nov 012011
 

Aquam funibus!

Para ler em português (lusitane)

Legibus, quamvis iustae sint et necessariae, gravissimo casu interdum oboedire non possumus.

Anno 1586º, Sixtus eius nomine V Pontifex Maximus, magnum obeliscum, qui Caligula anno 37º ex Alexandria, ut spina in Gaii et Neronis Circo staret, importare iusserat, apud Sanctum Petrum, qui non longe ab eo Circo aberat, in platea videri voluit; ad hanc rem conficiendam Domenico Fontanae architecto mandatum dedit; obeliscum vero in altitudinem metra 25 et ponderis chiliogrammorum milia 350 erat, quapropter Fontana 900 operariis, 140 equis longissimisque funibus usus est atque ex ligneis virgis magnum tabulatum struxit, eo consilio ut obeliscus levari posset.Olebisconapracadesaopedroafrescodabibliotecavaticanapiazzadisantpietroromavaticanocittaciudaddelvaticanovaticancity

Die autem 10 mensis Decembris Romani incolae ad Sanctum Petrum convenerunt ut magnum opus fieri spectarent; Sixtus autem Papa, suadente Fontana, morte minatus est cuicumque verbum diceret sive spectatori sive operario, nam nisi omnes absolute silerent, architecti voces iussionesque in re valde periculosa non audirentur. Domenicus Fontana qui unice loquebatur operae initium dedit,  compaginesque, machinae, phalangae, rotae, operarum equorumque robore per funes movere coeperunt; audiebantur vero hinnitus et laborantium gemitus et rotarum funiumque tensarum fremitus.

In Fontanae administris erat capitanus Iohannes Bresca, qui cum fumum ex funibus oriri videretur, nam contentione se calefiebant et paene incendebantur, magna voce clamavit “aquam funibus” (“acqua alle funi”); sciebat enim, quod fuerat nauta, cannabinos funes aquarum contractione firmari. Dum Fontana quoque pro funibus aquam operariis imperat et custodes Brescae manum iniciunt ut capitis ob delictum puniatur, funes compaginesque tandem restiterunt operamque omnes feliciter perfectam viderunt. Sixtus V non solum strenuo capitano pepercit sed etiam privilegium dedit ut omni die Domenica Ramorum ipse et concives eius (qui Bordigherae erat natus) palmas apud Sanctum Petrum unice venditarent, quae consuetudo ad nostros dies adhuc servatur.

Fons: fasciculi menstrui quibus titulus (Hisp.) Heraldos del Evangelio, Nº99, Oct. 2011, pág.50, auctore Marcos Enoc Silva Antonio

Scripsit Paulus Kangiser

set 292011
 

Ut recorderis

Tradução portuguesa, in lusitane

Petrus et Mauritius in agro Belga saeculo XIX exeunte habitabant,  hilares et inopinantes, quippe qui septem annorum pueri erant.

Ab schola agrestibus viis olim revertebant cum ad pontem super Mosam, qui pagum eorum natalem circumibat, ambulantes pervenissent, imagines suae in undis sese reddebant;  tunc lapides eicere coeperunt ut alterius imaginem diluerent;  dum ambulare postea pergunt, lapidibus eodem modo ludunt et Petrus qui ad fluminis oram appropinquavit repente in fluenta cecidit.

‘Auxilium! Auxilium!’ Mauritius ab ora fluminis clamabat.

‘Auxilium!’ et clamabat Petrus, cui undae caput paene obruebant.

naufragoafogadoriosalvavidasnadadorresgaterioriverbombeiro

Oppidum adeo procul erat ut pueriles voces non audirentur;  auxilium vero ex eo loco, unde minime exspectabatur, cito pervenit: mendicus errans, qui sub ponte quiescebat, in undas subito se eiecit et in oram cum puero sospite tranavit; postquam ambos sedavit in pagum eosdem comitavit.

Mater valde tremuit cum natum in pannosi erronis manibus madidum videret;  cum vero veritatem audivisset, filium amplexa est et ignoto salvificatori dixit:

‘Qui possim, domine, gratias tibi agere ego quae sum pauper? sed nolim me tui beneficii immemorem videri’.

‘Beneficium, respondit,  domina neglege:  Deo gratias age -ut mea mater dicebat- quod hodie sub ponte forte quiescerem’.

‘At tibi velim aliquod offerre’.

