Maio 252011
 

Translatio Mendes de Aguiar

I

Audierunt Ypirigae ripae placidae

Heroicae gentis validum clamorem,

Solisque libertatis flammae fulgidae

Sparsére[1] Patriae in caelos tum fulgorem.

Pignus vero aequalitatis

Possidere si potuimus brachio forti,

Almo gremio in libertatis,

Audens sese offert ipsi pectus morti!

O cara Patria,

Amoris atria[2],

Salve! Salve!

Brasília, somnium tensum, flamma vivida,

Amorem ferens spemque ad orbis claustrum,

Si pulchri caeli alacritate limpida,

Splendescit almum, fulgens, Crucis plaustrum[3].

Ex própria gigas positus[4] natura,

Impávida, fortisque, ingensque moles,

Te magnam praevidebunt iam fatura.

Tellus dilecta

Inter similia

Arva[5], Brasília,

Es Pátria electa!

Natorum parens alma es inter lilia,

Pátria cara,

Brasilia!

Ubatuba, Brasilia

Ubatuba, Brasilia

II

In cunis semper strata mire splendidis,

Sonante mari, caeli albo profundi,

Effulges, o Brasília, flos Americae,

A sole irradiata Novi Mundi!

Ceterisque in orbe plagis

Tui rident agri florum ditiores;

‘Tenent silvae en vita magis,

Magis tenet tuo sinu vita amores.

O cara Patria,

Amoris atria,

Salve! Salve!

Brasília, aeterni amoris fiat symbolum,

Quod affers tecum, labarum stellatum,

Em dicat áurea viridisque flammula

Ventura pax decusque superatum.

Si vero tollis Themis[6] clavam fortem,

Non filios tuos videbis vacillantes,

Aut, in amando tem timentes mortem.

Tellus dilecta

Inter similia

Arva, Brasília,

Es Pátria electa!

Natorum parens alma es inter lilia,

Patria cara,

Brasília!

DE ALMEIDA, Napoleão Mendes, Gramática Latina. São Paulo: Saraiva, 1968.

Christus Redemptor, Urbs Fluminensis

Christus Redemptor, Urbs Fluminensis


[1] Tertia persona pluralis contrata

[2] Atrium esta no plural atria

[3] Plautrum: Constelação

[4] Gigas positus: Feito gigante

[5] Arva: Regiões

[6] Themis: Justiça