set 092011
 

Conspectus Alphabeticus

Ab ore ad aurem

Aquam funibus!

Ave Maria in latine

Codex Iuris Canonici

De veterum Romanorum institutione

Fabula pueris et plenis fide adultibus: ut recorderis

Fabula pueris et plenis fide adultibus: pro me mortuus es…

Hymnus Brasiliensis

Pater Noster in latine

Quare Beatus Ioannes Paulus II novum Codicem Iuris Canonici promulgavit?

Quid est Evangelii Praecones?

Quis simus?

Quommodo dicere Salve Regina in latine?

Societas Clericalis Vitae Apostolicae Iuris Pontificii Virgo Flos Carmeli

(Altera articula in hoc loco inserentur)

Museo Gregoriano Profano_Coliseu_Colosseum_Kolosseum_Coliseo_Roma_Italia_Italy_City_Urbs

jun 012011
 

Como o próprio Papa João Paulo II afirma na Constituição Apostólica Sacrae Disciplinae Leges, as razões para a promulgação de um novo Código derivaram em geral de dois fatores: primeiro, da nova eclesiologia do Concílio, e segundo, das necessidades pastorais do mundo moderno.

Em vista disto, o Código de 1983 segue os seguintes princípios:

1. considerar a índole jurídica da Igreja, a qual provem de sua natureza social; busca evitar o conflito entre o foro interno e o foro externo;

2. resguardar a autoridade do Supremo Legislador e as demais autoridades subsidiárias;

3. relembrar o princípio de subsidiaridade;

4. afirmar o serviço como fundamento da autoridade em razão da igualdade fundamental dos fieis;

5. distinguir as funções eclesiásticas e a índole territorial no exercício do regime eclesiástico sem olvidar a coação como remédio disciplinar.

6. Estes objetivos resultaram em uma nova disposição sistemática do Código,

7. o qual não procura ser conhecido apenas pelos peritos, mas sobretudo pelos fieis.

John Paul 2

Beatus Ioannes Paulus II

Quare Beatus Ioannes Paulus II novum Codicem Iuris Canonici promulgavit? (Textus in latine)

Sicut ipse Papa in Constitutione Apostolica Sacrae Disciplinae Leges de necessitate novi codicis affirmat, ea provenit praesertim ex duobus fontibus: primum, de nova ecclesiologica Concilii doctrina, et secundum, de necessitatibus pastoralibus in mundo moderno.

Codex anno MCMLXXXIII sequitur principia quaedam:

I. respicere indolem iuridicam ecclesiae, quam provenit de sua natura sociabile;

II. vitare conflitum inter forum externum internumque;

III. custodire auctoritatem Supremi Legislatoris et aliam auctoritatem;

IV. memorare principium subsidiarietatis;

V. affirmare servitium sicut fundamentum auctoritatis in ratione aequalitatis fundamentalis christifidelium;

VI. distinguere functiones ecclesiasticas, indolem territorialem in exercitatione regiminis ecclesiastici, de coactione sicut remedium et itaque nova dispositione sistematica codicis efficitur.

VI. Novum codex etiam respicit esse notus non solum a peritis, sed autem a pastoribus et praesertim chritifidelibus.

Maio 262011
 

De Codice Iuris Canonici

In die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXIII, Ioannes Paulus II promulgavit Codicem Iuris Canonici per Constitutionem Apostolicam Sacrae Disciplinae Leges. Post vacatio legis, novum codex, vim legis habet pro universa Ecclesia latina.

Ecclesia Catholica Romana

Ecclesia Catholica Romana

In hac constitutione, postquam memineri diem anni MCMLIX, qua Ioannes XXIII primum publice nuntiavit captum ab se Concilium reformandi antiquus vigens Corpus legum canonicarum, quod anno MCMXVII fuerat promulgatum, narravit de necessitate antiqui Codicis reformandi. Reformatio Codicis Iuris Canonici prorsus posci atque expeti videbatur, primum invenitur in eodem Codice, anno MCMXVII promulgato, sed praesertim ab ipso Concilio, quod in Ecclesiam maximopere considerationem suam converterat.

Quinimmo affirmari licet inde etiam proficisci notam illam, qua Codex habetur veluti complementum magisterii a Concilio Vaticano II propositi, peculiari modo quod attinet ad duas constitutiones, dogmaticam (Lumen Gentium) nempe atque pastoralem (Gaudium et Spes). Novus hic Codex concipi potest veluti magnus nisus transferendi in sermonem canonisticum hanc ipsam doctrinam ecclesiologiam conciliarem. Quod si fieri nequit, ut imago Ecclesiae per doctrinam Concilii descripta perfecte in linguam canonisticam convertatur. Hinc sequitur, ut fundamentalis illa ratio novitatis, quae, a traditione legifera Ecclesiae numquam discedens, reperitur in Concilio Vaticano II, praesertim quod spectat ad eius ecclesiologicam doctrinam, efficiat etiam rationem novitatis in novo Codice.

Ex elementis autem, quae veram ac propriam Ecclesiae imaginem exprimunt, haec sunt praecipue recensenda: doctrina qua Ecclesia ut Populus Dei, et auctoritas hierarchica uti servitium proponitur; doctrina praeterea quae Ecclesiam uti communionem ostendit ac proinde mutuas statuit necessitudines quae inter Ecclesiam particularem et universalem, atque inter collegialitatem ac primatum intercedere debent; item doctrina qua omnia membra Populi Dei, modo sibi proprio, triplex Christi munus participant, sacerdotale scilicet propheticum atque regale, cui doctrinae ea etiam adnectitur, quae respicit officia ac iura christifidelium, ac nominatim laicorum; studium denique ab Ecclesia in oecumenismum impendendum.

De consideratione naturae operum, qui Codicis promulgationem praecesserunt, haec vero nota collegialitatis, qua processus originis huius Codicis eminenter distinguitur, cum magisterio et indole Concilii Vaticani II plane congruit. Hac igitur de causa Episcopi et Episcopatus invitati sunt ad sociam operam praestandam in novo Codice apparando, ut per tam longum iter, ratione quantum fieri posset collegiali, paulatim formulae iuridicae maturescerent, quae, deinde, in usum universae Ecclesiae inservire deberent.

De natura fudamentisque novum Codex Iuris Canonici, Sacrae Disciplinae Leges repetit longinqua illa hereditas iuris, quae in libris Veteris et Novi Testamenti continetur, ex qua tota traditio iuridica et legifera Ecclesiae, tamquam a suo primo fonte, originem ducit (Mt 5,17; Rm 12,8-10; Gl 5,13-25; 6,2).

De fine Codicis, Ioannes Paulus II memorat quod non ut in vita Ecclesiae christifidelium fides, gratia, charismata ac praesertim caritas substituantur. Ex contrario, Papa dixit Codex eo potius spectat, ut talem gignat ordinem in ecclesiali societate, qui, praecipuas tribuens partes amori, gratiae atque charismati, eodem tempore faciliorem reddat ordinatam eorum progressionem in vita sive ecclesialis societatis, sive etiam singulorum hominum, qui ad illam pertinent.