‘Si tibi videtur, inquit, et velles, pulmentum non mihi nocebit, nam calidam escam iamdiu non accepi’.

Tum mulier gratissima pulmentum coxit quam optimum, et  post multam sermocinationem, ex filii collo catellam cum Virginis nomismate sumpsit, mendicoque exituro, dixit:

‘Bone vir, mei hanc ut recorderis imaginem accipe,  neque dubito quin ipsa Virgo tibi, ubicumque eris, auxilium datura sit, nam ipsa quottidie pro meo filio tuendo precor;  te rogo ut hoc nomisma a collo pendens semper geras;  id est maximum bonum quod tibi dare possum’.

Erroni fides ac pietas omnino deerat; sed cum videret mulieris fiduciam et maternam curam, commotus est;  atque alterius mulieris faciem, quam memoria tenebat, sub oculis habere credidit; illa ipsum brachiis puerum olim sustinebat Matrique Caelesti quottidie quoque commendabat;  hanc tamen multos annos iam amiserat; itaque nomisma sumpsit, ad collum alligavit, omnes valedixit;  et in terras longinquas profectus adeo est ut a pueris reliquisque oppidanis nunquam postea videretur.

Petrus creverat et cum iuvenis factus esset, se a Deo sic vocatum sensit, ut, bonis terrenis neglectis,  evangelii praeconius sive missionarius fieret.

medalhamilagrosaarautosmiraculousmedailnossasenhoradasgracasbrasilmariamaedejesusAnnis fere viginti transactis, Petrus sacerdos factus est, cui ab antistite commissum est pauperum aegrotantium animas curare in nosocomio, quod monachae, quae Sorores Charitatis vocantur, in media Francogallia regebant.

Postquam per monachalium aedium hortum transiit, apud praepositam matrem se praebuit; haec reverenter eum salutavit et dixit:

‘Quam oportune, pater, advenisti:  aegrotus quidam mox est moriturus neque ullam paenitentiam agere velit;  cura, quaeso, ut ei auxilium feras’.

Iuvenis sacerdos capellam adiit ut Iesum Eucharisticum rogaret verba opportuna duro aegroti cordi idonea;  deinde oculos ad Virginis imaginem levavit et precatus est: Refugium Peccatorum ora pro eo’.

Tranquillo gradu in valetudinarium ingressus, ab aegrotante acceptus est pessime.

‘Abi sane; procul a me! tu tuique sancti foras!’.

Pater Petrus, ut animam istam sospitem haberet, omnia patienda esse statuit; neque se ab impietate vinci sivit; et cum aegroti loquellam in ea regione inassuetam esse comperisset, ansam sumpsit ad colloquendum.

‘Francogallicus non, amice, videris, potius te forsitan esse Belgam credo, nonne?’.

“Ita est, inquit aegrotus;  quomodo novisti?’.

‘A tua nempe loquella;  quamdiu hic manes?’.

Et paulatim ad aegroti lectum appropinquavit et subridens benigneque agens pergit dicere:

‘Fit ut ego et Belga sum; me puero, in Mosae valle habitabam,  in fluminis oris valde ludebam;  et tu unde venis?’.

Aegrotus leniri videbatur, quod cum concive sermocinaretur;  tum sacerdos comiter agens in res sacras sermonem adduxit, et stolam ex sacculo caute extraxit. Quam cum aegrotus vidisset, aspera duraque iterum verba dicere coepit, dum in lecto assidere intendit;  cum id contendisset,  argentea catella super nudum pectus cum numismate patuit.

Pater Petrus id statim agnovit et commotionem, qua afficiebatur, continens rogavit:

‘Dic mihi quis tibi hoc nomisma dedit’.

Pro responso audivit ab infelici atheo historiam de nomismate viginti annis abhinc accepto de cuiusdam matris manibus, quod filium a Mosae aquis ipse servaverit.

Valde commotus sacerdos dixit:

‘Ego sum ille puer; mendicumque illum continenter diuturno tempore quaesivi ut gratias referrem; pro eo cottidie precatus sum ex eo die quo sacerdos sum factus;  illius memini cum sacram dixi missam,  et nunc te hic invenio;  nonne intellegis quantum amoris tibi Sancta Virgo hodie ostenderit? Ipsa te sub pontem annis viginti abhinc impulit  itaque nunc me Cristi sacerdotem ad te adduxit, ut concivis et salvificatoris animam fierem salvam’.

