afferebant; lux solaris per vitreas fenestras rubea et caerula et viridis splendebat; altae columnae ex solo petreo usque ad obscura tecti fastigia firmissimae pertinebant.

Noster egregius erro ex altaribus rebusque sacris, quas adhuc ignorabat, quandam divinam animationem paulatim capiebat; sed statim consilii iam capti meminit et sibi dixit: “nugae! istae res curae mihi numquam fuerunt; iocum perficiamus”.

Manibus in sacculis ad confessionarium incedit; sacerdotis imago trans velamentum videbatur; genua rustice flexit et sine mora verba sacrilega impiaque vomuit; facinora non solum singillatim narravit sed etiam ea, quae peiora et vitperanda iudicavit, latius descripsit, adeo ut eius contubernales quoque obstipuissent; postea quam aliqua verba canina protulit, quae et sacerdotem laedebant, finem confitendi subito fecit, eiusdem igitur modi atque inceperat.

Attamen pro responso id unum accepit scilicet grave silentium; tum haesitavit et cum dein erat foras profecturus, vocen impavidi sacerdotis tranquillam audivit:

“Fili mi, quoniam ut peccata confiterere valuisti, nunc videamus utrum paenitentialem poenam, quam imponam, sis soluturus necne;  ito in laterale pronaos ubi est magna crux cui Iesu imago est affixa; apud Eum genua flecte et decies hanc orationem orabis: Tu pro me mortuus es et id mea minime interest”.

Protervus ille nihil simile exspectabat; putabat sacerdotem formidaturum vel potius iraturum esse, nam sibi proposuerat confessionis fabulam agere et ad contubernales revertere ut audacias nararet; attamen parumper excogitavit et fabulam totam agere decrevit: “poenam poenitentialem solvam et ludibrium magis laudandum habebimus”.

Facile Christi Crucem invenit; cum attente circumspexisset, se unum Cruci adesse comperit curaque se liberavit, nam sub alterius oculis esse nolebat; tunc superbus et arrogans, limpida voce dixit: “Tu pro me mortuus es et id mea minime interest”.

Sub ecclesiae arcibus et loco silentissimo vox resonavit; nunquam antea in tali loco fuerat; spiritum tenuit quo distinctius sonitus audiret.

Parumper tacuit et deinde Crucem intuens orationem iteravit, at nunc vix mussavit Tu pro me mortuus es et minime id mea interest.

A Christi imagine teneri videbatur; quid tandem? nonne agebatur de statua ligneae cruci affixa? qua de causa sui oculi sic intuebantur ut aliorsum vertere nequirent? imagine sane, quae pacem vultu praesertim significabat; quoquo modo, tantis vulneribus acceptis, pacatum se praebebat? erat enim in quiete plenus pacis et sine odio, quamquam cruciatum omnem passus erat.

Adulescentulus haesitavit et oculos suos fricavit: “Heus -sibi dixit- num commoveri sinam? denuo diutiusque tacuit et gravem orationem iteravit: “Tu pro me mortuus es et id… id mea minime interest”.

Nunc tamen, oculis in solum conversis, oravit; sed ipse se interrogabat: quid mihi accidit? statuam nonne intueri valeo? caput erexit et Cristi oculi videbantur in suos defixi, et quamvis cupiret vultum vitare, omnino nequit; incepit sudare; iterum ausus est dicere: “Tu pro me mortuus es et… et id… id minime…”.

Neque orationis finem fecit; vocem suam velut si inter campanas sonantem audiebat, dum omnia circunstantia evanescere videt; id unum aspiciebat: caput spinis coronatum, quod oculos in suos defixerat, verbaque in pectore ab se ipsa iterabantur: Tu pro me mortuus es… mortuus es…”.

Cum expergiscitur, super talos, genibus flexis, sedebat, vultu lacrimis madido; nesciebat quamdiu ibi fuisset.

Vix surrexit; homo alter esse diceres; lux in cordis sui particula elucere incipiebat; nunc Deum esse penitus perspiciebat et Deum esse bonum; iam Eum illudere nequibat, nec  facinoribus iterum vexare; a peccatis erat discedendum.

Ad confessionarium cucurrit; ibi sacerdos patienter exspectabat; nunc veram sinceramque confessionem fecit; paucis hebdomadibus interiectis, illum monachi Fransciscani fratrem novicium receperunt.

Eiusmodi miracula a quieto et tacito Martyre qui de ligno pendet tantum aguntur; oculorum Eius acies multis verbis eloquentior est.

Ex ephemeride c.t. HERALDOS DEL EVANGELIO, Nº38, Sept. 2006

Scripsit Elisabetha MacDonald

Aliquot verba dempta sunt quo facilius lectio fieret cursoria.

Latine aptavit et transtulit  Paulus Kangiser

Obrigado por seu comentário!