maio 212011
 

Quomodo dicitur Pater Noster in latine?

Oratio dominica seu Pater noster est precatio quam Iesu Christus suos didicit. Iesus, Suorum discipulorum respondens petitioni (Domine, doce nos orare: Lc 11,1), orationem christianam fundamentalem eis concredit.  Usus huius precationis non tantum privatus est, sed etiam in antiqua liturgia ritus Ecclesiae Catholicae adhibetur. Verba orationis venit a duobus partibus Evangelii (Lc 11,2-4 et Mt 6,9-13).

Iesus Christus cum Apostolis

Iesus Christus cum apostolis

Pater noster, qui es in caelis,

sanctificetur nomen tuum.

Adveniat regnum tuum.

Fiat voluntas tua,

sicut in caelo, et in terra.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,

et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Et ne nos inducas in tentationem,

sed libera nos a malo.

Amen.

Oratione Dominica comentata fuit a Sancto Aurelio Augustino et Tertualliano et Sancto Thoma Aquinate : “Revera in Oratione [Domini] breviarium totius Evangelii” comprehenditur1, ipsa “perfectissima est”2. In centro est Scripturarum. Eadem “Oratio dominica” appellatur, quia nobis venit a Domino Iesu, qui nostrae orationis magister est et exemplar. Oratio dominica precatio est Ecclesiae per excellentiam. Partem constituit integralem magnarum Officii divini Horarum et initiationis christianae sacramentorum: Baptismatis, Confirmationis et Eucharistiae. In Eucharistia inserta, indolem manifestat “eschatologicam” suarum petitionum, in exspectatione Domini, “donec veniat” (1 Cor 11,26).

1 Tertullianus, De oratione, 1, 6: CCL 1, 258 (PL 1, 1255).

2 Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, 83, 9, c: Ed. Leon. 9, 201.

maio 202011
 
Praecones Instituti Theologici

Praecones Instituti Theologici a Sancto Thoma Aquinate

Evangelli Praecones Consociatio privata christifideles iuris pontificii, prima esse creata a Sancta Sede in tertio milenio, in festa liturgica Cathedrae Sancti Petri Die XXII mensis februarii, anno Domini MMI. Praecones a Ioanne Scognamiglio Clá Dias fundati sunt. Consociatio inest in circa septuaginta nationibus. Praecones vita consacrata agunt, ac  coelibato totaliter ad evangelizationem mundi sibi dedicant. Viri feminaeque in domibus diversis habitant. Tempum Praeconi comprehendit praecatio evangelii, studio oratiove.

Ioannes Scognamiglio Clá Dias

Mons. Ioannes Scognamiglio Clá Dias, EP, Fundator Evangelii Praeconum

Charisma

Evangelii Praeconum charisma quaerit agere cum perfectione omnia acta vitae quotidianae, maxime in intimitate, sicut dictum est a Iesu Christo: “Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est” (Mt 5,48).
Praeconi Evangelii, hac vocatio ad perfectionem in internis actis restritum non solere esse, sed autem in externis activitatibus. Sicut dicitur a Paulo VI in Charta ad Artistas: “Mundum in quo vivimus pulchritudinem eget ut in desperatione arceatur”.

Praecones ante Basilicam Vaticanam, Roma, Italia.

Evangelii Praecones ante Basilicam Vaticanam

Obiectum

Secundum in statuto scriptum est, Evangelii Praecones nati sunt cum finalitate instrumentum sanctitatis in Ecclesia essendi. Auxiliare christifidelis respondere plene vocationem ad plenitudinem vitae cristianae ac perfectionem caritatis, atque etiam agere in evangelizatione, santificatione et animatione christiana rerum temporalium.

Praecones in evangelizatione et animatione christiana rerum temporalium agere volunt.

Praecones in evangelizatione et animatione christiana rerum temporalium agere volunt.

Spiritualitas


Evangelii Praecones spiritualitatem in tribus fundamentis aedificant, id est,  Eucharistia, Maria et Papa. Propterea in emblema consociationis insunt simbola spiritualitatis.

Emblema Praeconum

Emblema Evangelii Praeconum


maio 192011
 

Praesentatio

Pulchritudine linguae latinae afflante, quidam studentes Evangelii Praeconum quaerunt novum inceptum in Brasilia: locum eletronicum totaliter scriptum in latine.

Per saecula latina lingua idioma mundi fuit. Romanum Imperium, quod ad tantae gloriae apicem pervenerat, ac tot populos, gentes nationesque sapienti iuris temperatione aequitateque ita sibi coagmentaverat, ut «patrocinium orbis terrae, verius quam imperium potuisset nominari » (cfr. Cic. De off. II, 8), diffundit latinam super pars europae, africae, asiaeve.

Iam, ut terrenae res omnes, ad occasum declinaverat; quandoquidem intus Imperium debilitatum ac corruptum, foris autem barbarorum incursionibus, a septemptrionibus diffractum, immani ruina sua in occidentalibus regionibus obrutum erat, latina lingua manet in usu Ecclesiae Catholicae, sed etiam, sicut lingua Iuris et magisterii.

Aetas Mediavalis omnes universitates usum linguae romanorum facerent ad ministrandam scienciam theologicam, sed etiam, cognitionem iuris, artis et medicinae.

Cum adventu modernitatis phenomenique nationalismi, latine occasum novit, sed nunquam hac pulchra lingua totaliter mortua fuit. Semper cultores sapientiae eam cognoverunt et eam locuti sunt.

Hodie lingua latina manet etiam in interrete. Multi loci eletronici portant nuntti latini ad manendum profunditatem, pulchritudinem et precisionis huius lingua Homeri, Ovidi, Ciceronisque.

Quaedam discipuli Instituti Theologici Sancti Thomae Aquinatis (ITTA), et membra Evangelii Praeconum, etiam tribuere cognitionem et articula in latine per hunc locum humilem volunt. Speramus lectori benevolentes qui has paginas electronicas legunt aumentum cognitionis et amoris ad latinitatem efficiant.

Sicut dicitur a Patribus Conciliaris Vaticani II, “antequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggrediantur, ea humanistica et scientifica institutione ornentur, qua iuvenes in sua cuiusque natione superiora studia inire valeant; ac praeterea eam linguae latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adhibere possint” (Concilium Vaticanum II. Decretum de Institutione Sacerdotali Optatam Totius, 13).