A Dei gratia tactus, mendicus lacrimas paenitens effudit; postquam singula diuturnae vitae peccata confessus est, Unctionem Infirmorum et Sanctum Viaticum accepit, atque animo quieto diem supremum obiit.

HERALDOS DEL EVANGELIO, Nº22, Mayo de 2005

Scripsit Carolus Tonelli

Latine interpretatus est Paulus Kangiser

set 112011
 

Pro me mortuus es

Pueris et plenis fide adultibus
In lusitane, hic.

Adulescentulorum coetus in Novi Eboraci Via Quinta, anno fere 1930º, in praestantissimo urbis loco blatterandi causa factus erat; alii in solo alii in scalis Sancti Patricii Ecclesiae Cathedralis sedebant; ubique crepitus pollutio transitus; litterarum ignari, vestibus incompositi, habitu frivoli, similiter ac multi eo tempore iuvenes vitam primaevam in magnis urbibus vulgivagi degebant.

Tempore postmeridiano et aestivo, plus solito excitati erant; unus ex iis procer, sparso ore, rubicundus, vaniloquus, sibi spiritus adeo sumebat ut in media disputatoria sermocinatione versaretur; rixas facinoraque sua gesticulans magnis vocibus praedicabat; excellebant in eo illae virtutes, quibus ii utuntur, qui vitam fere totam in plateis viisque degunt: erat agilis, audax semperque minitans.

fielajoelhadodiantedacruzjesusmorreucatedralpiedadefeamororacaorezaUnus ex eius amicis, de vaniloquentia forte defessus, in hoc certamen provocavit:

“Heus, –inquit- multi sunt qui adversus duos tresque pugnaverunt vel qui nocte flumen tranarunt; sed si fortis es validusque in hanc grandem ecclesiam nunc intra, confessionarium adi et parocho peccata tua dices; deinde ad nos reverte ut quomodo auditus sis et quid tibi dixerit narres”.

Magno cachinno ista provocatio approbata est; nemo antea ausus erat falsam confessionem dicere et postea sacerdotem ludificare; lepidissimum consilium iudicarunt; in vaniloquum omnium oculi se converterunt ut responsum audirent.

Sine mora, maximis passibus, habitu gravis in aeneas templi valvas incessit; contubernales rissu, plausu, sibilis eius animum exitabant.

Cum in templum intravisset, audaciam simulare inutile esse iudicavit; Ecclesia Cathedralis vacua erat; urbani crepitus, qui magnas parietes transibant vix audiebantur nec molestiam afferebant; lux solaris per vitreas fenestras rubea et caerula et viridis splendebat; altae columnae ex solo petreo usque ad obscura tecti fastigia firmissimae pertinebant.

Noster egregius erro ex altaribus rebusque sacris, quas adhuc ignorabat, quandam divinam animationem paulatim capiebat; sed statim consilii iam capti meminit et sibi dixit: “nugae! istae res curae mihi numquam fuerunt; iocum perficiamus”.

Manibus in sacculis ad confessionarium incedit; sacerdotis imago trans velamentum videbatur; genua rustice flexit et sine mora verba sacrilega impiaque vomuit; facinora non solum singillatim narravit sed etiam ea, quae peiora et vitperanda iudicavit, latius descripsit, adeo ut eius contubernales quoque obstipuissent; postea quam aliqua verba canina protulit, quae et sacerdotem laedebant, finem confitendi subito fecit, eiusdem igitur modi atque inceperat.

Attamen pro responso id unum accepit scilicet grave silentium; tum haesitavit et cum dein erat foras profecturus, vocen impavidi sacerdotis tranquillam audivit:

“Fili mi, quoniam ut peccata confiterere valuisti, nunc videamus utrum paenitentialem poenam, quam imponam, sis soluturus necne;  ito in laterale pronaos ubi est magna crux cui Iesu imago est affixa; apud Eum genua flecte et decies hanc orationem orabis: Tu pro me mortuus es et id mea minime interest”.

Protervus ille nihil simile exspectabat; putabat sacerdotem formidaturum vel potius iraturum esse, nam sibi proposuerat confessionis fabulam agere et ad contubernales revertere ut audacias nararet; attamen parumper excogitavit et fabulam totam agere decrevit: “poenam poenitentialem solvam et ludibrium magis laudandum habebimus”.

