De editoribus
Pulchritudine linguae latinae afflante, quidam studentes Evangelii Praeconum quaerunt novum inceptum in Brasilia: Situs interretialis totaliter scriptum in latine.
Per seacula latina lingua idioma mundi fuit. Romanum Imperium, quod ad tantae gloriae apicem pervenerat, ac tot populos, gentes nationesque sapienti iuris temperatione aequitateque ita sibi coagmentaverat, ut “patrocinium orbis terrae, verius quam imperium potuisset nominari” (cfr. Cic. De off. II, 8), diffundit linguam latinam super partes Europae et Africae et Asiae.
Iam, ut terrenae res omnes, ad occasum declinaverat; quandoquidem intus Imperium debilitatum ac corruptum, foris autem barbarorum incursionibus, a septemptrionibus diffractum, immani ruina sua in occidentalibus regionibus obrutum erat, latina lingua manet in usu Ecclesiae Catholicae, sed etiam, sicut lingua Iuris et magisterii.
In Medio Aevo omnes universitates usum linguae romanorum facti sunt ad ministrandam scienciam theologicam, sed etiam, cognitionem iuris, artis, medicinaeque.
Cum adventu modernitatis phenomenique nationalismi, latine occasum novit, sed nunquam hac pulchra lingua totaliter mortua fuit. Semper cultores sapientiae eam cognoverunt et eam locuti sunt.
Hodie lingua latina manet etiam in interrete. Multi loci eletronici portant nuntti latini ad manendum profunditatem, pulchritudinem et precisionis huius lingua Virgilii et Horatii et Ciceronis.
Quaedam discipuli Instituti Theologici a Sancto Thoma Aquinate (ITTA), et membra Evangelii Praeconum, etiam tribuere cognitionem et articula in latine per hunc locum humilem volunt. Speramus lectori benevolentes qui has paginas electronicas legunt aumentum cognitionis et amoris ad latinitatem efficiant.
- Discipuli Instituti Theologici a Sancto Thoma Aquinate (ITTA) in auditorio
Sicut dicitur a Patribus Conciliaris Vaticani II, “antequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggrediantur, ea humanistica et scientifica institutione ornentur, qua iuvenes in sua cuiusque natione superiora studia inire valeant; ac praeterea eam linguae latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adhibere possint” (Concilium Vaticanum II. Decretum de Institutione Sacerdotali Optatam Totius, 13).
You’re the one with the brains here. I’m watching for your posts.