Facile Christi Crucem invenit; cum attente circumspexisset, se unum Cruci adesse comperit curaque se liberavit, nam sub alterius oculis esse nolebat; tunc superbus et arrogans, limpida voce dixit: “Tu pro me mortuus es et id mea minime interest”.

Sub ecclesiae arcibus et loco silentissimo vox resonavit; nunquam antea in tali loco fuerat; spiritum tenuit quo distinctius sonitus audiret.

Parumper tacuit et deinde Crucem intuens orationem iteravit, at nunc vix mussavit Tu pro me mortuus es et minime id mea interest.

A Christi imagine teneri videbatur; quid tandem? nonne agebatur de statua ligneae cruci affixa? qua de causa sui oculi sic intuebantur ut aliorsum vertere nequirent? imagine sane, quae pacem vultu praesertim significabat; quoquo modo, tantis vulneribus acceptis, pacatum se praebebat? erat enim in quiete plenus pacis et sine odio, quamquam cruciatum omnem passus erat.

Adulescentulus haesitavit et oculos suos fricavit: “Heus -sibi dixit- num commoveri sinam? denuo diutiusque tacuit et gravem orationem iteravit: “Tu pro me mortuus es et id… id mea minime interest”.

Nunc tamen, oculis in solum conversis, oravit; sed ipse se interrogabat: quid mihi accidit? statuam nonne intueri valeo? caput erexit et Cristi oculi videbantur in suos defixi, et quamvis cupiret vultum vitare, omnino nequit; incepit sudare; iterum ausus est dicere: “Tu pro me mortuus es et… et id… id minime…”.

Neque orationis finem fecit; vocem suam velut si inter campanas sonantem audiebat, dum omnia circunstantia evanescere videt; id unum aspiciebat: caput spinis coronatum, quod oculos in suos defixerat, verbaque in pectore ab se ipsa iterabantur: Tu pro me mortuus es… mortuus es…”.

Cum expergiscitur, super talos, genibus flexis, sedebat, vultu lacrimis madido; nesciebat quamdiu ibi fuisset.

Vix surrexit; homo alter esse diceres; lux in cordis sui particula elucere incipiebat; nunc Deum esse penitus perspiciebat et Deum esse bonum; iam Eum illudere nequibat, nec  facinoribus iterum vexare; a peccatis erat discedendum.

Ad confessionarium cucurrit; ibi sacerdos patienter exspectabat; nunc veram sinceramque confessionem fecit; paucis hebdomadibus interiectis, illum monachi Fransciscani fratrem novicium receperunt.

Eiusmodi miracula a quieto et tacito Martyre qui de ligno pendet tantum aguntur; oculorum Eius acies multis verbis eloquentior est.

Ex ephemeride c.t. HERALDOS DEL EVANGELIO, Nº38, Sept. 2006

Scripsit Elisabetha MacDonald

Aliquot verba dempta sunt quo facilius lectio fieret cursoria.

Latine aptavit et transtulit  Paulus Kangiser

ago 252011
 

Mozart e o monge

Mozart, o compositor fecundo e genial, teria trocado toda sua obra pela autoria de uma simples melodia gregoriana.
Andreas Meran von Habsburg

Da capo!” (“voltemos ao início”), diz pacientemente Leopoldo, e os músicos retomam animados os compassos do quarteto de câmara. Nesse instante abre-se a porta e aparece um menino de seus 4 anos, empurrando com decisão uma cadeira para dentro da sala.
— Menino, que faz você? — pergunta Leopoldo, seu pai.
— Vou tocar junto.
Isto dito, senta-se, com um pequeno mas reluzente violino na mão. O pai manda-o retirar-se, dizendo que ele não tivera ainda nenhuma lição de violino.
— Mas, papai, para tocar a partitura do segundo violino não é preciso ter aprendido — insiste o pequerrucho.
Um dos músicos, Schachtner, intercede por ele:
— Ora, Leopoldo, deixe-o tocar a meu lado a partitura do segundo violino. Não nos incomodará.
— Bem, então você pode ficar, mas toque bem baixinho — concorda o pai, não de muito boa vontade…
O pequeno sorri alegremente, e começa a tocar. À medida que avança a música, Schachtner vai tocando cada vez mais baixo, até parar. Para surpresa geral, o menino continua executando a peça sozinho. Leopoldo emociona-se até as lágrimas.
Mas Wolfgang — este era seu nome — deixa todos mais admirados ainda, tocando em seguida a parte difícil do primeiro violino!
Fato espantoso? Sim, claro, mas, afinal de contas, a cena se passa em Salzburgo, Áustria, no século XVIII, onde a música era tão natural quanto o ar.

Monumento_a_Mozart_parque de Burggarten_musicos_talentos_Wolfgang_Amadeus_Mozart

Menino-prodígio, grande gênio musical

E talvez o leitor já tenha descoberto. Trata-se de Wolfgang Amadeus Mozart, der Wunderknabe, o “menino-prodígio”, que em tão tenra idade irrompe com seu incrível talento musical em meio ao mundo barroco de Salzburgo.
Pouco tempo depois, com “sua peruca e sua espadinha apertada à cintura” — como recordava Goethe — ele deslumbraria toda a Europa. Viena, Paris, Londres, Roma, em todas as partes, platéias entusiasmadas o aclamariam.
Inúmeras são as narrações de fatos que atestam seu portentoso gênio musical.
Menino ainda, Woferl — como era apelidado — ditava para seu pai minuetos espirituosos. Assistia a concertos que duravam horas, e de volta ao lar, os reconstituía de cor ao piano.
Compunha suas óperas — a primeira das quais, intitulada Bastião e Bastiana, aos 13 anos — sinfonias, missas, etc., em brevíssimo tempo e, sem revê-las sequer, as entregava a um copista para serem impressas. Escreveu de improviso a abertura de sua ópera Don Giovanni, vinte minutos antes da estréia, enquanto a orquestra treinava.
Dotado de uma inteligência vivíssima, falava e escrevia corretamente o latim, alemão, francês, italiano e inglês. Vestia-se sempre com pulcritude e elegância, costume conservado desde a infância.
Morreu jovem, com 34 anos, mas deixou uma obra monumental. Ainda não se acabou de inventariar suas composições: mais de 50 sinfonias, 20 óperas, 20 missas para orquestra, coro e solistas, inúmeros concertos.
Suas duas mais famosas óperas povoam os cenários dos grandes teatros: A flauta mágica e Dom Giovanni, cujas partituras melodiosas entusiasmam os ouvintes, mas constituem o terror dos regentes e solistas que têm de haver-se com elas….

Toda sua obra pelo “Dies irae”

Entretanto… este grande compositor, como quiçá outro igual não apareceu, numa bela tarde de inverno, entrou numa igreja pouco conhecida.
Contemplando a luz proveniente dos últimos raios de sol filtrados pelos lindos vitrais, deixou-se envolver pelo ambiente do templo sagrado. Mas sua atenção foi atraída, sobretudo, pela melodia de um majestoso órgão, no qual um músico solitário dedilhava o Dies irae, ensaiando esse belíssimo hino para uma Missa de finados. Wolfgang ouviu atentamente a música, e terminados os últimos ecos na penumbra da igreja, voltou-se para o seu acompanhante e lhe confidenciou emocionado: “Eu daria toda a minha obra só para ter composto esta melodia”.
“Dies irae, dies illa”. Quem terá sido o autor dessa sublime música que deixou comovido um compositor de tão grande porte como Mozart?
Ela é atribuída por muitos a Tomas de Celano, biógrafo e discípulo de São Francisco de Assis. Mas o autor pode ter sido também um simples monge anônimo que, no silêncio e no recolhimento de seu mosteiro, se pôs a rezar, a meditar… e a cantar.
Quem inspirou esta melodia foi o Divino Espírito Santo. Ela é fruto da graça de Deus, que Nosso Salvador no alto da Cruz para todos conquistou.
Que dom maravilhoso o gênio musical de Mozart! Mas quão pouca coisa, comparado com uma gota da graça divina! O próprio compositor reconhecia isto implicitamente, com seu comentário.
Bem dizia São Tomás de Aquino, afirmando que uma só gota de graça vale mais do que todo o universo.
“Ave, cheia de graça.” Assim foi saudada pelo Arcanjo a Virgem Maria. Peçamos, pois, a Ela, Mãe da Divina Graça, que nos obtenha, não somente uma gota, mas um oceano de graças.
E assim, melodias muito mais belas que as de Mozart povoarão a terra e os anjos nos acompanharão (como o menino-prodígio ao quarteto do pai Leopoldo) no grande concerto que constituirá a era do triunfo do Imaculado Coração de Maria.